Caput XXII.

1 Adpropinquabat autem dies festus Adzymorum, qui dicitur 2 Pascha: et quaerebant Pontifices, et Scribae quomodo interficerent illum †; timebant enim populum. 3 Intravit autem Satanas, in Judam, qui cognominatur Iscarioth †, unum de numero 4 XII. et abiit, et conlocutus est Pontificibus, et Scribis, quemadmodum traderet illum. 5 Et gavisi sunt, et polliciti sunt se pecuniam daturos. 6 Et quaerebat opportunitatem tradendi illum sine turba. 7 Venit autem dies Paschae †: 8 et misit Petrum et Johannem, dicens: Euntes, parate nobis Pascha manducare. 9 Qui dixerunt ei: Ubi vis paremus? 10 Dixit autem ad eos: Ecce, intrantibus vobis in civitatem, occurret vobis homo † amporam aquae portans: sequimini illum in domo, qua ingreditur; 11 et dicetis Patrifamiliae domui: Dicit tibi Magister: Ubi est refectio, ubi Pascha cum discipulis meis 12 edam? Et ille vobis ostendet maedianum † stratum magnum: ibi parate. 13 Euntes autem, invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 14 Et, cum facta est hora, discubuit; et Apostoli cum 15 illo. Et dixit ad eos: Desiderio cupivi hoc Pascha manducare vobiscum, antequam 16 patiar. Dico enim vobis, quoniam non edam illud, donec inpleatur in regno Dei. 17 Et, accepto calice, gratias egit, dicens: Sumite hoc †, et partimini in vobis. 18 Dico enim vobis, quoniam non bibam de fructu vineae, donec regnum Dei veniat. 19 Et, accepto pane, gratias egit, et confregit et dedit illis, dicens: Hoc est 21 Corpus meum † Attamen ecce manus proditoris mei mecum † super mensam. 22 Filius quidem hominis secundum quod definitum est, vadit. Verum vae homini illi, per quem 23 traditur. Et ipsi inquirebant inter se, quisnam esset †, qui hoc facturus esset. 24 Facta est autem contentio inter illos, quisnam † esset major. 25 Ad ille dixit eis: Reges gentium dominantur eorum; et qui potestatem in eos exercunt, beneficiorum largitores dicuntur. 26 Vos autem non ita; sed, qui major est in vobis, fiat sicut minor, et qui praeest, ut qui ministrat. 27 Quis enim major est, qui recumbit, aut qui ministrat? In gentibus quidem, qui recumbit; in vobis autem non sic, sed qui ministrat. Ego autem sum in medio vestrum, sicut qui ministrat. 28 Vos autem estis, qui permansistis mecum in temptationibus meis: 29 et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis in XII. sedibus, judicantes XII. Tribus Israel. 31 Dixit autem Dominus Petro: Simon, Simon, ecce Satanas postulavit vos, ut scribraret tamquam triticum. 32 Ego autem rogavi pro te, ne deficeret fides tua: et tu tandem conversus, confirma fratres tuos: et rogate, ne intretis in temptatione. 33 Dixit autem ei Petrus: Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem 34 ire. Qui a . . . Dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus, donec tu me ter abneges. 35 Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calciamentis, numquid aliquid defuit 36 vobis? ad illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo: Sed nunc, qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc, quod scribtum est, oportet inpleri in me: Quod et cum injustis deputatus est. Et, de me quae sunt, finem 38 habent. Ad ille dixit: Domine, ecce gladii duo hic. Qui dixit ei: Sat 39 est. Et egressus, abiit secundum consuetudinem in montem Oliveti. Secuti sunt autem illum et discipuli 40 ejus †. Et, cum, esset in eo loco, dixit illis. Orate, ne intretis in temptationem. 41 Et ipse abolsus est ab illis, tamquam lapidis ictus; et, positis genibus, 42 orabat, dicens: Pater, non voluntas mea, sed tua fiat: transfer calicem hunc a me. 43 Apparuit autem illi Angelus de caelo, confortians eum. Et factus est in agonia; et prolixius 44 orabat. Et factus est sudor illius, quasi guttae sanguinis decurrentis super terram. 45 Et, surgens ab oratione, venit ad discipulos suos, et invenit illos dormientes a maerore. 46 Et dixit eis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in temptationem. 47 Et, adhuc eo loquente, ecce turba, et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, praecedebat illos: et accedens, osculatus est 48 Jesum. Dixit autem Jesus: Juda, osculo Filium hominis tradis? 49 Videntes autem qui erant circa illum, quod futurum esset, dixerunt illi: Domine, si percutiemus in 50 gladio? Et percussit unus quidam ex illis servum Pontificis, et abscidit aurem illius 51 dextram. Dixit autem illi Jesus: Sine usque hoc. Et extendens manum suam, tetigit eum; et reintegrata est auris ejus. 52 Dixit autem Jesus ad eos, qui venerant ad se, Pontifices, et Antistites templi, et Seniores: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus? 53 Cum cottidie essem vobiscum in templo, non extendebatis manus super me: sed haec est vestra hora, et potestas tenebrarum. 54 Conprehensum autem eum adduxerunt in domum Pontificis. Petrus autem sequebatur a longe. 55 Incenso autem igne in medio atrio, et consedentibus, sedebat † Petrus in medio illorum. 56 Quem cum vidisset quaedam ancilla, intuens eum, dixit: Et hic ex illis est, qui cum eo 57 erant. Ad ille negavit †, dicens: Mulier, non novi 58 eum. Et egressum illum ad januam vidit alia; et ait . . . erant: Et hic fuit cum Jesu Nazareno. Et rursus negavit cum jurejurando. 59 Quem paulo post cum vidisset quidam, dixit: Vere et hic cum Jesu erat; nam et Galilaeus est. 60 Dixit autem Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et protinus, adhuc loquente illo, gallus cantavit. 61 Et conversus Dominus, respexit Petrum. Et rememoratus est Petrus verbum Domini sicut dixit illi †: Ante quam gallus cantet, ter me negabis te scire. 63 Et viri, qui continebant illum, deridebant eum. 64 Et, cooperientes faciem illius, percutiebant; et interrogabant illum, dicentes: Profetiza, quis est qui percussit te? 65 Et alia multa blasfemantes dicebant 66 ad eum. Et, cum dies horta est, convenerunt Seniores populi, Pontifices, et Scribae; et deduxerunt illum in Concilium suum; et interrogabant eum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis? 67 Dixit autem illis: Si vobis dixero, non 68 creditis †: si interrogavero, non respondebitis, sed nec dimittetis 69 me. Amodo autem erit Filius hominis sedens ad dextram virtutis Dei. 70 Dixerunt autem ei omnes: Tu es Filius Dei? Dixit autem illis: Vos dicitis, quia ego sum. 71 Qui dixerunt: Quid adhuc egemus testimonio? audivimus † enim de ore illius.