Patrologiae Cursus Completus

 Patrologiae Cursus Completus

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 Operum Sancti Zenonis Prolegomena.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((I-VIII)) Epistola Dedicatoria.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 ((IX-XXVI)) Balleriniorum Praefatio.

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 Dissertationes De S. Zenonis Operibus, Actis, Cultu Et Aetate .

 ((XXXIII)) Dissertatio Prima. De Genuinis Tractatibus S. Zenonis Et De Ejusdem Aetate.

 Prooemium. In quo variis Criticorum censuris ac difficultatibus recensitis, ac separatis subinde certo codicum indicio supposititiis tractatibus, qui

 Caput I. Unum Esse Auctorem Tractatuum XCIII Quos Ab Undecim Addititiis Separavimus, Multis Statuitur.

 Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

 ((LVII)) § VII.— Insignis Auctoris locus de captivorum redemptione cum aliis duobus S. Ambrosii mirifice congruens, spectare ostenditur captos a barba

 ((LIX)) § VIII.— Objectio de persecutionibus et martyribus disjicitur. Brevis historia persecutionum quarti saeculi.

 Caput III. Probatur Auctorem Tractatuum, Quem Vixisse Ostendimus Saeculo IV, Esse S. Zenonem Episcopum Veronensem.

 ((LXXI)) § V.— S. Zenonis aetas certis finibus clausa, qua cum omnia convenire monstrantur.

 ((LXXV)) Dissertatio Secunda, Zenonianae Doctrinae Vindicias Complectens.

 Prooemium. In quo de Zenonianorum tractatuum praestantia pauca quaedam praemonentur.

 ((LXXVII)) Caput I. Quaedam De Aeterna Verbi Dei Generatione S. Zenonis Formulae A Petavii Censura Vindicantur, Earumdemque Sententia Exponitur.

 ((LXXIX)) § II.— S. Zenonis testimonia, quibus Nicaenum dogma adversus Arianam haeresim diserte asseritur, indicantur.

 ((LXXX)) § III.— Objecti a Petavio textus expenduntur. Interpretatio Bulli proposita et expensa.

 ((LXXXIV)) § IV.— Vera Zenonianae locutionis interpretatio exponitur.

 ((XCII)) § VII.— Antenicaenorum Patrum a Petavii censuris breves vindiciae.

 Caput II. Quo Consilio S. Zeno De Aeterna Filii Dei Generatione Haud Scribendum Duxerit, Quosque Fidei Tractatus Et Quas Formulas Rephrehenderit.

 Caput III. Variae Zenonis De Incarnatione Christi Formulae Vindicantur.

 Caput IV. De Priorum Parentum Peccato Quid Auctor Tradiderit.

 ((CV)) Caput V. Quam Recte De Divina Gratia S. Zeno Senserit.

 Caput VI. Num S. Zeno De Fide Vel Charitate Loquens Excesserit.

 Caput VII. De Secundis Nuptiis, Et De Christianorum Cum Infidelibus Conjugio.

 ((CXVI)) Caput VIII. Singulare S. Zenonis Testimonium De Quibusdam Energumenis Expensum.

 Caput IX. Quid Auctor Senserit De Novissimo Judicio.

 Caput X. Sententia S. Zenonis De Justarum Animarum Statu Post Mortem.

 ((CXXI)) Dissertatio Tertia, De Actis Sancti Zenonis Et De Ejusdem Cultu.

 Prooemium.

 ((CXXII)) Caput I. De Actis S. Zenonis Ad Mortem Usque.

 ((CXXVIII)) § IV.— S. Zeno ob miracula celeber. De ejusdem emortuali die.

 Caput II. Controversia De Martyrio S. Zenonis Utrinque Expensa.

 ((CXXXI)) § I.— Proponuntur argumenta pro vindicando S. Zenonis martyrio, et contraria refelluntur.

 Caput III. De Iis, Quae Post S. Zenonis Obitum Insigniora Feruntur.

 Caput IV. De Antiquissimo Ac Late Pervagato S. Zenonis Cultu.

 ((CLV)) Monumenta De Sancto Zenone Episcopo Veronensi.

 Admonitio.

 Admonitio.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIII)) Sermo Venerabilis Coronati Notarii De Vita Sancti Zenonis.

 ((CLXIX)) Rhythmus De S. Zenone Ex codice Capitulari saeculi circiter

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 Historia Translationis Sancti Zenonis Subjecta Vitae Ejusdem Sancti, Ab Anonymo Scripta.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 ((CLXXIX)) Missae Sancti Zenonis E Vetustis Mss. Sacramentorum Libris Veronensis Ecclesiae.

