Caput XXI.

1 Respiciens autem Jesus, vidit mittentes dona in altario, divites. 2 Vidit etiam quandam viduam pauperculam, mittentem duos quadrantes. 3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua paupera haec plus omnium 4 misit. Omnes enim isti, de quo super illis fuit, miserunt in dona Dei: haec autem de exiguitate sua omnem facultatem suam, quam habebat, misit. 5 Et quibusdam, dicentibus de templo quod lapidibus optimis et bonis extructum esset, dixit: 6 Haec videtis: venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem in pariete hic, qui non destruatur. 7 Interrogaverunt autem eum, dicentes: Magister, quando haec erunt? et quod signum, cum haec incipient 8 fieri? Ad ille dixit: Videte, ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes, quia ego sum, et tempus adpropinquavit: nolite sequi post illos. 9 Cum autem audieritis bella, et separationes; nolite terreri: oportet enim haec fieri primum, sed nondum erit finis in 10 illis. Surget enim gens super gentem, et regnum super regnum: 11 terrimotus quoque magni per loca, et pestes, et fames erunt; formidinesque de caelo, et signa magna erunt, 12 et hiemes. Ante haec autem omnia inmittent super vos manus suas, et persequentur, et tradent vos in Synagogis, et carceribus; et ducemini ad Reges causa nominis 13 mei, ut sit in testimonio vobis. 14 Ponite ergo in cordibus vestris, non prius meditare quomodo rationem 15 reddatis: ego enim dabo vobis os, et sapientiam, cui non poterunt resistere, qui adversantur vobis. 16 Trademini autem et a parentibus, et cognatis, et amicis: et morti adficient ex vobis; 17 et eritis odio omnibus causa nominis mei; 18 et capillus de capite vestro non periet. 19 In tolerantia vestra possidebitis animas vestras. 20 Cum autem videritis circumdatam ab exercitibus Hierusalem, tunc scitote, quoniam adpropinquavit . . . olatio 21 ejus. Tunc qui sunt in Judaea, fugiant in montibus; et, qui in medio ejus, secedant ; et, qui in regionibus, ne intrent in eam: 22 quoniam dies judicii hi sunt; ut inpleantur omnia, quae scripta sunt. 23 Vae praegnantibus, et lactantibus in illis diebus: erit necessitas magna super terram, et ira populo 24 huic: et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in gentes universas, et Hierusalem erit in conculcationem nationum, donec repleantur tempora gentium. 25 Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, super terram conpressio gentium in stupore sonus maris, 26 et undis, a refrigescentibus hominibus a timore, et expectatione supervenientium orbi Terrarum: virtutes enim, quae sunt in caelo, movebuntur. 27 Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et gloria. 28 Incipientibus autem his fieri, respicite, et levate capita vestra; quoniam adpropinquat liberatio vestra. 29 Et dixit parabolam illis: Videte ficum, et omnes arbores; 30 cum florient a se, scitis in proximo esse aestatem. 31 Sic et vos, cum videritis haec, scitote, quoniam in proximo est regnum Dei. 32 Amen dico vobis, quia non transiet gens illa, donec omnia 33 fiant. Caelum, et terra transiet; verba autem mea non praeteribunt. 34 Attendite autem vobis, ne quando graventur corda vestra gratulatione, et ebrietatibus, et sollicitudinibus saecularibus; et instet super vos repentaneus dies 35 ille: tanquam laqueus intrabit enim super omnes, qui sedent super faciem totius Terrae. 36 Vigilate autem, in omni tempore orantes, ut digni habeamini effugere † omnia haec, quae futura sunt; et stabitis † ante Filium hominis. 37 Erat autem per dies in templo docens; noctibus vero egrediebatur, et demorabatur in monte, qui dicitur Olivetum. 38 Et omnis populus de luce vigilabant ad eum in templo, audire illum.