Clementine Vulgate : Song of Solomon : Chapter 1

Song 1
Song 2
Song 3
Song 4
Song 5
Song 6
Song 7
Song 8

Song 1

1 Sponsa. Osculetur me osculo oris sui ;
quia meliora sunt ubera tua vino,
2 fragrantia unguentis optimis.
Oleum effusum nomen tuum ;
ideo adolescentulæ dilexerunt te.
3 Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus
in odorem unguentorum tuorum.
Introduxit me rex in cellaria sua ;
exsultabimus et lætabimur in te,
memores uberum tuorum super vinum.
Recti diligunt te.
4 Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem,
sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
5 Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;
posuerunt me custodem in vineis :
vineam meam non custodivi.
6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7 Sponsus. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,
egredere, et abi post vestigia gregum,
et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8 Equitatui meo in curribus Pharaonis
assimilavi te, amica mea.
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;
collum tuum sicut monilia.
10 Murenulas aureas faciemus tibi,
vermiculatas argento.
11 Sponsa. Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;
inter ubera mea commorabitur.
13 Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
14 Sponsus. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es !
Oculi tui columbarum.
15 Sponsa. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus !
Lectulus noster floridus.
16 Tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cypressina.]