Caput XIV.

1 Erat autem Pascha post biduum; et quaerebant Pontifices, et Scribae quomodo eum conprehenderent, et occiderent. 2 Dicebant enim: Ne in dies festos tumultus sit populi. 3 Et, cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, recumbente illo, venit mulier, habens alabastrum unguenti nardi optimi praetiosi; et aperiens alabastrum, infudit super caput ejus. 4 Discipuli autem illius fremebant inter se, dicentes: Ut quid perditio ista? 5 Potuit enim hoc unguentum veniri amplius denariis trecentis, et dari pauperibus. Et adminabantur ei. 6 Jesus autem ait illis: Sinite eam: quid ei molesti estis? Bonum opus operata est in me: 7 semper enim pauperes habetis vobiscum; et, cum volueritis, potestis illis bene facere: me autem non semper habebitis. 8 Quod habuit, fecit: praeoccupavit unguento unguere corpus meum in sepulturam. 9 Amen autem dico vobis, quia, ubicumque praedicatum fuerit Evangelium in universo mundo, et, quod fecit haec, divulgabitur in memoriam ejus. 10 Et Judas Scarioth unus ex duodecim abiit ad Pontifices Sacerdotum, ut traderet 11 eum. Ad illi gavisi sunt, et promiserunt ei pecuniam dare. Et quaerebat, quomodo eum opportune traderet. 12 Et prima die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Ubi vis, euntes, praeparemus, ut edas Pascha? 13 Et mittit duos ex discipulis, dicens: Ite in civitate; et occurret vobis homo, lagoenam aquae portans: sequimini eum; 14 et ubicumque intraverit, dicite patrifamilias: Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi cum discipulis meis edam 15 Pascha? Et ipse vobis ostendet locum medianum stratum in superioribus, magnum: ibi parate nobis. 16 Et exierunt discipuli ejus, et venerunt in civitate, et fecerunt, sicut dixit illis, et paraverunt Pascha. 17 Et, cum sero factum esset, venit cum 18 XII. Et discumbentibus eis, et edentibus, dixit: Amen dico vobis, quia unus ex vestris tradet me, qui edet mecum. 19 Ad illi coeperunt contristari, et dicere illi singuli: Numquid ego? et alius: Numquid 20 ego? Quibus ait: Unus ex XII. qui intinget mecum manum in 21 catinum. Filius quidem hominis traditur, secundum quod scribtum est de eo; vae autem illi homini, per quem traditur: melius erat illi, si non fuisset natus homo ille. 22 Et, edentibus eis, accipiens panem, benedixit, et fregit, et dedit illis, dicens: Sumite: Hoc est Corpus meum, quod pro multis confringitur in remissionem peccatorum. 23 Et, accepto calice, gratias egit, et dedit illis: et biberunt ex eo 24 omnes. Et dixit eis: Hic est Sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. 25 Amen dico vobis, quia non adiciam bibere ex fructu vineae, usque in diem illum, quo bibam illum novum in regno 26 Dei. Et cum hymnos dixissent, exierunt in montem Oliveti. 27 Et dixit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispargentur oves graegis. 28 Sed, postquam surrexero, praecedam vos in Galilaeam. 29 Petrus. autem ait illi: Et si omnes scandalizabuntur, set non ego. 30 Et dicit ei Jesus: Amen dico tibi, quoniam hac nocte, ante quam gallus cantet, ter me abnegabis. 31 Qui tanto magis dicebat: Et si oportuerit me mori tecum, non te abnegabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt. 32 Et veniunt in praedium cui. . . dam Getsamani. Et ait illis: Sedete hic, donec ( sic) vis orem. 33 Et adsumit Petrum, et Jacobum, et Johannen secum; et coepit obstupescere, et acediari, et deficere. 34 Tunc dicit eis: O quam tristis est anima mea usque ad mortem: sedete hic, et vigilate. 