Caput III.

1 In illis autem diebus venit Johannes Baptista praedicans in deserto Judeae, 2 et dicens: Paenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum Caelorum. 3 Hic est enim de quo dictum est per . . . phetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini: rectas facite semitas ejus. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt omnia prava in directa, et aspera in vias planas; et videbit omnis caro salu- . . . rem Dei. 4 Ipse autem Johannes. . . bat . . . suum de pilis camellorum, et zona pellicia circa lumbos ejus: esca autem ejus erat locusta, et mel silvestrae. 5 Tunc egrediebantur ad eum omnis Hierosolyma, et omnis Judea, et omnis confinis region . . 6 Jordanis; et baptizaban . . ab illo in Jordanen, co . . . ten . . . 7 saeorum, et Sadduceorum, venientes ad baptismum suum, dixit illis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere ab ira 8 ventura? facite ergo fructos dignos phenitentiae. 9 Et nolite existimare, dicentes inter vos: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam potens est Deus ex lapidibus istis sus . . . e fili . . . 10 Jam. . . ris ad radices arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. 11 Ego quidem baptizo vos in aqua in paenitentiam: qui autem venit, fortior me est, cujus non sum dignus calciamenta portare: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni: 12 habens ventilabrum in manu sua: et mundavit aream . . . am: et congregavit triticum in horreo, paleas autem comburet igni inextinguibili. 13 Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Johannem, ut baptizaretur 14 ab eo; et prohibebat eum Johannis, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? 15 Respondens autem Jesus, dixit illi: sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. Et cum baptizaretur, lumen ingens circumfulsit de aqua; itaut timerent omnes qui advenerant. 16 Et baptizato Jesu, confestim ascendit de aqua, et ecce a perti sunt ei caeli: et vidit Spiritum Dei descendentem de Caelo † sicut columbam venientem in 17 ipsum. Et ecce vox de caelis dicens ad eum: † Tu es Filius meus dilectus, in quo . . ene com . . .