 Missa I.

 Missa II.

 Missa III.

 Missa IV.

 Missa V.

 Alia Communia Ad Missas S. Zenonis Pertinentia Ex Ms. Veronensi Monasterii S. Zenonis.

 Missa VI. ( Ex Missalibus Ambrosianis mss, et editis.

 Orationes Tres Ex monumentis monasterii S. Zenonis Hallensis in dioecesi Salisburgensi.

 Die XII Aprilis. In Festo S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die XXI Maii. In Festo Translationis S. Zenonis Episcopi et Martyris.

 Die IX Decembris. In Festo Ordinationis S. Zenonis episcopi.

 ((CLXXXVII)) Selecta Ex Officio Zenonis Loca.

 I.—Antiphonae Et Responsoria. ( Ex duobus mss. Veron.

 ((CXC)) II.—Lectiones Breves Et Hymni. ( Ex variis cod. et breviariis.

 S. Zenonis ad Vesperas, hymnus I.

 ((CXCIII)) Ad Laudes, Hymnus III.

 ((CXCIV)) Hymnus. Ex codice Vatic. num.

 ((CXCV)) III.—Commemoratio S. Zenonis Ad Preces Seu Suffragia In Vesperis Et Laudibus. ( Ex ms. Capituli Veronensis saeculi

 IV.— Benedictio In Festo S. Zenonis Episcopi Et Confessoris. Ex codice saeculi Sodalitii S. Mariae de Domo inscripto.

 ((CXCVI)) V.—Constitutio Theobaldi Episcopi Veronensis, Excerpta E Constitutionibus Ab Eodem Editis Anno 1305, Postea Ab Episcopo Petro Scaligero Repe

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 Testimonia Selecta De Sancto Zenone Veronensi Episcopo.

 ((CXCVIII)) Anonymus Pipinianus in Rhythmo de Veronae laudibus.

 ((CCI)) Flavius Blondus Ital. Illustrata reg. 9, edit. Basileensis.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Indices Operibus Sancti Zenonis Facem Praeferentes.

 Index I, Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Ordinem Praesentis Editionis.

 Index II Tractatuum Sancti Zenonis, Exhibens Ordinem Antea Vulgatum Collatum Cum Novo.

 Index III. Tractatuum Sancti Zenonis Secundum Mss. Omnium Ordinem.

 Index IV, Codicum Et Editionum Quibuscum Tractatus Zenonis Collati Sunt.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Augustini Valerii Cardinalis Episcopi Veronensis Epistola Nuncupatoria Ad Sixtum V Pontificem Maximum Praemissa Editioni Veronensi Anni 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Raphaelis Bagatae Et Baptistae Peretti Praefatio In Eamdem Editionem Veronensem An. 1586.

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Notitia Litteraria In Zenonem. (Ex Schoenemanno T. I, P. 312-328.)

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Tractatus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Liber Primus.

 Tractatus Primus. De Fide.

 19 Tractatus II. De Spe, Fide et Charitate.

 30 Tractatus III. De Justitia.

 Tractatus IV. De Pudicitia.

 Tractatus V. De Continentia.

 63 Tractatus VI. De Patientia.

 Tractatus VII. De Humilitate.

 Tractatus VIII. De Timore.

 Tractatus IX. De Avaritia.

 85 Tractatus X. De Avaritia

 Tractatus XI. De Avaritia

 91 Tractatus XII. De Spiritu et Corpore.

 99 Tractatus XIII. De circumcisione.

 109 Tractatus XIV. De spirituali aedificatione domus Dei.

 117 Tractatus XV. De triplici genere sacrificiorum.

 125 Tractatus XVI. De Resurrectione.

 141 Tractatuum Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Liber Secundus.

 Tractatus Primus. De Genesi.

 Tractatus II. De Genesi.

 Tractatus III. De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione.

 Tractatus IV. De Genesi, de aeterna Filii Dei generatione.

 154 Tractatus V. De Fide, De aeterna Filii Dei generatione.

 158 Tractatus VI. De eo, quod scriptum est:

 163 Tractatus VII. De Nativitate Domini.

 Tractatus VIII. De Nativitate Domini II.

 Tractatus IX. De Nativitate Domini et Majestate.

 Tractatus X. De Abraham

 178 Tractatus XI. De Abraham II. ( Initium deest.

 Tractatus XII. De Abraham. III.

