Caput XIX.

1 Et factum est, cum locutus esset † sermones istos Jesus, transtulit se a Galilaea, et venit in finibus Judeae et trans Jordanen, 2 et secutae sunt eum turbae multae, et curavit illos. . . 3 Et accesserunt ad eum Pharisaei temptantes et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? 4 Et respondens Jesus ait: Non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit? et dixit: 5 Propter hoc remittet homo patrem et matrem, et herebit uxori suae, et erunt duo in carne una. 6 Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit in unum, non licet separari. 7 Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari librum repudii, et dimittere? 8 Ait illis Jesus: Quoniam ad duritiam cordis vestri permisit vobis Moyses dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. 9 Dico autem vobis, quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob causam fornicationis, † et aliam duxerit, moecatur. 10 Dicunt ei discipuli ejus: Si sic est causa viri cum uxore, non expedit nubere. 11 Dixit autem illis Jesus: Non omnes capiunt verbum istut, sed quibus datum 12 est. Sunt enim spadones, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt spadones, qui facti sunt ab hominibus: et sunt spadones, qui se ipsos eunucizaverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat. 13 Tunc oblati sunt ei infantes, ut manus eis inponeret, et curaret. Discipuli autem ejus prohibebant eos. 14 Jesus vero ait †: Sinite pueros, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum caelorum. 15 Et inposita illis manu, abiit inde. 16 Et ecce unus accessit ad eum, et dixit illi: Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? 17 Ad Jesus dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus. Sed vis in vitam venire? serva praecepta. 18 Dicit illi: Quae? Jesus autem dixit: Non occides: Non moecaberis: Non adulterabis: Non facies furtum: Non falsum testimonium dices: 19 Honora patrem tuum, et matrem tuam: et, diliges proximum tuum sicut te ipsum. 20 Dixit autem illi adulescens: Omnia haec custodivi a juventute mea, quid adhuc mihi deest? 21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende bona tua, et da pauperibus, et habebis thensaurum in caelo: et veni, sequere me. 22 Cum audisset autem adulescens hoc verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quod dives difficile intravit in regno caelorum. 24 Iterum dico vobis: Facilius est camellum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regno caelorum. 25 His autem auditis, discipuli mirabantur, et timebant † valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Aput homines hoc impossibile est: apud Deum vero omnia possibilia sunt. 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28 Jesus autam dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes XII. judicantes XII. tribus Istrahel. 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplo accipiet, et vitam aeternam 30 possidebit. Multi autem sunt primi novissimi, et novissimi primi.