Caput XII.

1 est. In illo tempore . . . it Jesus . . . co . . . tis †: discipuli autem ejus esurientes coeperunt evellere spicas, et manducare. 2 Far . . . autem videntes . . . , dixerunt . . . Discipuli tui faciunt quod non licet . . . cere sabbatis 3 . . se dixit eis: Non legistis quid fecit David, cum esur . . it ipse . . . , qui cum illo 4 erant: quomodo intrav. . . in domum D. . , et panes propositionis manducavit, qu. . s non licebat. . . manduca- . . . his qui cum illo erant, nisi sace. . . bus? 5 Aut non. . . tis in. . . sabb. . . 6 Dico autem vobis, qu . . . templo major est hic. 7 Si enim sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes. 8 Dominus est enim sabbati fil . . . ho . . inis . . . 9 . . de tra- . . . venit . . . gam 10 . . ecce . . . mo erat † ibi . . . num ha- . . . a . . idam, et inte . . . sabbatis curare? ut accusarent eum. 11 Ipse autem dixit illis: Quis . . . obis, qui hab . . . m, et si ceciderit in foveam sabbato, non tenebit eam et levavit? 12 Quanto magis melior est homo ovi? Itaque licet sab- . .atis benefacere? 13 . . homi- . . . xtende . . . num tuam. . . tendit . . . m suam, . . . tituta . . . sicut et altera. 14 Et exeuntes Pharisaei, consilium faciebant adversus eum, ut eum perderent. 15 Jesus autem sciens seccessit inde: et sequebantur eum multi, et curavit eos. Omnes autem quos curavit † 16 praecepit eis, ne divulgarent illum. 17 Ut adimpleretur quod dictum est per Eseiam prophetam, dicentem: 18 Ecce puer meus, quem elegi, dilectus, in quo bene placuit anima mea †. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus adnuntiavit. 19 Non contendet, neque clamavit, neque audiet aliquis in plateis vocem 20 ejus: harundinem quassatam non confringet, et linum fumigantem non extinguet, donec eiciat in victoria judicium: 21 et in nomine ejus gentes sperabunt. 22 Tunc oblatus est ei homo daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, 23 et videret. Et stupebant omnis turbae, et dicebant: Numquid hic est filius David? 24 Pharisaei autem audientes, dixerunt: Hic non eicit daemonia nisi in Beelzebul † principem daemoniorum. 25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omnem regnum divisum contra se, desolabitur: et omnis civitas, vel domus divisa contra se, non stavit. 26 Si Satanas Satanan eicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stavit regnum ejus? 27 Quod si ego in Beelzebul eicio daemonia †, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi judicis erunt 28 vestri. Si autem in spiritu Dei ego eicio daemonia, utique adpropiavit in vos regnum Dei. 29 Aut quomodo potest quis intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet. 30 Qui non est mecum, contra me est: et qui non congregat mecum, dispargit . . . 31 deo dico vo . .: Omne pe . . tum et blasphemia remittetur hominibus. 32 Et quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur ei, nec in hoc saeculo, neque in futuro. 33 Aut facite . . . bo- . . . m bonam, et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam, et fructus ejus malos: ex fructu enim arbor cognoscetur. 34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur. 35 Bonus homo de bono thensauro bona proferet: et malus homo de malo thensauro mala profert. 36 Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die 37 judicii. Unusquisque enim ex verbis suis justificabitur, aut condemnabitur. 38 Tunc responderunt ei quidam Scribarum, et Pharisaeorum, dicentes: Magister, volumus a te signum 39 . . autem respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quaerit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae Prophetae. 40 Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus; et tribus noctibus: ita erit et † Filius hominis in corde terrae tribus diebus, et tribus noctibus. 41 Viri Ninevitae resurgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia paenitentiam egerunt in praedicatione Jonae. Et ecce plus hic quam Jonas. Saba 42 Regina austri resurget in generatione ista in judicio, et condemnabit eam: quia venit ab ultimis partibus terrae audire sapientiam Solomonis, et ecce plus hic quam Solomon. 43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et 44 non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exiiet. Et veniens invenit vacantem, et mundatam, et ornatam. 45 Tunc vadit, et adsumit secum Iiii. spiritus alios nequiores quam se; et intrantes habitant in ea: et fiunt novissima hominis illius pejora magis quam priora. Sic erit generationi huic pessimae. 46 Hae. . . oque. . te. . a. . . urbas, ec. . . mater ejus et fratres stabant foris, querentes loqui cum eo. 47 Dixit autem unus illi: ecce mater tua, et fratres tui stant foris quaerentes te videre. 48 Respondens autem Jesus, dixit illi, qui secum loquebatur: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? 49 . . extendens manum ad discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres 50 mei. Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.