 186 Tractatus XIII. De Somnio Jacob.

 Tractatus XIV. De Juda.

 199 Tractatus XV. De Job.

 203 Tractatus XVI. De Susanna.

 205 Tractatus XVII. De Jona propheta.

 211 Tractatus XVIII. De natali S. Arcadii, qui habet natale pridie idus Januarii in civitate Cesareae Mauritaniae.

 217 Tractatus XIX. In illud Geneseos:

 219 Tractatus XX. In eumdem locum Geneseos.

 Tractatus XXI. De Psalmo centesimo.

 Tractatus XXII. In Isaiam I.

 228 Tractatus XXIII. In Isaiam

 Tractatus XXIV. In Isaiam

 230 Tractatus XXV. In Isaiam IV.

 Tractatus XXVI. In Isaiam V.

 Tractatus. XXVII. In Isaiam

 236 Tractatus XXVIII. In Isaiam VII.

 Tractatus XXIX. In Isaiam De adventu Christi in mundum.

 238 Admonitio In Tractatus Sequentes.

 Tractatus XXX. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXI. Invitatio ad fontem II.

 243 Tractatus XXXII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIII. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXIV. Invitatio ad fontem

 246 Tractatus XXXV. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVI. Invitatio ad fontem

 Tractatus XXXVII. Invitatio ad fontem

 250 Tractatus XXXVIII. Ad Neophytos post baptisma

 253 Tractatus XXXIX. Ad Neophytos post baptisma

 255 Tractatus XL. Ad Neophytos post baptisma

 257 Tractatus XLI. Ad Neophytos post Baptisma.

 259 Tractatus XLII. Ad Neophytos post baptisma

 261 Tractatus XLIII. Ad Neophytos post baptisma De duodecim signis.

 Tractatus XLIV. Ad Neophytos post baptisma

 269 Tractatus XLV. De die Dominico Paschatis

 272 Tractatus XLVI. De Pascha

 273 Tractatus XLVII. De Pascha

 Tractatus XLVIII. De Pascha

 275 Tractatus XLIX. De Pascha

 Tractatus L. De Pascha

 278 Tractatus LI. De Pascha

 279 Tractatus LII. De Pascha

 Tractatus LIII. De Pascha

 281 Tractatus LIV. De Exodo In die Paschae.

 Tractatus LV. De Exodo

 Tractatus LVI. De Exodo

 Tractatus LVII. De Exodo

 Tractatus LVIII. De Exodo

 Tractatus LIX. De Exodo

 288 Tractatus LX. De Exodo

 289 Tractatus LXI. De Exodo

 291 Tractatus LXII. De Exodo

 292 Tractatus LXIII. De Exodo

 Tractatus LXIV. De Exodo

 294 Tractatus LXV. De Exodo

 295 Tractatus LXVI. De Exodo

 296 Tractatus LXVII. De Exodo

 Tractatus LXVIII. De Exodo

 Tractatus LXIX. De Daniele in Pascha

 Tractatus LXX. De Daniele

 Tractatus LXXI. De Daniele

 Tractatus LXXII. De Daniele

 Tractatus LXXIII. De Daniele

 Tractatus LXXIV. De Daniele

 Tractatus LXXV. De Daniele

 303 Tractatus LXXVI. De Daniele

 Tractatus LXXVII. De Daniele

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Appendix Prima Ad Opera Sancti Zenonis Episcopi, Complectens: 1 º Potamii Tractatus Duos Et Epistolam Unam 2 º Sancti Hilarii Interpretationem Quinqu

 Monitum Editoris.

 Monitum Editoris.

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Balleriniorum Observationes Primae Zenonis Operum Appendici Praemissae. 307

 Potamii Episcopi Tractatus Duo, Quibus Accessit Epistola Ad Athanasium.

 Tractatus I. De Lazaro.

 Tractatus II. De Martyrio Isaiae Prophetae.

 Epistola Ad Athanasium Ab Arianis (Impetitum), Postquam In Concilio Ariminensi Subscripserunt.

 Sancti Hilarii Episcopi Tractatus Psalmorum CXXVI—CXXX.

 Tractatus Psalmi CXXVI.

 Tractatus Psalmi CXXVII.

 Tractatus Psalmi CXXVIII.

 Tractatus Psalmi CXXIX.

 Tractatus Psalmi CXXX.

 Sancti Basilii Caesareensis Tractatus Quatuor, Rufino Interprete.

