Caput X.

1 Et inde surgens, venit in fines Judaeae. . . Jorda. . . et v. . . rursus turba ad illum, et, sicut solitus erat, iterum docebat illos. 2 Et † interrogabant eum: Si licet viro uxorem dimittere, temptantes eum. 3 Quibus respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses? 4 Qui dixerunt: Permisit libellum repudii scribere, et dimit- . . . pon . . n . . 5 Jesus, ait illis: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum hoc. 6 Ab initio autem creaturae, masculum, et feminam fecit 7 illos Deus, Propter hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam †, et adhaerebit uxori 8 suae; et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. 9 Quod ergo Deus conjuncxit, hoc homo non disseparet. 10 Et iterum domi discipuli de hoc interrogaverunt eum. 11 Et ait illis: Si dimiserit vir uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur super eam. 12 Et si mulier discesserit a viro, et alio nupserit, adulterium committit super illum. Similiter et qui dimissam a viro ducit, moechatur. 13 Et offerebant ei infantes, ut tangeret illos. Discipuli autem ejus objurgabant eos, qui offerebant. 14 Quod cum vidisset Jesus, indignatus est, et ait illis: Sinite infantes venire aput me; et nolite prohibere eos: talium est enim regnum Dei. 15 Amen enim dico vobis: Quicumque non receperit regnum Dei, tanquam infans, non intrabit in illut. 16 Et in sinu suo benedicebat illos. 17 Et proficiscente eo, procurrens unus, genibus prostratus, rogabat eum, dicens †: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam possideam? 18 Jesus autem intuens illum, ait illi: Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi 19 unus Deus. Mandata nosti? Ait: Quae? Non adulterium committes: Non homicidium facies: Non furaveris: Non falsum testimonium dices: Non abnegabis: Honora patrem tuum et matrem tuam †. 20 Qui respondens, dixit ei: Magister, haec omnia observabi ab adulescentia mea: quid adhuc mihi deest? 21 Jesus autem intuens illum, dilexit eum, et ait illi: Unum tibi deest: vade; quaecumque habes, vende, et divide pauperibus; et habebis thensaurum incaelo; et, sublata cruce, veni, sequere me. 22 Et ille contristatus in hoc † verbo, abiit tristis: erat enim habens magnam pecuniam. 23 Et respiciens Jesus, ait discipulis suis. Quam difficile, qui pecuniam habent, in regno Dei intrabunt! 25 Facilius † camellus per foramen acus intrabit, quam dives in regnum Dei. 24 Discipuli autem ejus † pavebant in verbis ejus. Jesus autem respondens, iterum ait illis. Filioli, quam difficile, qui pecunias habent, vel confidentes in eis, in regnum Dei introibunt! 26 Ad illi tanto magis admirabantur, dicentes inter se: Et quis poterit salvus fieri? 27 Quos intuens Jesus, dixit: Aput homines quidem inpossibile est; aput Deum autem possibile est. 28 Et coepit Petrus dicere illi: Ecce nos, relictis omnibus, secuti sumus te. 29 Respondens Jesus, dixit: Amen dico vobis: Nemo. . . qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut matrem, aut filios, aut agros causa mei, et causa Evangelii, 30 qui non accipiet centies tantum in tempore hoc: qui autem reliquerit domum †, et fratres, et sorores, et matrem, et filios, et agros cum persecutionibus. . . in saeculo venturo vitam aeternam accipiet, 31 . . autem erunt primi, novissimi; et novissimi, primi. 32 Erant autem in via ascendentes Hierosolymis, et praecedebat eos Jesus, et † pavebant. Et adsumens iterum duodecim, coepit illis dicere, quae ejus essent eventura. 33 Quia ecce ascendimus Hierosolymis, et Filius hominis tradetur Pontificibus Sacerdotum. et Scribis †, et damnabunt eum morti, et tradent eum 34 gentibus, et inludent eum, et conspuent in eum, et flagellabunt eum, et interficient illum, et post tertium diem resurget. 35 Et accesserunt ad illum Jacobus, et Johannes filii Zebaedei, et dixerunt ei: Magister, volumus, ut quidquid petierimus te, facias nobis. 36 Et dixit illis: Quid faciam vobis? 37 Qui dixerunt ei †: Da nobis, ut unus ad dextram tuam, et unus ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua. 38 Et respondens † Jesus, dixit eis: Nescitis quid petatis: potestis calicem bibere, quem ego bibiturus sum; aut baptismum, quod † ego baptizor, baptizari? 39 Ad illi dixerunt †: Possumus. Jesus autem dixit illis: Poculum quidem, quem ego bibiturus sum, bibetis; et baptisma, quod ego baptizor, baptizamini: 40 sedere autem ad dextram meam, aut ad sinistram, non est meum dare; aliis paratum est a Patre meo. 41 Quod † cum audissent ceteri decem, coeperunt invitus habere de Jacobo, et Johannem. 42 Et convocans eos Jesus, dixit illis: Scitis, quoniam, qui videntur principari gentium, dominantur earum †; et qui maxime inter illos sunt, sub potestate eos habent. 43 Non est † ita in vobis: sed quicumque voluerit in vobis † major esse †, erit vester minister; 44 et quicumque voluerit esse inter vos primus, erit vester servus. 45 Etenim Filius hominis non venit, ut ministraretur illi, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis. 46 Tunc venit † in Hierico; et proficiscente eo inde cum discipulis † suis, et turba magna, ( sic) et filius Timae Bar-timeas † caecus sedebat secus viam, mendicans. 47 Qui, cum audisset quod Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere: Jesu Fili David, miserere 48 mei. Et objurgabant eum multi, ut taceret. Ad ille tanto magis clamabat: Fili David, miserere mei. 49 Et stans Jesus, jussit vocari illum. Ad illi dixerunt caeco †: Fortis esto, surge, 50 vocat te. At ille, ejecta tunica, exsiliens, venit ad eum. 51 Et respondens, ait illi Jesus: Quid vis, faciam tibi? Caecus autem ait ei: Domine . . . videam. 52 . . autem . . . Vade, fides tua te salvum fecit. Et statim videre coepit, et sequebatur illum in