Caput XIII.

1 Venerunt autem quidam eodem tempore, nuntiantes ei de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum victimis 2 suis. Et respondens, dixit illis: Putatis, quoniam isti Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerunt peccato. . . quoniam perpessi sunt talia? 3 Non, dico vobis: nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter perietis. 4 Sicut et illi decem et octo, super quos cecidit turris in Siloa, et occidit eos; putatis, quia ipsi debitores fuerunt prae omnibus hominibus inhabitantibus in Hierusalem? 5 Non, dico vobis: sed, nisi paenitentiam egeritis omnes, similiter perietis. 6 Dicebat autem parabolam illis: Arborem ficus habebat quidam plantatam in vinea sua; et venit, quaerens fructum in ea, et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: ecce triennium est, ex quo venio, quaerens fructum in ficu hac, et non invenio: excide ergo illam: ut quod et terram occupet? 8 Qui. . . di- . . . Domine, si. . eam et hunc annum, donec fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris †: 9 et, si quidem fecerit fructum ce. . . .- oquin in futurum excides. . . 10 Erat au. . m docens in S. .- nagog. . . 11 batis. Et ecce mulier, quae spiritum habuit languoris . . . nem. 12 Quam, cum vidisset Jesus, vocavit eam, et dixit ei: Mulier, absoluta es ab infirmitate tua. 13 Et inposuit . . . nus; et subito erec- . . . est, et hono- . . bat Deum. 14 . . en. . . autem Archisynagogus, indignans dicebat turbae, quod sabbato curaret. . . Sex die. . . nt, in quibus oportet operari: in his ergo, venientes curamini, et non die sabbati. 15 Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvet bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit, et adaquat? 16 Hanc autem, cum sit filia Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce XVIII. anni, non oportebat solvi a vinculo hoc die sabbati? 17 Haec dicente eo, confundebantur omnes, qui adversabantur ei; et omnis populus gaudebat in omnibus mirificis, quae fiebant ab illo. 18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei? et cui adsimilabo illud? 19 Simile est grano sinapis; quo accepto, homo misit in orto suo; et crevit, et Facta est arbor †, et volucres caeli requieverunt in ramis ejus. 20 Et iterum dixit: Cui est simile regnum Dei? et cui adsimila . . ? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina †, donec fermentaretur. 22 Et cuircuibat per Civitates, et Vicos, docens Hierosolymis. 23 Dixit autem quidam illi: Domine, si pauci sunt, qui salvi futuri sunt? Qui dixit ad illos: 24 Intrate per angustum ostium; quoniam multi, dico vobis, quaerent, nec poterunt introire. 25 Cum autem intraverit Paterfamilias, et adcluserit ostium, et incipietis foris stare, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens, dicet: Nescio vos unde sitis: 26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus; et in plataeis nostris docuisti. 27 Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis. 28 Illic erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isac, et Jacob, et omnes Prophetas Dei introeuntes in regno Dei, vos autem proici foris. 29 Et venient ab Oriente, et Occidente, et ab Aquilone, et Austro; et discumbent in regno 30 Dei. Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi; et sunt primi, qui fuerunt novissimi. 31 Eadem die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Discede, et vade hinc; quoniam Herodes vult te 32 occidere. Ipse autem dixit eis: Euntes, indicate vulpi huic: Ecce eicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et die tertia consummor. 33 Sed oportet me hodie, et cras, et in futurum; quoniam non oportet Prophetam perire extra Hierusalem. 34 Hierusalem, Hierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui missi sunt at te; saepius volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina nidum suum sub alas suas, et noluistis! 35 Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis, quia non videbitis me, donec veniat dies, quando dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.