Caput III.

1 Et intravit iterum in Synagogam: et erat ibi homo, habens aridam 2 manum. Et observabant eum, an sabbatis curaret, ut accusarent 3 illum. Et dixit homini, qui manum habebat aridam: Surge in medium. 4 Et dixit ad illos †: Licet sabbatis benefacere, aut malefacere? animam salvam facere, an perdere? Ad illi tacuerunt. 5 Et circumspiciens eos cum iracundia, dolens super coecitatem cordis eorum, ait homini: Extende manum tuam. Et extendit; et restituta est manus ejus, sicut et alia †. 6 Et protinus exierunt Pharisaei, cum Herodianis, consilium facientes de eo, ut † perderent illum. 7 Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare: et cum. . udisset t. . ba magna a Galilaea, et Judaea, 8 et ab Hierosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanen, et qui circa Tyrum, et Sidonem, quae faciebat, venerunt ad 9 eum. Et dixit discipulis suis, ut in navicula sibi deservirent, propter turbam: ne eum multi conprimerent. 10 Curabat enim multos; it. . . inruerent in eum, ut illum tangerent, quicumque habebant verbera. 11 Et spiritus inmundi, cum illum viderent, procidebant ei, et clamabant, dicentes: 12 Tu, es Filius Dei. Et multa objurgabat eos, ne eum palam facerent; quoniam sciebant eum Christum esse. 13 Et ascendit in montem; et convocavit ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad illum. 14 Et fecit, ut essent duodecim cum eo; et, ut mitteret eos praedicare, 15 et haberent potestatem curandi languores, et eiciendi daemonia, et circumirent, praedicantes Evangelium. 16 Et imposuit Simoni nomen, Petrum: 17 et Jacobum Zebaedaei, et Johannen fratrem Jacobi, et inposuit illis nomina Beanerges, quod est, filius tonitrui: 18 et Andrean, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thoman, et Jacobum Alphei, et L. . . um, † et . . . nem Cha . . . um, 19 et J. . . Scariot . . . trad. . . um. 20 Et . . . in dom. . . con. . . rsus tur- . . . ta ut non possent nec . . nem manducare. 21 Quod ut audierunt de illo Scribae, et ceteri †, exierunt . . . e eum: di . . . t enim, quoniam exentiat 22 eos †. Et Scribae, et qui ab Hierosolymis. . . ende. . . disc. . . quon. . . eelz. . . bet . . . pem dae- . . . orum, . . . um e. . cit dae. . nia. 23 Et convocans eos, dice. . . illis in parabolis Dominus Jesus †: Quomodo potest Satanas Satanan . . pellere? 24 . . regnu. . . se dividatur, non potest stare regnum 25 illud. Et: si domus super se divisa fuerit, non poterit stare domus illa. 26 Et: si Satanas Satanan eicit, dispertitus † super se, non potest stare regnum ejus, sed finem habet. 27 Nemo autem potest vasa fortis intrare in domum, et diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum illius diripiet. 28 Amen dico vobis, quia omnia remittentur filiis hominum . . . cata, et blasphemiae: 29 qui autem blasphemaverit Spiritum † Sanctum, non habet remissionem †; sed reus erit aeterni peccati. 30 Quia dicebant, illum spiritum immundum habe- 31 . . Et venit † mater illius, et fratres; et foris stantes, miserunt ad eum: 32 et turbae dixerunt ei: Ecce mater tua, et fratres. . . .- rores. . . † fo. . . quaerentes te. 33 Et respondit † illis: Quae est mater mea? et qui sunt fratres 34 mei? Et respiciens, qui circa eum sedebant, dixit: Ecce mater mea, et fratres 35 mei. Et quicumque fecerit voluntatem Dei, hic est frater meus, et soror mea, et . . . mea e. . .