Caput XV.

1 di, audiat. Erant autem accedentes ad eum omnes publicani, et peccatores, audire 2 eum. Et murmurati sunt Pharisaei, et Scribae, dicentes: Quare hic peccatores recipit, et vescitur cum eis? 3 Dixit autem ad eos parabolam hanc, dicens: 4 Quis ex vestris homo, qui habet oves centum, et si perierit una ex eis, nonne relinquit Xcviiii. in deserto, et vadit ad illam, quae perit, quaerens, donec inveniat illam? 5 Et cum invenerit, inponit illam super umeros suos, gaudens: 6 et cum venerit domum, convocat amicos, et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quoniam inveni ovem meam, quae perierat. 7 Dico vobis, quoniam sic gaudium erit in caelo super unum peccatorem paenitentiam agentem, quam super Xcxiiii. justos, quibus non est necessaria paenitentia. 8 Aut quae mulier, habens drachmas X. et si perdididerit unam † ex illis, nonne accendit lucernam, et scopis commundat domum, et quaerit diligenter, quoadusque inveniat? 9 Et, cum invenerit eam, vocat amicas suas, et vicinas, dicens: Congratulamini mihi; quoniam inveni dracmam, quam perdideram. 10 Sic dico vobis, gaudium erit coram Angelos Dei super unum peccatorem paenitentiam agentem. 11 Dixit ergo: Homo quidam habebat duos 12 filios, et dixit illi adulescentior: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam. 13 Et non post multos dies, collectis omnibus, adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam; et ibi dissipavit substantiam suam, vivens luxuriose. 14 Cumque consumpsisset omnia, facta est famis valida per regionem illam; et ipse coepit 15 egeri. Et abiit, et conjunxit se uni de municipibus regionis illius: qui misit illum in agro suo, ut pasceret porcos. 16 Et cupiebat saturare ventrem suum de siliquis, quas porci edebant; nec quisquam 17 dabat illi. In se autem conversus, dixit: Quanti mercenarii patris mei abundant pane; ego autem hic fame 18 pereo. Surgens, ibo ad patrem meum, et dicam illi: Pater, peccavi in caelum, et coram 19 te; jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me, sicut unum ex mercennariis 20 tuis. Et surgens, venit usque ad patrem suum. Cumque adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius; et misericordia motus est, et procurrens, incubuit super collum ipsius, et osculatus est eum. 21 Dixit autem illi filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te; jam non sum dignus vocari filius tuus. 22 Dixit autem pater ad pueros suos: Celerius proferte stolam priorem, et induite illum, et date anulum in manu illius, et calciamenta in pedibus 23 ejus, et adducite vitulum illum saginatum, et occidite, et manducemus, et aepulemur; 24 quoniam hic filius meus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. Et coeperunt aepulare. 25 Erat autem filius illius senior in agro: et cum veniret, adpropinquavit domui, et audiit symphonias, et 26 chorum; et vocavit unum de pueris, et interrogavit, quidnam essent haec? 27 Qui ait illi: quoniam † frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum illum saginatum; quoniam incolume illum 28 recepit. Iratus est autem, et noluit intrare. Egressus autem † pater illius, coepit rogare eum. 29 Ipse autem respondens, ait patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeteribi, et numquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis aepularer. 30 Cum autem filius tuus hic, qui comedit omnem facultatem suam vivens cum fornicariis, venit, et occidisti vitulum illum saginatum. 31 Ipse autem dixit illi: tu mecum fuisti semper, et es; et omnia mea, tua 32 sunt: aepulari autem nos oportebat, et gaudere, quoniam hic frater tuus mortuus fuerat, et revixit, perierat, et inventus est.