F i r s t reprinting 1969 , Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of Amer ica
44 E X S. G conservino sempre il carattere sa-
EX S. G. RITUUM m DECRETUM quoad festum Sanctissimi Cordis Iesu.
E X S . C . I N Q U I S I T I O N I S 315
386 E P I S T O L A E N C Y C L I C A
442 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 443
EX S. CONG. S. R. U. INQUISITIONIS
5 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
APPENDIX V. EXHIBENS A C T A SEDIS APOST. QUAE A U T IAMDIU E X A R A T A SUNT
583 EPISTOLA APOSTOLICA SSmi D. N. Leonis PP. XIII ad Anglos
6 2 8 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 629
630 ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE
ORDINIS S. MARIAE DE MERCEDE 631
deesse Sodalitati non videtur ob factum iam probatum reae- dificationis : Reiff, h. t. n. 15.
296 NEAPOLITANA
tatibus personae, tum timentis, tum m?tum incutientis, atque mali natura. - Notant 2° Non ita gravem requiri pro mu- liere ac pro viro ; quia hic fortior est ac constantior, mulier vero debilior, fragilior atque inconstantior ; ergo posset cen- seri , quoad mulierem, timor, qui gravis non esset quoad virum. Hinc, alii, ut regulam hanc generalem efficiant, volunt, nomine viri, ibi intelligi etiam, mulierem (Schmalz. lib. 4, tit. I, pag. 431). - 3° Malum, quod timetur, non solum debet esse grave, sed prudenter credi debet impendens. »
Ultimo notandum est, in hoc impedimento metus, con- sensus semper supponitur ; iura enim haec matrimonia non irritant ex praesumptione consensus ficti, sed irritant sup- positum consensum verum. Consensus ergo verus et liber sed ex metu datus, supponitur. Doctrina vera, optime, modo suo, exponitur a D. Thoma, 4 Disput. 29; q u. 1 a. 3: « Qui- dam dicunt, .quod si adest consensus etiam coactus, interius est matrimonium quantum ad Deum, sed non quantum ad statum Ecclesiae, quae praesumit ibi non fuisse consensum internum, propter metum. Sed hoc nihil est; quia ecclesia non debet praesumere de aliquo peccato, quousque probetur. Peccavit autem si dixit consentire et non consentit. Unde ecclesia praesumit eum consensisse : sed iudicat illum con- sensum exstortum non esse sufficientem ad matrimonium. »
Positis his principiis, quae in dubium revocari nequeunt, iam via patet ad discussionem validitatis huius matrimonii, D'Auria-Liguori, quae quaestio se resolvit in hanc: utrum Iustina Liguori ea, in matrimonio contrahendo, immunitate a coactione frueretur, quam ius requirit ad consensum suf- ficientem ad matrimonium ? Revera, in processu dubium circa utrumque sponsum movetur ; sed quantumvis rationes non desint pro parte viri, cum difficillima res sit, vim et coactionem gravem ostendere hominis 26 annorum , nulla sive mentis sive corporis infirmitate detenti, hanc quaestionis partem relinquendam potius existimavi, et rationibus in hoc sensu allatis uti tanquam adminiculis ad probationes quae ex parte Iustinae proferuntur.