Caput II.

1 Cum ergo natus esset Jesus in Bethlem civitate Judaeae † in diebus Herodis Regis: ecce Magi ab Oriente venerunt Hierosolyma, 2 dicentes: Ubi est qui natus est Rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Orientem, et venimus adorare eum. 3 Audiens autem Herodes Rex turbatus est, et omnis Hierosolyma 4 cum ipso. Et . . . gavit omnes principes Sacerdotum et scribas populi, et interrogabit ab eis ubi Christus 5 nascitur? Ad illi dixerunt in Bethlem Judaeae: sic enim scriptum est per Eseiam Prophetam dicentem: 6 Et tu Bethleem Judaeae; non es minima inter principes Juda. Ex te enim exiet Rex, qui regat populum meum Istrahel. 7 Tunc Herodes occulte vocavit Magos, et diligenter exquisivit ab eis tempus. . . paruit eis stella: 8 et misit illos in Bethlem, dicens: Ite, interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, nuntiate mihi, ut et ego veniam, et adorem eum †. 9 Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in orientem, antecedebat. . . ve- . . . pra. . . er. 10 Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. 11 Et intrantes in domum, † viderunt puerum cum Mariam matre ejus, et procedentes adoraverunt eum: et apertis thensauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, 12 et murra. Et admoniti in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam regressi sunt in . . . am regionem. 13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem, ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum istum perdere. 14 Surgens autem Joseph a somno, accepit puerum, et matrem ejus, et abiit in Aegyptum, 15 et erat ibi usque ad mortem Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum. 16 Tunc Herodes, ut vidit quoniam delusus est a Magis, iratus est valde; et misit, et occidit omnes pueros, qui erant in Bethlem, et in omnibus regionibus ejus, a bimatu et infra, secundum tempus quod exquisierat a Magis. 17 Tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremiam Prophetam dicentem: 18 Vox in Rhama audita est, fletus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt. 19 Defuncto autem Herode, ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph in. . . 20 gypt. . . ns: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Istrahel: defunctus est enim, qui quaerebat animam pueri 21 . . Et surgens accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Istrahel. 22 Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judea pro Herode patre suo, timuit illo ire; et admonitus in somnis, se- . . . 23 vit in civitate, quae vocatur Nazareth; ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam: Quoniam Nazoreus † vocabitur.