Caput XX.

1 Et factum est autem in una dierum, docente illo populum in templo, et adnuntiante, adstiterunt Pontifices, et Scribae, cum Senioribus 2 dicentes: Dic nobis, in qua potestate haec facis? Et: Quis est, qui dedit tibi hanc potestatem? 3 Respondens autem, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego; 4 et respondite mihi: Baptismum Johannis de caelo erat, an ex hominibus? 5 Ad illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De caelo: dicet nobis: Quare ergo non credidistis 6 Illi? Et si dixerimus: Ab hominibus: omnis populus lapidabit nos; sciunt enim, Johannen Prophetam 7 fuisse. Et responderunt, se nescire 8 unde. Et dixit illis Jesus: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec 9 facio. Coepit autem dicere parabolam hanc: Vineam plantavit homo, et locavit illam colonis, et ipse peregrinatus est temporibus multis. 10 Et tempore quodam misit ad illos colonos servum, ut ex fructuum vineae darent illi. Et caesum illum, dimiserunt 11 vacuum. Et adposuit alium mittere servum. Quoque et illum caesum, dimiserunt vacuum. 12 Et adposuit tertium mittere. Et illum vulneratum projecerunt. 13 Dixit autem Dominus vineae: Quid faciam? Mittam filium meum carissimum: forsitan hunc reverebuntur. 14 Quem ut viderunt coloni, cogitaverunt inter se, dicentes: Hic est heres; occidamus eum, ut nostra fiat hereditas. 15 Et projectum illum extra vineam, occiderunt, Quid ergo faciet Dominus vineae? 16 Veniet, et perdet colonos istos, et tradet vineam aliis. Qui, cum audissent, dixerunt: Absit. 17 Quique intuens eos, dixit: Quid ergo scriptum est? Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in capite anguli. 18 Omnis, qui offendiderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem ceciderit autem, comminuet illum. 19 Et quaesierunt Pontifices, et Scribae inicere illi manus eadem hora, et timuerunt populum; scierunt enim, quod ad illos dixisset parabolam hanc. 20 Et, cum discessissent, submiserunt suborfingentes ( sic) se, ut caperent sermones illius, ut traderent eum potestati Praesidis. 21 Et interrogaverunt illum, dicentes: Magister, scimus, quoniam dicis vera, et non accipis personam hominum, sed in veritate viam Dei 22 doces. Licet nobis tributum dare Caesari, aut non? 23 Quorum visa nequitia, dixit ad illos: Quid me temptatis? 24 Ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem, et inscriptionem? Respondentes, dixerunt: 25 Caesaris. Qui dicit: Reddite (Caesari) quae sunt Caesaris, Caesari; et quae Dei sunt, Deo. 26 Et non potuerunt sermonem ejus capere coram populo: et mirati in responso ejus, tacuerunt. 27 Accedentes. autem quidam Sadduceorum, qui contradicunt resurrectionem non esse, interrogabant 28 illum, dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis, si unius frater mortuus fuerit, habens uxorem, et hic filios non habuerit, ut accipiat frater illius uxorem ejus, et resuscitet fratri suo semen. 29 Septem fratres erant; et prior accepit uxorem, et decessit sine 31 filiis. Et sequens accepit eam, et ipse decessit sine 31 filiis. Tertius similiter, (autem) et septem; et non reliquerunt filium, et defuncti sunt. 32 Sed et mulier 33 . In resurrectione, cujus eorum erit uxor? Septem enim habuerunt illam uxorem. 34 Dixit illis Jesus: Filii hujus saeculi generant, et generantur, nubunt, et nubuntur; 35 qui autem digni fuerint saeculum illum attingere in resurrectionem a mortuis, non nubunt, nec nubuntur: 36 nec enim jam morituri sunt; aequales enim Angelis sunt Dei, resurrectionis filii cum sint. 37 Quia autem surgunt mortui, Moyses demonstravit vobis: dicit de rubo: Dominum Deum Abraham, Deum Isac, et Deum Jacob. 38 Non est Deus mortuorum, sed viventium: omnes enim illi vivent. 39 Respondentes autem quidam de Scribis, dixerunt: Magister, bene dixisti. 40 Nec amplius audebant interrogare eum quicquam. 41 Dixit autem ad eos: Quomodo dicunt, Christum Filium David esse 42 Et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dicit Dominus Domino meo, sede ad dexteram meam, 43 donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis. 44 David, Dominum illum vocat: et quomodo Filius illius 45 est? Audiente autem omni populo, dixit ad discipulos suos: 46 Cavete a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primos consessus in Synagogis, et primos discubitos in conviviis. 47 Qui comedunt domos viduarum, fingentes longam orationem. Hi accipient amplius poenae.