Codex Veronensis. Caput Primum.

1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis completae sunt, sicut 2 tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis; 3 placuit et mihi, et Spirituo Sancto †, adsecuto a principio omnibus † diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, 4 ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. 5 Fuit in diebus Herodis Regis Judeae Sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Avia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabel. 6 Erant autem justi ambo ante Dominum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus Dei sine quaerella, et non erat illis 7 filius, eo quod esset Elisabel sterilis, et ambo processi erant in diebus suis. 8 Factum est autem, cum Sacerdotio fungeretur Zaccharias in ordinem vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem Sacerdotii, sorte exiit, ut incensum 9 poneret, ingressus in templum 10 Domini, et omnis multitudo orabat ora incensi. 11 Apparuit autem illi Angelus, stans a dextris altarii incensi: 12 et videns Zacharias, turbatus est, et timor cecidit super illum. 13 Et † ait ad illum Angelus, dicens: Ne timeas Zacharia, quoniam obsecratio tua exaudita est: et uxor tua Elisabel pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Johannen: 14 et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt: 15 erit enim magnus coram Domino; et vinum, et siceram non bibet; et Spiritu Sancto replebitur ex utero matris suae; 16 et multos filios Istrahel convertet ad Dominum Deum 17 ipsorum; et ipse praecedet ante illum in spiritu, et virtute Heliae: ut convertat corda Patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam. 18 Et dixit Zaccharias ad Angelum: Unde hoc sciam? ego enim senex sum, et uxor mea processior in diebus suis. 19 Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui adsisto ante Dominum: et missum loqui at te, et haec tibi evangelizare. 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, propter hoc, quia non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. 21 Et erat plebs expectans Zacchariam: et mirabantur, eo quod tardaret. . . templo. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem viderit in templo. Et ipse erat adnuens illis, et permansit mutus. 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam. 24 Post hos autem dies concepit Elisabel uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, 25 dicens: Quid mihi sic fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines. 26 Eodem autem tempore missus et Angelus Gabriel a Domino in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, 27 ad Virgine Maria desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. 28 Et ingressus Angelus, evangelizavit eam, et dixit illi: Dominus tecum: benedicta tu inter mulieres. 29 Ipsa autem, ut vidit eum, mota est in introitu ejus, et erat cogitans, quod sic benedixisset 30 eam. Et ait ei Angelus Domini: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam aput 31 Deum: et † ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus 32 Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David Patris ejus, et regnabit in domo Jacob in 33 aeternum, et regni ejus non erit finis. 34 Dixit autem Maria: Ecce Ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum. 35 Et respondens angelus, dixit illi: Spiritus sanctus supervenit in te, et virtus Altissimi obumbravit te. Ideoque quod nascetur † Sanctus vocabitur Filius Dei. 36 Et ecce Elisabel cognata tua, et ipsa concepit Filium in senecta sua: et hic mensis est sextus illi, quae vocabatur sterilis, 37 quia non est impossibile Deo omne 38 verbum. Et discessit ab illa Angelus. 39 Exurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitate Judeae: 40 Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabel. 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabel, exultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto 42 Elisabel, et exclamavit voce magna, dicens: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris 43 tui. Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei 44 ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo: 45 et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. 46 Et ait Elisabel †: Magnificat anima mea Dominum: 47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. 48 Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. 49 Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. 50 Et misericordia ejus in saecula saeculorum timentibus eum. 51 Fecit potentiam in bracchio suo: disparsit superbos mente corde ipsorum. 52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. 54 Suscepit Istrahel puerum suum, memorari † misericordiae. 55 Sicut locutus est ad Patres nostros Abrahae, et semini ejus in saecula. 56 Mansit autem Maria cum illa mensibus † tribus: et reversa est domi suae. 57 Elisabel autem impletum est tempus gignendi, et genuit Filium. 58 Et audierunt vicini, et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est in die octaba, ut venirent, et circumciderent puerum, et vocaverunt eum in nomine Patris ejus Zachariam. 60 Et respondens Mater ejus, dixit: Non, sed vocabitur Johannes. 61 Et dixerunt ad illam: Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62 Adnuebant autem Patri ejus, quem vellet vocari eum. 63 Et accepit pugillarem, et scripsit, dicens: Johannes est nomen 64 ejus. Et continuo resoluta est lingua ejus †, et omnes mirati sunt. Apertum est autem os ejus, et loquebatur, benedicens 65 Deum. Et factus est timor magnus † super omnes vicinos eorum, et in universa montana † Judeae, et divulgabantur haec omnia 66 verba: et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo, dicentes: Quid utique erit puer iste? Etenim manus Domini cum illo 67 est. Et Zacharias impletus est Spiritu Sancto, et prophetabat, dicens: 68 Benedictus Deus Istrahel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae. 69 Et erexit cornum salutis nobis, in domo David pueri 70 sui: sicut locutus est per os Sanctorum suorum Prophetarum, qui ab aevo 71 sunt. Et liberavit nos ab inimicis nostris, et de manu omnium, qui nos oderunt. 72 Ad faciendam misericordiam cum Patribus nostris; et memorari testamenti sancti sui. 73 Jusjurandum, quod juravit ad Abraham Patrem nostrum, daturum se 74 nobis: ut sine timore de manus inimicorum nostrorum liberati serviamus 75 illi. In sanctitate, et justitia coram ipso omnibus diebus nostris. 76 Et tu puer, Propheta Altissimi vocaveris: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. 77 Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: in remissionem peccatorum 78 eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens 79 ex alto: inluminare iis, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. 80 Puer autem crescebat, et confortabatur in spiritu: et erat in deserto usque in diem suum ad Istrahel.