Caput XIII.

1 Et, proficiscente eo de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, ecce quales lapides, et qualia aedificia! 2 Et respondens, ait illis †: Videtis † has structuras magnas? Amen dico vobis, †, non relinquetur hic † lapis super lapidem, qui non destruatur; et post triduum alius resurget sine manibus †. 3 Et sedente eo ad montem Oliveti contra templum, interrogabant illum secreto Petrus, et Jacobus, et Johannes, et Andreas: 4 Dic nobis, quando haec erunt? et quod signum, cum incipient omnia haec consummari? 5 Et respondens, ait illis: Videte, ne quis vos seducat; 6 multi enim venient in nomine meo, dicentes: Quia ego sum: et multos seducent. 7 Cum autem audieritis bella, et opiniones praeliorum, nolite turbari; oportet enim fieri, sed nondum est finis. 8 Exsurget enim gens super gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus circa loca, et fames: initium dolorum, omnia 9 haec. Deinde vos ipsos tradent in Conciliis: et in Synagogis vapulabitis; et ad Praesides, et ad Reges stabitis, causa mei, in testimonium 10 illis. Et in omnibus gentibus in primis oportet praedicare Evangelium. 11 Et. cum adducent vos, tradentes; nolite solliciti esse, nec praemeditare, quid loquamini: sed, quodcumque datum fuerit vobis in illa hora, hoc loquimini: non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Sanctus. 12 Et tradet frater fratrem ad mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes, et morti adficient 13 eos. Et eritis odio omnibus, causa nominis mei. Qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit. 14 Et cum videritis, abominationem desolationis stare, ubi non oportet, qui legit, intellegat, quidquid legit. Tunc, qui fuerint in Judaea, fugiant in montibus; 15 et, qui super tectum fuerit, non descendat in domo, sed nec intret tollere aliquid de domo sua: 16 et, qui in agro fuerit, non revertatur tollere vestimentum suum. 17 Vae autem praegnantibus, et lactantibus in illis diebus. 18 Et orate, ne hieme haec 19 fiant: erunt enim in diebus illis tribulationes, quales non fuerunt numquam tales ab initio creaturae, usque adhuc, sed neque fient. 20 Et nisi Dominus breviasset dies propter electos suos, † non fuisset salva ulla caro: sed propter electos, quos elegit, brevia . . . , . . . 21 Et tunc, si quis vobis dixerit: Ecce hic Christus: aut †: Ecce illic: nolite credere 22 Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophaetae; et facient signa, et prodigia, ad seducendum, si fieri posset, etiam electos. 23 Videte: praedixi vobis omnia. 24 Sed in illis diebus, post illam praessuram, sol obscurabitur, et luna non dabit splendorem 25 suum; et stellae erunt de caelo cadentes, et virtutes caelorum ( sic) moventur. 26 Et tunc videbunt Filium hominis, venientem cum nubibus, cum virtute magna, 27 et gloria. Et tunc mittet nuntios; et concolliget electos de quattuor ventis, ab angulis terrae, usque ad summum caeli. 28 A ficus autem arbore discite similitudinem. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia procreaverit, scitote, in proximo esse aestatem: 29 sic et vos, cum haec videritis, scitote, quia prope est in januis. 30 Amen dico vobis, quia non transiet generatio haec, donec omnia 31 fiant. Caelum, et terra transiet; verbum autem meum non praeteribit. 32 De die autem illo, et hora, nemo novit, nec Angeli caelorum, nec Filius, nisi Pater solus. 33 Videte; vigilate: nescitis enim, quando tempus. 34 Quemadmodum homo, peregre iturus, reliquid domum suam, et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum; et ostiario praecepit, ut vigilaret. 35 Vigilate ergo: nescitis enim quando Dominus domui veniat, sero, aut media nocte, aut gallicinio, aut mane; 36 ne, cum venerit subito, inveniat vos dormicates. 37 Ego autem dico vobis: Vigilate.