 Tractatus I. De Livore Et Invidia.

 Tractatus II. De Adtende Tibi.

 Tractatus III. De Jejunio.

 Tractatus IV. De Avaro Divite.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Admonitio In Sparaverii Annotationes.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 Francisci Sparaverii Adnotationum In B. Zenonis Veronensis Sermones ΑΥΤΟΣΧΕΔΙΑΣΜΑ.

 In Tract. I Lib. I De Fide.

 In Tract. II Lib. I. De Fide, Spe Et Charitate.

 In Tract. VII Lib. I, De Humilitate.

 In Tract. XIII Lib. I, De Circumcisione.

 In Tract. XIV Lib. I, De Spiritali Aedificatione Domus Dei.

 In Tract. XV Lib. I. De Triplici Genere Sacrificiorum.

 In Tract. I Lib. II. De Genesi.

 In Tract. II Lib. II, De Genesi.

 In Tract. III Lib. II, De Genesi.

 In Tract. IV Lib. II, De Genesi.

 In Tract. V Lib. II, De Fide.

 In Tract. VI Lib. II, De Eo Quod Scriptum Est, etc.

 In Tract. VII Lib. II, De Nativitate Domini. I.

 In Tract. VIII lib. II, De Nativitate Domini II.

 In Tract. IX Lib. II, De Nativitate Domini Et Majestate.

 In Tract. X Lib. II, De Abraham. I.

 In Tract. XI Lib. II, De Abraham. II.

 In Tract. XII Lib. II, De Abraham III.

 In Tract. XIII Lib. II, De Somnio Jacob.

 In Tractat. XIV, Lib. II, De Juda.

 In Tract. XV Lib. II, De Job.

 In Tract. XVII Lib. II De Jona Propheta.

 In Tract. XIX Lib. II, In Illud Geneseos, etc.

 In Tract. XX Lib. II, In Eumdem Locum Geneseos.

 In Tract. XXI Lib. II, De Psal. C.

 In Tract. XXII, Lib. II, In Isaiam I.

 In Tract, XXIII, Lib. II, In Isaiam II.

 In Tract. XXIV, Lib. II, In Isaiam III.

 In Tract. XXV Lib. II, In Isaiam IV.

 In Tract. XXVI Lib. II, In Isaiam V.

 In Tract. XXVII Lib. II, In Isaiam VI.

 In Tract. XXVIII Lib. II, In Isaiam VII.

 In Tract. XXX Lib. II, Invit. Ad Font. I.

 In Tract. XXXI, Lib. II, Invit. Ad Font. II.

 In Tract. XXXII Lib. II, Invit. Ad Font. III.

 In Tract. XXXIII Lib. II, Invit. Ad Font. IV.

 In Tract. XXXIV Lib. II, Invit. Ad Font. V.

 In Tract. XXXV, Lib. II, Invit. Ad Font. VI.

 In Tract. XXXVI Lib. II, Invit. Ad Font. VII.

 In Tract. XXXVII, Lib. II, Invit. Ad Font. VIII.

 In Tract. XXXVIII Lib. II, Ad Neophytos I.

 In Tract. XXXIX Lib. II, Ad Neopytos II.

 In Tract. XL, Ad Neophytos III.

 In Tract. XLII, Ad Neophytos V.

 In Tract. XLIII, Ad Neophytos VI.

 In Tract. XLIV, Lib. II, Ad Neophytos VII.

 In Tract. XLV Lib. II, De Die Dominico Paschat. I.

 In Tract. XLVI Lib. II, De Pascha II.

 In Tract. XLVIII, Lib. II, De Pascha IV.

 In Tract. L Lib. II, De Pascha VI.

 In Tract. LII Lib. II, De Pascha VII.

 In Tract. LIV Lib. II, De Exodo I.

 In Tract. LV Lib. II, De Exodo II.

 In Tract. LV Lib. III, De Exodo III.

 In Tract. LVII Lib. II, De Exodo IV.

 In Tract. LVIII Lib. II, De Exodo V.

 In Tract. LIX Lib. II, De Exodo VI.

 In Tract. LXI, Lib. II, De Exodo VIII.

 In Tract. LXVI, Lib. II, De Exodo XIII.

 In Tract. LXX, Lib. II, De Daniele II.

 In Tract. LXXIV, Lib. II, De Daniele VI.

 In Tract. LXXV, Lib. II, De Daniele VII.

 In Tract. LXXVI, Lib. II, De Daniele VIII.

