Caput XXIII.

1 Et surgens universa multitudo eorum, adduxerunt illum ad Pilatum. 2 Coeperunt autem accusare illum, dicentes: Hunc invenimus evertentem gentem . . . tribu- . . dare Caesari, dicentem, se Christum Regem esse. 3 Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es Rex Judaeorum? Qui respondit illi: Tu dicis. 4 Pilatus autem ait ad Pontifices, et turbam: Nullam invenio culpam in homine hoc. 5 Ad illi invalescebant. dicentes: Commovet populum, docens per totam Judaeam, inchoans a Galilaea, usque huc. 6 Pilatus autem ut audiit Galilaeam, interrogavit, an a Galilaea homo iste 7 esset. Et, cum cognovisset, eum de Herodis potestatem esse, remisit illum ad Herodem, qui erat et ipse Hierosolymis in his diebus. 8 Herodes autem, viso Jesu, gavisus est valde: erat enim cupiens videre illum, propterea quod audiret frequenter de illo; et sperabat aliquod signum videre ab illo fieri. 9 Interrogabat autem illum verbis pluribus. Ipse vero nihil respon- 10 debat illi. Stabant autem Pontifices, vehementer accusantes 11 eum. Spernens autem illum et Herodes cum exercitu suo, et delusum induens veste candida, remisit Pilato. 12 Facti sunt autem in amicitiam Herodes, et Pilatus eadem hora: praeerant enim in inimicitiam. 13 Pilatus autem, convocans Pontifices, et Principes 14 populi, dixit ad illos: Detulistis mihi hominem hunc, tanquam avertentem populum; et ecce ego coram vobis interrogans, nihil inveni dignum in homine hoc de iis, quae accusatis 15 eum. Sed nec Herodes: remisi enim vos ad illum, et ecce nihil dignum morte gestum 16 est illi. Castigatum ergo illum dimittam. 18 Exclamabant autem totus populus, dicentes: Tolle hunc, dimitte autem nobis Barabban, 19 qui erat, propter seditionem quandam factam in civitatem, conjectus in carcerem, quia homicidium fecerat. 20 Rursus autem Pilatus adlocutus est eis, volens dimittere 21 Jesum. Qui proclamabant, dicentes: Crucifige 22 illum. Qui tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit hic? nihil dignum mortis inveni in illo. Castigatum ergo illum dimittam. 23 Qui imminebant vocibus magnis, postulantes: crucifige illum: et invalescebant voces illorum. 24 Et Pilatus decrevit fieri petitionem 25 illorum. Dimisit autem eum, qui propter homicidium, et seditionem conjectus erat in carcerem; Jesum autem tradidit voluntati ipsorum. 26 Et, cum deducerent eum, Simonem quendam Cyreneum venientem a villa adprehendentes, inposuerunt illi crucem ferre post 27 Jesum. Sequebatur autem eum multitudo ingens populi †, et mulierum, quae plangebant se, et lamentabant. 28 Ad quas conversus, dixit: Filiae Hierusalem, nolite flere me; verum vos flete, et natos † vestros; 29 quoniam venient dies, in quibus dicent: Felices steriles, et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non educaverunt. 30 Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos: et collibus: Tegite 31 nos quoniam, si in umido ligno haec faciunt, in arido quid fiet? 32 Ducebantur autem et alii duo latrones cum illo interfici. 33 Et, cum venissent ad locum, qui appellatur Calvariae, crucifixerunt eum et latrones, unum quidem ad dextram, et alium ad sinistram. 34 Et, dividentes † vestimenta ipsius, mittebant sortes. 35 Et stabat populus exspectans. Subsannabant autem eum Principes, intra se dicentes: Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36 Inridebant autem eum et milites, accedentes, acetum offerentes 37 ei, et dicentes: Tu es Rex Judaeorum? salva te ipsum. 38 Erat autem et inscriptio scripta super eum: Rex Judaeorum hic. 39 Unus autem ex iis, qui suspensi erant malefici, blasphemabat eum, dicens: Nonne tu es Christus? libera te, et nos. 40 Respondens autem alius, objurgabat eum, dicens: Nec times Deum, quoniam in eodem judicio 41 es? Et nos quidem juste; digna enim, quorum gessimus, recepimus: hic autem nihil mali fecit. 42 Et dicebat ad Jesum: Memento mei, cum veneris in regno tuo. 43 Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso. 44 Et erat circiter hora sexta; et tenebrae factae sunt super omnem terram; et usque horam nonam 45 intenebricatus est Sol; et velum templi scissum est medium. 46 Et, exclamans voce magna Jesus : Pater, in manibus tuis commendo spiritum meum. Et emisit spiritum. 47 Quod cum vidisset Centurio, honorificavit Deum, dicens: Vere homo hic justus 48 erat. Et omnes. quae convenerant, turbae ad spectaculum hoc, videntes ea, quae fiebant, percutentes ( sic) pectora sua, revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti illius a longe, et mulieres, quae secutae fuerant illum a Galilaea, videntes haec. 50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat Decurio, bonus †, et justus 51 (Hic non consenserat consilio, et operae illorum), ab Arimathia † civitate Judeorum qui expectabat regnum † 52 Dei. Hic accessit ad Pilatum, et petit corpus 53 Jesu; et depositum, involvit eum in † sindonem, et posuit illum in monumento sculptili, ubi nondum aliquis erat 54 positus. Et dies erat cenae purae, et sabbatum inlu- 55 cescebat. Consecutae duae † mulieres; quae secutae fuerant illum de Galilaea, viderunt monimentum, et quomodo positum est corpus illius. 56 Reversae autem, paraverunt aromata, et unguenta; et sabbato quidem quieverunt secundum mandatum.