35 Et progressus paulum, decidit in faciem super terram; et orabat, si fieri potest, ut transiret ab illo hora: 36 et dicebat: Abba Pater, possibilia omnia tibi: transfer hoc poculum a me: sed non quod ego dico, sed quod tu vis. 37 Et invenit illos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti unam horam 38 vigilare? Vigilate, et orate; ne intretis in temptationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. 39 Et iterum abiit 40 are. Et venit, et invenit illos dormientes: (erant enim oculi illorum degravati) et ignorabant, quid responderent, 41 ei. Et venit tertio, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite. Consummatus est finis: advenit hora; et ecce traditur Filius hominis in manibus peccatorum. 42 Surgite, eamus: ecce adpropinquavit, qui me traditurus est. 43 Adhuc eo loquente, venit Judas Scarioth unus ex XII. et cum illo turba cum gladiis, et fustibus, a Summis Sacerdotibus, et Scribis, et Senioribus. 44 Dedit autem, qui eum tradebat, signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete illum, et ducite eum diligenter. 45 Et accessit, et ait illi: Habe Rabbi: et osculatus est eum. 46 Tunc illi injecerunt ei manus, et tenuerunt eum. 47 Unus autem quidam eduxit gladium, et percussit servum Summi Sacerdotis, et amputavit illi auriculam. 48 Jesus autem dixit eis: Tanquam ad latronem venistis cum gladiis, et fustibus, conprehendere me? 49 Cottidie eram vobiscum, in templo docens, et non detinuistis me. Sed, ut inpleantur Scripturae. 50 Et, relicto eo, omnes fugerunt. 51 Et juvenis quidam sequebatur eum, amictus sindonem supra nudum corpus: et detinuerunt 52 eum. Ad ille, relinquens sindonem, nudus fugit ab eis. 53 Et duxerunt Jesum ad Summum Sacerdotem; et conveniunt omnes Pontifices, et Scribae, et Seniores. 54 Et Petrus secutus est eum usque in atrium Summi Sacerdotis: et erat sedens cum ministris, calficiens se ad ignem. 55 Principes autem Sacerdotum, et Concilium totum quaerebant adversus Jesum testimonium, ut morti eum adficerent: et non invenerunt. 56 Multi enim falso testabantur de eo; et non erant aequalia testimonia eorum. 57 Et alii surgentes, dabant falsum testimonium adversus eum, 58 dicentes: Quia nos audivimus eum dicentem: Quoniam ego destruam templum hoc manibus aedificatum, et post tertium diem aliud suscitabo non manufactum. 59 Et nec sic erant convenientia testimonia illorum. 60 Et surgens Princeps Sacerdotum in medio, interrogavit Jesum: Nihil respondes ad haec, quae isti adversus te contestantur? 61 Et ait illi: Tu, es Christus Filius benedicti? 62 Jesus autem respondens, dixit ei: Ego sum: et videbitis Filium hominis ad dextram virtutis sedentem, et venientem super nubes caeli. 63 Tunc Princeps Sacerdotum conscidit protinus vestimenta sua, dicens: Quid adhuc desideramus testimonia? 64 Audistis blasphemiam! quid vobis videtur? Et omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. 65 Et coeperunt quidam inspuere in faciem ejus; et colaphizabant eum. 66 Et cum esset Petrus in atrio, venit ad illum una ex ancillis Principis Sacerdotum: 67 et, cum vidisset Petrum calficientem se ad ignem, intuens eum, dixit: Et tu cum Jesu Nazareno eras. 68 Ad ille negavit, dicens: Nescio: sed nec novi, quem dicas. Et exiit foris ante atrium, et gallus cantavit. 69 Et, cum eum vidisset iterum puella, coepit dicere circumstantibus: Quia et hic 70 ex illis est. Et rursum negavit. Et post pusillum, iterum, qui circumstabant, dicebant: Et tu ex 71 illis es. Et coepit devotare se, dicens: Quia non novi hominem hunc, quem dicitis, 72 Et protinus secundus gallus cantavit. Et rememoratus est Petrus verbum, quod dixerat illi Jesus, et coepit flere.