Caput VII.

1 Nolite judicare, ut non judicetur de vobis. 2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis: et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis. 3 Quid autem vidis festucam in oculo fratris tui: et trabem, quae in oculo tuo est, non consideras? 4 Aut quomodo dicis fratri tuo: Sine eiciam festucam de oculo tuo: et . . . ecce trabis est in oculo tuo? 5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui. 6 Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos: ne forte conculcen. . . s pedibus suis, et conversi. . . dirum. . . 7 Petite, et. . . tur vo. . . rite, et invenietis: pulsate, et aperietur 8 vo. . . s. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur. 9 Aut quis ex vobis homo est'a quo petit filius ejus panem, numquid lapidem porriget ei? 10 Aut si. . .em petit, numquid serpentem 11 porrigit ei? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona da- . . . filiis . . . is: quanto magis pater vester, qui est in caelis, dabit bona petentibus se. 12 Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita † et vos facite illis. Haec est enim lex, et Prophetae. 13 Intrate per angustam portam: quam † lata, et spatiosa est via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per il . . . 14 angus . . . ta est via, quae ducit ad vitam: et pauci sunt, qui inveniunt eam! 15 Adtendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, ab intus autem sunt lupi rapaces: 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribolis 17 ficus? Sic omnis arbor bona bonos fruc- . us facit: mala . utem arbor . ructus malos facit. 18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus 19 facere: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur, et in ignem mittetur. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis 21 eos. Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum: sed qui facit voluntat . . . Patri . . . in caelis est, ipse intravit in regno caelorum. 22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, non ne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus? 23 Et tunc dicam illis: Quia non novi vos: discedite a me operarii. . . iquitatis 24 Omnis, qui audit verba mea, et facit ea, similis est viro sa- . . .enti, qui ae- . . . cavit domum suam supra 25 petra: descendit pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti, et offenderunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat supra petram. 26 Et omnis, qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis est . . iro stulto, . . . edificavit domum suam supr. . . 27 renam: et des. . . dit pluvia, . . . nerunt. . . mina, . . . runt venti, et offenderunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna. 28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba haec, mirabantur turbae super doctrinam ejus. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, non sicut Scribae eorum, et Pharisaei.