 In Tract. LXXVII, Lib. II, De Daniele IX.

 In Tract. De Lazaro In Appendicem Rejectum.

 In Tract. De Martyrio Isaiae Prophetae, In Appendicem Rejectum.

 In Interpretationem Ps. CXXVI, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXVIII, In Appendicem Rejectam.

 In Interpretationem Psal. CXXX, In Appendicem Rejectam.

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Appendix Secunda Complectens Duos De Sermonibus Et Martyrio Sancti Zenonis Libros, Cum Duplici Dissertatione Ipsis Subjuncta, Auctore Francisco Bonacc

 Liber Primus. De Sermonibus Sancti Zenonis Episcopi Veronensis.

 Caput Primum. Rationes dubitandi an S. Zeno Sermonum qui ipsius nomine inscribuntur sit auctor.

 Caput II. Sermones Sancti Zenonis antiquitus noti.

 Caput III. Sixti Senensis de Sermonibus S. Zenonis judicium consideratur.

 Caput IV. De annis quadringentis est amplius in Sermone de Continentia illapsis.

 Caput V. Tillemontii errores in redarguendo Baronio.

 Caput VI. De styli diversitate a Sixto Senensi et aliis recentioribus in Sermonibus D. Zenonis notata.

 Caput VII. Sermones S. Zenonis, ubi contra Arii errores agit, temporibus ejusdem S. Zenonis conveniunt.

 Caput VIII. De Eminetissimi Bellarmini judicio circa Sermones S. Zenonis.

 Caput IX. Philippi Labbe de S. Zenone dissertatio expenditur.

 Caput X. De Dupinio et Combefisio.

 Caput XI. Unus est S. Zeno Veronae Episcopus.

 Caput XII. Nulli alii sermones, de quibus agitur, quam S. Zenoni sunt adscribendi.

 Liber II. De Martyrio Sancti Zenonis, Episcopi Veronensis,

 Caput Primum. Probatur S. Zenonis Martyrium ex veteribus Veronensis Ecclesiae monumentis.

 Caput II. Monumenta Ecclesiae Pistoriensis S. Zenonem Martyrem demonstrant.

 Caput III. Externis auctoritatibus probatur Martyrium S. Zenonis.

 Caput IV. Romani Martyrologii auctoritas Martyris nomen S. Zenoni decernit.

 Caput V. Quam fidem mereatur Vita S. Zenonis a Coronato quodam Notario conscripta, in qua S. Zeno Confessor dicitur.

 Caput VI. Explicatur Panvinius, qui libro quarto Antiq. Veron. dicit, Ecclesiam Veronensem antiquitus S. Zenonem non coluisse uti Martyrem: et Aloysiu

 Caput VII. De Martyrologio Usuardi a Molano correcto, et de Martyrologio Romano antiquo, et de aliis Martyrologiis.

 Caput VIII. Ea expenduntur, quae contra S. Gregorii auctoritatem aliqui auctores, Dupinius praesertim et Tillemontius, objiciunt.

 Caput IX. Quam leviter Dupinius et Tillemontius, S. Zenonem non Martyrem, sed Confessorem jactitent.

 Caput X. Examinantur reliqua quae Papebrochius refert pridie idus aprilis, quibus S. Zeno Confessor asseritur.

 Caput XI. Quae de S. Zenonis martyrio superius digesta sunt, brevi colliguntur epilogo.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertationes Duae In Appendicis Vicem Duobus Praecedentibus Libris De Sermonibus Et Martyrio S. Zenonis Superadditae, Auctore Francisco Bonacchi.

 Dissertatio Prima, Sive Sancti Zenonis Episcopi Veronensis Epocha.

 Caput Primum.

 Caput II. Plura E Sermonibus S. Zenonis Argumenta Petunt Doctissimi Ballerinii, Ut Ejusdem Epocham Quarto Saeculo Astruant: Potiora Circa Arianorum Er

 Caput III.

 Cap. Ecce Sacerdos Magnus:

 Hymnus.

 Hymnus.

 Caput IV. Ea, Quae Contra S. Zenonis Epocham Tertio Saeculo Manutenendam Facere Videbantur, Sublata Jam Esse Confidimus Eamdem Nunc Tertio Saeculo Co

 Dissertatio Secunda. Rationum, Quas D. D. Ballerinii Pro Et Contra Sancti Zenonis Martyrium Afferunt, Examen Et Judicium.

 Judicium.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Anno Domini CCCLXX-CCCLXXIV. Sanctus Optatus Episcopus Milevitanus.

