Caput VII.

1 Et conveniunt ad eum Pharisaei, et quidam de Scribis, qui venerant ab Hierosolymis. 2 Qui cum, vidissent quosdam ex discipulis ejus inmundis manibus, hoc est inlotis, edentes panes, . . . eraverunt. 3 Pharisaei. . . et omnes Judaei nisi momento laverint manus, non edunt panem †, tenentes traditionem seniorum: 4 et, a foro cum venerint †, nisi baptizati fuerint, non edunt: et alia multa sunt illis, quae acceperunt tradita, baptismos calicum, et urceorum, et caccaborum, et lectorum. 5 Et interroga. . . nt eum Pharisaei, et Scribae, dicentes: Quare discipuli tui non sequuntur secundum traditionem seniorum, sed immundis manibus edunt panem? 6 Ad ille respondens, dixit: Bene prophetavit Eseias de vobis simulatoribus, qui dixit †: Populus labiis me diligit †, cor autem illorum longe est a 7 me. Vane autem colunt me, docentes doctrinas, et mandata hominum; 8 baptizantes urceos, et calices, et alia multa his similia, quae facitis, derelicto mandato Dei, tenentes traditionem hominum †. 9 Et dixit illis: Bene inritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram 10 statuatis †. Moyses enim dixit: Honorifica patrem tuum, et matrem tuam. Et: Qui maledixerit patrem †, aut matrem, morti moriatur. 11 Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri suo, aut matri: Donum, (quod est munus) quo a me melior factus 12 fueris: non sinetis amplius aliquit facere patri, 13 aut matri, spernentes verbum Dei, per traditionem vestram stultam †, quam tradidistis: et similia hujusmodi multa facitis. 14 Et, convocans turbam iterum, dixit illis: Audite me omnes, et intellegite. 15 Nihil est a foris hominis †, quod intrans in eum, possit eum coinquinare: sed, quae de homine profiscuntur, illa sunt, quae coinquinant hominem. 16 Si quis habet aures audiendi, audiat. 17 Et, cum introisset in domum prae multitudine, interrogabant eum discipuli ejus similitudinem. 18 Et ait illis: Sic et vos inprudentes estis? Non intellegitis, quia omne, quod a foris introit in hominem, non potest eum coinquinare: 19 nec enim † introit in cor ejus, sed in ventrem ejus, et in secessum exit, purgans omnes escas, et exit in rivum. 20 Dicebat autem: quia, quae de homine exeunt; illa coinquinant hominem. 21 Ex interioribus enim de corde hominum procedunt cogitationes malae, adulteria, 22 furta, fornicationes, homicidia †, avaritia, nequitia, dolus, inpudicitia, oculus nequa †, blasphemia, superbia, 23 stultitia. Omnia haec mala de intus procedunt, et coinquinant hominem. 24 Et exurgens, abiit in finibus Tyri †; et, cum intrasset in domum, neminem voluit scire, et non potuit 25 latere. Cum audisset enim mulier. . . li- . . . ebat spiritum inmundum, venit, et procidit ad pedes ejus. 26 Mulier autem erat Graeca, † natione Syraphoenissa. Et rogabat illum, ut daemonium eiceret de 27 filia ejus. Et dicit ei: Sine primum satiari filios: non est enim bonum sumere panem filiorum, et proicere canibus. 28 Ad illa respondit ei, dicens: Ita Domine; nam et catelli subtus mensam edunt de micis puerorum. 29 Et dixit ei: Vade; propter hunc verbum tuum exiit daemonium a filia tua. 30 Et, cum isset domi aput se, invenit daemonem exisse, et filiam suam recumbentem inlecto. 31 Et deinceps egressus de finibus Tyrii, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapolis. 32 Et offerunt ei surdum, et mutum; rogantes, ut inponeret ei manus. 33 Et adprehendens eum de turba seorsum, expuens, misit † digitos suos in auribus ejus, et tetigit linguam ejus: 34 et aspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi: Epita: quod est: adaperire. 35 Et † apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur diserte, adeo ut omnes stuperent. 36 Praecepitque eis, ne cui dicerent. Cum prae. . . eret ill. . . O magis clamabant, 37 et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos facit audire, et mutos loqui.