Caput II.

1 Et, cum introisset iterum in Capharnaum post 2 dies, cognitum est, quod in domo esset: et protinus convenerunt multi, in tantum ut jam non † posset capere usque ad januam, et loquebatur illis verbum. 3 Et veniunt † ad eum, adferentes paralyticum, qui tollebatur a quattu- 4 or. Et, cum non possent accedere † propter turbam, ascendentes, denudaverunt tectum, ubi erat Jesus; et dimiserunt † grabattum, ubi paralyticus decumbebat. 5 Cum vidisset autem Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, remittuntur tibi peccata tua. 6 Erant autem quidam ex scribis ibi sedentes, et cogitantes in cordibus suis, dicentes 7 †: Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest remittere peccata, nisi unus Deus? 8 Et cum cognovisset † Jesus in spiritu †, quod cogitarent intra se, dixit illis: Quid haec cogitatis in cordibus vestris? 9 Quid est facilius dicere? Surge, et tolle grabattum tuum, et vade domui tuae: aut dicere? Remittuntur tibi peccata tua. 10 Ut autem sciatis, quia potestatem habet Filius hominis super terram remittendi peccata, ( ait paralytico:) 11 Tibi dico: surge, tolle grabattum tuum, et vade domui tuae. 12 Et ille confestim surgens, sublato grabatto coram omnibus, abiit; ita ut stuperent omnes, et honorificarent Deum, dicentes, numquam taliter vidisse se. 13 Et exiit iterum Jesus ad mare, et omnis turba convenit ad eum, et docebat illos. 14 Et praeteriens, vidit Jacobum † Alphei, sedentem ad teloneum, et ait illi; Sequere me. Et exsurgens, secutus est eum. 15 Et factum est, discumbentibus eis † in domo illius, multi publicani, et peccatores simul recumbebant cum Jesu, et discipulis ejus: erant enim multi, qui secuti sunt † 16 eum. Scribae autem, et Pharisaei cum vidissent illum edentem cum peccatoribus, et publicanis, dixerunt discipulis ejus: Quare cum peccatoribus, et publicanis edit †? 17 Et cum audisset Jesus, dixit †: Non egent sani medicos; sed qui male habent: non † veni vocare justos, sed peccatores in paenitentiam. 18 Erant autem discipuli Johannis, et Pharisaeorum, jejunantes; et venerunt, et dixerunt ei: Quare discipuli Johannis, et Pharisaei jejunant; tui autem discipuli non jejunant? 19 Et dixit eis Jesus: Numquid possunt filii sponsi, quandiu sponsus cum illis est, 20 jejunare †? Venient dies, cum auferetur ab eis sponsus; et tunc jejunabunt in illis diebus. 21 Nemo autem insumentum panni rudis mittit tunicae veteri; alioquin tollit supplementum novum a veteri, et pejor † scissura fit. 22 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres, sed in novos; alioquin rumpentur utres; et vinum †, et utres peribunt †. 23 Et factum est iterum, eum sabbatis ambulare per segetem: et discipuli ejus coeperunt, iter facientes, vellere spicas, et edere. 24 Pharisaei autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt discipuli tui † sabbatis, quod non licet illis 25 †? Et respondens, dixit eis: Numquam legistis, quid fecit David, cum opus fuit, et esuriit ipse, et qui cum illo 26 erant? Et introivit in domum Dei †, et panes propositiones edit, et dedit eis, qui secum erant, quos non licebat edere, nisi Sacerdotibus? 27 Dico autem vobis, quoniam Filius hominis, dominus est etiam ipsius sabbati. Et cum audissent, qui ab eo erant, exierunt detinere eum: dicebant enim, quia extitit mente.