 Prolegomena.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 Praefatio. ( Auctore Ludov. Ell. Du Pin.

 I.—De Vita Optati.

 II.—De Libris Optati.

 III.—De Hac Nova Optati Librorum, Aliorumque Ad Donatistas Pertinentium Monumentorum Editione.

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 De Optato Et Ejus Libris Veterum Testimonia. 7

 Historia Donatistarum 1

 Historia Donatistarum 1

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Geographia Sacra Africae Seu Notitia Omnium Episcopatuum Ecclesiae Africanae Ex Collatione Carthaginensi, Notitia Episcoporum Africae Sub Hunerico, Ex

 Provincia Proconsularis.

 Provincia Numidiae.

 Provincia Byzacena.

 Mauritania Caesariensis. Et Tingitana.

 41 Mauritania Sitifensis.

 Provincia Tripolitana.

 Incertae Provinciae.

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Index Episcopatuum Qui Sub Aliis Nominibus In Notitia Reperiuntur. Quoniam Plures Episcopatus Ex Supra Scriptis Apud Varios Diversa Habent Nomina Vel

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Admonitio In Tabulam Geographicam. 45

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Notitia Litteraria. ( Ex Schaeneman. t. p.

 Saec. XVI, 1549-1600.

 Saec. XVII, 1613.

 Saec. XVIII, 1701.

 Codices Manuscripti

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Sancti Optati Afri Milevitani Episcopi

 Liber Primus. In hoc libro primo continentur, qui in persecutione fuerint traditores, et causae schismatis, et ubi, et a quibus schisma sit factum.

 28 Liber Secundus . In hoc secundo libello declaratur quae sit una et vera Ecclesia catholica, et ubi et apud quos maneat, et quinque dotes Ecclesiae

 50 Liber Tertius. Hic liber tertius continet quatuor causas quibus effectum est, ut non sine asperitate unitas fieret. Prima, quod basilicas schismati

 71 Liber Quartus. In hoc quarto volumine indicio Dei ostenduntur qui sint hoc tempore peccatores et quia Deus per Jeremiam prophetam Judaeis irascitu

 79 Liber Quintus. In hoc quinto libello ostenditur quia in baptismate homines operantur, et quia Deus lavat, et Christus ejus dat quod in baptismate a

 90 Liber Sextus. In hoc sexto libro ostenditur episcopos partis Donati contra legem fregisse altaria, et inconsiderate conflasse, et passim vendidisse

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 De Sequentibus Annotationibus Monitum. 111

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Praefationes Fr. Balduini Ad Primam Editionem Optati.

 Fr. Balduinus Reverendo Viro D. Joanni Lentallerio, Antistiti Aquiscinctensi, S.

 Joanni Lucanio. Id. Calvino.

 Francisci Balduini J C. Praefatio Ad Lectorem. Praefixa secundae Editioni Optati.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 Annotationes In Septem Libros Optati Milevitani Ex Fr. Balduini Jc. Commentariis rerum Ecclesiasticarum.

 In Librum Primum.

 In Librum Secundum.

 In Librum Tertium.

 In Librum Quartum.

 In Librum Quintum.

 In Librum Sextum.

 In Librum Septimum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Gabrielis Albaspinaei Episcopi Aurelianensis Observationes In Sanctum Optatum Episcopum Milevitanum.

 Observatio Prima. De erroribus et criminibus Donatistarum.

 Observatio II. Quomodo congruerent aut different Novatiani et Donatistae.

 Observatio III. Nonnulla quae in hac historia sunt obscura.

 Observatio IV. An Melchiades datus fuerit judex a Constantino, in causa Donatistarum.

 Observatio V. De manus impositione quae est in sententia Melchiadis.

 Observatio VI. In qua ex antiquae disciplinae rationibus eadem explicatio confirmatur.

 Observatio VII. In qua objectiones quaedam solvuntur.

 Observatio VIII. An quosdam reordinarint Donatistae.

 Observatio IX. Solvuntur quaedam contra proximam observationem.

 Observatio X. De concilio Arelatensi.

 Observatio XI. De die et consulibus judicii proconsularis quo Felix Apungitanus purgatus fuit.

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Monumenta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia A Reddita Sibi A Juliano Libertate Ad Schismatis Exstinctionem. 201

 Anno Domini 362. I. Rescriptum Juliani Imperatoris In Gratiam Donatistarum. ( Ex Augustino l. contr. litt. Petil. cap. XCVII.

