Caput XI.

1 via. Et cum adpropinquassent Hierosolyma †, et Bethania ad montem Olivarum, misit duos ex discipulis 2 suis, dicens eis: Ite in municipium, quod est contra vos; et statim , intrantes †, invenietis pullum asinae alligatum, super quem nemo hominum sedit: solvite eum, et adducite. 3 Et si quis vobis dixerit: Quid solvitis pullum †? Dicite: Domino suo necessarius est: et protinus eum remittet 4 huc. Exeuntes, invenerunt pullum alligatum ante januam foris in platea, et solverunt eum. 5 Et quidam ex his, qui ibi circumstabant, dixerunt eis: Quid fecistis, solventes pullum? 6 Et dixerunt † illi, sicut praeceperat illis Jesus: et permiserunt illis 7 ducere pullum ad Jesum: et straverunt illi vestimenta sua; et sedit super eum. 8 Multi autem vestimenta sua sternebant † in via: alii autem frondes de arboribus cedebant, et sternebant in via. 9 Et, qui praecedebant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Ossanna in excelso: 10 Benedictus, qui venit in nomine Domini: Benedictum regnum Patris nostri David: Ossanna † in excelsis. 11 Et, cum introisset † Hierosolyma in templum, circumspiciens omnia; jam cum hora esset serotina, exiit in Bethania cum duodecim discipulis †. 12 In crastino autem die, cum exissent a Bethania, esuriit. 13 Et, visa a longe arbore ficus habente folia, venit, quasi inventurus aliquid in ea; cum venisset autem, et nihil invenisset, nisi folia (non enim erat tempus ficus), 14 dixit ei: Jam numquam in sempiternum nemo fructum ex te edat. Et audiebant discipuli ejus. 15 Et venerunt Hierosolyma iterum. Et cum introisset in templum, coepit eicere vendentes, et ementes in templo; et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas 16 evertit. Et non sinebat, ut aliquis transferret vas per 17 templum; et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est; Domus † mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus. Vos autem eam fecistis speluncam latronum. 18 Et cum audissent Pontifices, et Scribae, quaerebant quomodo illum perderent; et timebant populum, quia tota turba stupebat in doctrina illius. 19 Et cum sero factum est, et exiebat extra civitatem. 20 Et transeuntes discipuli, viderunt arborem ficus aruisse a radicibus. 21 Et rememoratus Petrus, ait illi: Rabbi, ecce arbor fici, quam maledixisti, aruit. 22 Et respondens Jesus, ait illis: Si habueritis † fidem, 23 amen dico vobis, quia quicumque dixerit monti huic: Tollere, et jactare in mare; et non dubitaverit in corde suo, sed crediderit, quoniam, quae loquitur, erunt, contingent illi, quaecumque dixerit. 24 Propter hoc dico vobis: Omnia, quaecumque oratis, et petitis, credite, quia accipietis, et erunt 25 vobis. Et cum stabitis orantes †, remittite, si quid habetis adversus aliquem; ut et Pater vester, qui est in caelis, dimittat peccata vestra. 26 Nam si vos non remittitis, nec Pater vester, qui est in caelis, remittet vobis delicta vestra. 27 Et venerunt iterum Hierosolyma: et, in templo deambulante eo, venerunt ad illum Pontifices Sacerdotum, et Scribae, et Seniores; 28 et dixerunt ei: In qua potestate haec facis? et quis tibi dedit hanc potestatem? 29 Et Jesus respondens, dixit eis: Interrogo vos et ego unum verbum: respondete † mihi: et dicam vobis, in qua potestate haec 30 faciam. Baptisma † Johannis, de caelo erat, an ex hominibus? respondete 31 mihi. Ad illi cogitabant inter se, dicentes: Quid dicemus? Si dixerimus: De caelo: dicet nobis: Quare non credidistis illi? 32 Quod si dixerimus: Ex hominibus: timemus populum; omnes enim sciebant † Johannen, quoniam vere Propheta erat. 33 Et respondentes ad Jesum, dixerunt: Ne . . . Et Jesus dixit illis: Nec ego dico vobis, in qua potestate haec faciam.