Codex Veronensis. Caput Primum.

1 + Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. Sicut scriptum est in Eseia Propheta: 2 Ecce mitto † Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparavit viam tuam †. 3 Vox clamantis in deserto: parate viam Domini; rectas facite semitas Dei nostri †. 4 fuit Johannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebantur ad illum omnis Judaea † regio, et Hierosolymitae universi; et baptizabantur ab eo in Jordanen †, confitentes peccata sua. 6 Et erat Johannes vestitus pilos † camelli; et lucustas, et mel silvestre edebat. Hic praedicabat, dicens: 7 Quoniam venit fortior post me, cujus non sum dignus † solvere corrigiam calciamentorum 8 ejus. Ego baptizo vos in † aqua; ille autem baptizavit Spiritu Sancto. 9 Et factum est, in diebus illis venit Jesus a Nazaret † Galilaeae, et baptizatus est in Jordanen † ab Johannen. 10 Ascendens † autem de aqua, vidit apertos caelos, et Spiritum, tamquam columbam, descendentem, et manentem in eo. 11 Et vox de caelo facta est: Tu, es Filius meus dilectus, in quo † bene placuit mihi. 12 Et statim Spiritus expulit illum in deserto. 13 Et erat in deserto XL. diebus †, et temptabatur a Satanan, eratque cum besteis; et Angeli ministrabant ei. 14 Sed, postquam traditus est Johannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium 15 Dei, et dicens: Quoniam impleta sunt tempora †, et adpropiavit regnum Dei, paenitentiam agite, et credite Evangelio. 16 Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus mittentes retiam in mare: (erant enim piscatores.) 17 Et ait illis Jesus: Venite post me; et faciam vos piscatores hominum. 18 Et confestim, relictis omnibus †, secuti sunt illum. 19 Et progressus † pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Johannen fratrem ejus et ipsos in nanicula, conponentes 20 retias; et vocavit eos. Ad illi, relicto Patre suo Zebedaeo cum mercennariis, secuti sunt eum. 21 Et introierunt † Capharnaum sabbato: et confestim ingressus in Synagogam, docebat illos. 22 Et stupebant super doctrina ejus; erat enim docens, sicut potestatem habens, non sicut Scribae. 23 Erat autem in Synagoga † homo, qui habebat spiritum immundum; et 24 Clamabat, dicens: Quid nobis, et tibi Jesu Nazarene? venisti perdere nos? Scio te †, qui sis, Sanctus 25 Dei. Et imperavit † illi, et dixit: Ommutesce, et exi de homine, spirite immunde †. 26 Et concussit eum spiritus immundus, et clamans voce magna, exiit ab eo. 27 Mirabantur autem omnes, et conquirebant †, quae esset doctrina ista cum potestate? et quia spiritibus immundis imperat, et obaudiunt † eum. 28 Et exiit † rumor hic ubique circa. regiones Galilaeae. 29 Egressus † autem continuo de Synagoga, venit † in domum Simonis, et Andreae, cum Jacobo, et Johanne. 30 Jacebat autem socrus Simonis febricitans; et dicunt ei 31 de illa. Ille autem venit; et extendens manum, adprehendit eam, et levavit †: et remisit illam statim febris; et ministrabat illis. 32 Cum autem sol occidisset, ferebant ad eum omnes male habentes variis languoribas †, et eos, daemonia qui habebant: et eiciebat daemonia ab 33 eis; et erat omnis civitas congregata ad fores. 34 Et sanavit multos male habentes † languoribus variis: nec patiebatur ea loqui; quoniam noverant eum. 35 Et diluculo surgens, abiit in desertum locum; ibique orabat. 36 Et subsecuti sunt † eum Simon, et qui cum eo erant, dicentes 37 illi: Quoniam quaerunt te omnes. 38 Et ait illis: Eamus in castella confinia, et civitates, praedicare; ad hoc enim veni. 39 Et erat praedicans in Synagogis Galilaeae, itemque daemonia expellens. 40 Et venit ad illum leprosus, depraecans eum, et dicens †: Si vis, potes mundare me. 41 Et extendens manum † ei dixit: Volo: mundare † 42 Et discessit ab eo lepra. 44 Et ait illi: Vide, nemini dixeris; sed demonstra te Sacerdoti †, et offers pro purgatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis. 45 Ipse autem egressus, coepit praedicare, et diffamare sermonem; ita ut jam non posset palam in civitate introire: sed foras in deserta loca veniebant ad illum.