 202 Anno Domini 373. II. Valentiniani Senioris In Rebaptizantes Constitutio. ( Ex Cod. Theod. lib. Tit. L. Valentinianus Valens

 203 Anno Domini 377. III. Imperatoris Gratiani Constitutio In Rebaptizantes. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 Anno Domini 393. IV. Decretum Hipponensis Concilii De Donatistis Clericis In Numero Laicorum Recipiendis, Recitatum in concilio Carthaginensi anni 397

 205 Anno Domini 393. V. Epistola Cabarsussitani Concilii A Donatistis Maximianensibus Habiti Contra Primianum Donatistam Carthaginensem. ( Edita ex Au

 Anno Domini 394. VI. Sententia Concilii Bagaiensis A Donatistis Episcopis CCCX Pro Primiano habiti, in Maximianum ejusque ordinatores ac socios pronun

 Anno Domini 395. VII. Supplex Libellus Peregrini Presbyteri Et Seniorum Ecclesiae Mustitanae Regionis Primianistarum Adversus Maximianistas. ( Ex Augu

 208 Anno Domini 397. VIII. Decretum Carthaginensis Concilii De Parvulis A Donatistis Baptizatis. Can. XLVIII.

 Anno Domini 398. IX. In Haereticos Theodosii Majoris Constitutio, Decernens mulctam aurariam, ad quam ipsos etiam Donatistas cum caeteris haereticis p

 Anno Domini 398. X. Lex Honorii Adversus Irruentes In Ecclesias. ( Ex Cod. Theod. Lib. Tit. l.

 Anno Domini 400. XI. Lex Honorii De Rescripto Quod Donatistae A Juliano Impetrarant. ( Ex Cod. Theod. L. Tit. L.

 210 Anno Domini 401. XII. Concilii Carthaginensis Legatio Ad Consulendum Anastasium Et Venerium De Parvulis Apud Donatistas Baptizatis, Ut in catholic

 211 XIII. Carthaginense Concilium Africae Universale, De Reconciliandis Donatistis.

 212 Anno Domini. 402. XIV. Concilii Milevitani Universalis Africae Arcadio Et Honorio Aa. V. Coss. VI Kalend. Septembris habiti, Decretum de Maximiano

 Anno Domini 403. XV. Carthaginensis Concilii Ex Tota Africa Habiti Theodosio Augusto Et Rumorido V. C. Coss. VIII Kal. Septembr. Decretum de convenien

 Anno Domini 403. XVI. Libellus, Ab Eodem Carthaginensi Totius Africae Concilio Datus Septimino Proconsuli.

 214 Anno Domini 404. XVII. Concilii Carthaginensis, Adversus Donatistas Ad Honorium Imperatorem Legatio Et Commonitorium Legatis Datum.

 215 Anno Domini 405. XVIII. Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titulus lib.

 216 Anno Domini 405. XIX. Ejusdem Imperatoris Lex Altera In Rebaptizantes Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XX. Tertia Honorii Lex In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod., lib. titul. l.

 XXI. Quarta Lex Honorii In Rebaptizantes. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXII. Lex Honorii De Edicto Unitatis Per Africam proponendo. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 219 XXIII. Decretum Concilii Habiti Stilichone Iterum Et Anthemio V. C. Coss. X. Kalend. Septembr. Carthagine in Basilica regionis secundae.

 XXIV. Lex Honorii Qua Multa Statuitur In Donatistas. Ex Cod. Theod. Lib. Tit. L.

 XXV. Decretum Concilii Habiti Honorio VII, Et Theodosio II, Aug. Coss. Idibus Junii Carthagine in Basilica Regionis secundae. De plebibus vel dioecesi

 XXVI. Occasio Legum Subsequentium.

 221 Anno Domini 408. XXVII. Leges Honorii Quibus Poenas Adversus Donatistas Aliosque Haereticos Latas Renovat. Ex Cod. Theod. l. tit. 5, De Haereticis

 XXVIII. Ibid. L. XLIII.

 222 XXIX. Ibid. L. XLIV

 223 XXX. Ibid., L. XLV

 Anno Domini 409. XXXI. Ibid., L. XLVI

 Anno Domini 410. 224 XXXII. Ibid., L LI

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Anno Domini 411. Gesta Collationis Carthagini Habitae Honorii Caesaris Jussu Inter Catholicos Et Donatistas Coram Marcellino V. C. Trib. Et Not. P. C.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Operis P. Massonno Auctore.

