Caput VI.

1 Et exiit inde, et venit in patriam suam, et secuti sunt eum discipuli 2 sui; et, sabbato facto, coepit in Synagoga docere: et cum audissent, multi stupebant in doctrina illius, dicentes: Unde huic haec? et quae sapientia, quae data est ei? et ( supple ut) virtutes tales per manus illius efficiuntur? 3 Nonne hic est fabri filius, et Mariae? frater Jacobi, et Josetis, et Judae, et Simonis? nonne et sorores hujus hic aput nos sunt? Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat eis Jesus, quia non est Propheta sine honore, nisi in patria sua, et in cognatis, et in domo sua. 5 Et noluit ibi nullam facere virtutem, nisi in paucis aegris inponens manum, 6 curabat; et mirabatur, propter incredulitatem illorum. Et circuibat per municipia, docens. 7 Et convocatis XII. misit † illos binos, data † eis potestate spirituum immundorum; 8 praecipiens illis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, neque peram, neque panem, sed nec nummos in zonam, 9 sed calciatos soleis: et, nolite indui duas tunicas. 10 Et dicebat illis: Ubicumque intraveritis, ibi manete, donec exeatis 11 inde; et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem pedum vestrorum † in testimonium eis. Amen dico vobis, remissius erit Sodomis, et Gomoris in die judicii, quam civitati illi. 12 Et, cum exissent, praedicabant, ut paenitentiam agerent: 13 et daemonia multa eiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant. 14 Et audiit Herodes Rex (palam factum est enim nomen illius:) et ( sic) dicebant: Quia Johannes Baptista resurrexit a mortuis; et ideo virtutes operantur 15 in eo. Alii autem dicebant: Quia Helias est. Alii autem: Quia Propheta est. 16 Cum audisset autem Herodes, dixit: Quem ego decollavi, hic est † Johannes: hic a mortuis resurrexit. 17 Ipse enim Herodes, mittens, detinuit Johannen, et alligavit eum, et misit in carcerem † propter Herodiadam uxorem Philippi fratris sui, quod nupsisset eam. 18 Dicebat enim Johannes Herodi: Quia † non licet te habere uxorem fratris 19 tui. Herodias autem insidiabatur ei; et quaerebat interficere eum, et non 20 poterat. Herodes enim timebat Johannen, sciens, illum virum justum, et sanctum, et custodiebat eum. Et, cum audisset eum, multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Die autem opportuno †, Herodes natali suo cenam fecit Magistratibus, et Tribunis, et Primis Galilaeae. 22 Cum intrasset autem filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, et discumbentibus, dixit Rex puellae: Pete me, quod vis; et dabo 23 tibi: et juravit illi multum; Quoniam, quodcumque me petieris, dabo tibi; licet dimidiam partem regni mei. 24 Ad illa, cum exisset, dixit matri suae: Quid petam? Et illa dixit: Caput Johannis Baptistae. 25 Et, cum intrasset † ad Regem, dixit; Confestim da mihi super discum caput Johannis Baptistae. 26 Et tristis factus est Rex propter jusjurandum; et, propter simul recumbentibus, noluit eam spernere: 27 sed statim † mittens ( sic) speculatore, jussit adferri caput ejus †. Et, cum abisset †, decollavit eum in carcerem, 28 et attulit caput super discum, et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae. 29 Et, cum audissent discipuli illius, venerunt, et sustulerunt corpus ejus, et posuerunt illud in monimento. 30 Et convenerunt Apostoli ad Jesum, et renuntiaverunt illi omnia, quaecumque fecerunt, et docuerunt. 31 Et dixit eis Jesus †: Venite, eamus seorsum in deserto loco, et requiescite pusillum. Erant enim, qui veniebant, multi; nec cibum poterant capere. 32 Et ascendentes in navi, abierunt in desertum locum seor- 33 sum. Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi, et pedestres ex omnibus civitatibus concurrerunt ibi, et venerunt. 34 Et egressus, ut vidit † turbam magnam Jesus, misertus est eis, qui erant veluti pecora, ( sic) non habebant pastorem; et coepit docere eos multa. 35 Jam autem, cum esset hora multa, accesserunt discipuli illius, dicentes: Quia † desertus est locus hic, et hora jam 36 multa: dimitte itaque illos; ut, euntes in proximas villas, et municipia, emant sibi, quod man- 37 ducent. Et respondens, dixit eis Jesus: Date illis manducare. Et dixerunt ei: Euntes, ememus denariis ducentis panes, et dabimus illis, ut man- 38 ducent, Et dixit eis: ( sic) Quod panes habetis? Ite, et videte. Et, cum cognovissent, dixerunt ei: Quinque panes, et duos pisces. 39 Et praecepit eis Jesus, ut discumberent omnes super viridem 40 faenum. Et discubuerunt centeni, et quinquageni. 41 Et, acceptis v. panibus, et duobus piscibus, respiciens in caelum. benedixit, et confregit panes, et dabat discipulis suis, uti adponerent ante eos; et duos pisces partitus est omnibus. 42 Et manducaverunt omnes, et satiati sunt. 43 Et sustulerunt reliquias fragmentorum XII. cophinos plenos, et de piscibus. 44 Et erant, qui ederant, v. milia virorum. 45 Et protinus exurgens †, coegit discipulos suos ascendere in † naviculam, et praecedere † se in contra Bessaida; cum ipse dimitteret 46 turbam. Et, cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero factum esset, jam erat navis in medio mari, et ipse solus super terram. 48 Et cum vidisset remigantes, et laborantes †, (erat enim illis ventus contrarius) circa quartam vigiliam noctis venit, ambulans Jesus super marem, et volebat praeterire 49 illos. . . li, cum vidissent eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt 50 omnes, et conturbati sunt †. Statimque allocutus est ad eos, dicens †: Animaequi estote, ego sum, nolite timere. 51 Et ascendit. . . avem, . . . tus. Et. . . m. . . nter se stubebant cum admiratio. . . 52 enim intellexerunt de panibus; erat enim cor illorum obtusum. 53 Et inde †, cum transfretassent, pervenerunt ad terram Gennesa- 54 ret. Cum exissent de navi, continuo cognoverunt 55 eum: circumeuntes autem universam regionem illam, coeperunt super grabbatos adferre omnes, qui se male habebant, circumferebant enim eos, ubicumque audissent Jesum esse. 56 Et quocumque introibat in municipia, vel agros, aut in civitates, in foro, et in plataeis ponebant aegros, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent: et quicumque tetigerunt, sanati sunt.