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Praefatio Clarissimi Viri Baluzii In Eamdem Collationem. 226

 Liber Oblatus Ad Altare Sancti Stephani Voto Fulcherii Canonici.

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Nomina Et Sedes Episcoporum XVIII Utriusque Partis Qui Electi Sunt Ad Collationem Habendam. 228

 Actores VII.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Consiliarii Totidem.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Custodes Chartarum IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notarii IV.

 Ex Parte Catholicorum.

 Ex Parte Donati.

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Notitia Episcoporum Supra Memoratorum Qui Collationem Carthaginensem Susceperunt. 229

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Praefatio Marcelli Memorialis Ad Severianum Et Julianum.

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Gestorum. 231

 Incipiunt Capitula Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Capitula Tertiae Cognitionis.

 Huc Usque Gesta. Reliqua Desunt.

 246 Anno Domini 411. Incipiunt Gesta Primae Cognitionis.

 290 Incipiunt Gesta Secundae Cognitionis.

 Incipiunt Gesta Tertiae Cognitionis.

 Sententia Cognitoris.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 Leges Et Fragmenta De Donatistis.

 326 Anno Domini Ccccii. XXXIV. Lex Honorii Imperatoris, Qua Mulctae Pecuniariae Imponuntur Donatistis. ( Ex Cod. Theod., Tit. L.

 328 Anno Domini Ccccxiv. XXXV. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ex eodem Cod., ibid., L.

 330 Anno Domini Ccccxv. XXXVI. Alia Lex Ejusdem Imperatoris, Qua Contra Donatistas Gesta Anno 411, Sub Marcellino Cognitore Eo Quamlibet Mortuo Et Inv

 331 XXXVII. Alia Lex Ejusdem Imperatoris In Donatistas. ( Ibid., L.

 Anno Domini Ccccxviii. XXXVIII. Lex Imp. Theodosii Junioris. In Qua Inter Haereticos Quibus Nusquam In Romano Solo Conveniendi Orandique Locus Relinqu

 333 Anno Domini CCCXL. XXXIX. Leo Papa I. Ad Episcopos Mauritaniae Caesariensis. ( Ex epistola prima

 XL. Fastidiosus Arianus. ( Apud Fulgentium Ep.

 XLI. Sanctus Petrus Chrysologus. Archiepiscopus Ravennatis. ( Serm.

 XLII. Cassiodorus. ( In Psal.

 Anno Domini DII. XLIII. Gregorius Magnus. ( Lib. Epist., Indict. Ep.

 XLIV. Idem eodem in Lib. Ep. LXXV.

 Anno Domini DXCII. XLV. Idem Lib. II, Ep.

 Anno Domini DXCIV. XLVI. Idem Lib. III, Ep.

 XLVII. Idem, Ibid., Ep. XXXV.

 Anno Domini DXCVI. XLVIII. Idem, Lib. V, Ep.

 336 XLIX. Idem, ibid., Ep. LXIII.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 337 Appendix Ad Monumenta Praecedentia.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 Historia Carthaginensis Collationis Olim Habitae Inter Catholicos Et Donatistas. Auctore Franc. Balduini. J. C.

 339 Lectori.

 343 Historia Carthaginensis Collationis.

 Nomina Episcoporum Quae Recitata Sunt In Collatione. N. B. In hoc Catalogo ad numeros crassioribus characteribus in nostra editione expressos lector r

 Episcopi Catholici.

 Episcopi Donatistae.

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Zenonis. Numerus arabicus designat paginas sermonum crassioribus characteribus in nostra editione expressas, Romanus Pr

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Analyticus Operum Sancti Optati.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Index Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.

 Opera S. Zenonis.

 Tractatus S. Zenonis.

 Opera S. Optati.

 S. Optati De Schismate Donatistarum Libri Septem.

 Leges In Donatistas.

 Fragmenta De Donatistis.

 Finis Indicis Rerum.

Caput II. Demonstratur Auctorem Scripsisse Quarto Saeculo, Eidemque Omnia Congruere, Quae In Omnibus Tractatibus Continentur.

§ I.— Expenditur insignis locus, ubi quadringenti ferme anni ab Auctore recensentur. Arbitraria editorum Veronensium emendatio notatur. Cardinalis Baronii objectio aliis exemplis diluitur: ac S. Philastrii testimonium arbitrarie item emendatum in 0040D editione Fabricii, ex fide codicum restituendum ostenditur. Alia quaedam ejusdem loci verba considerantur.

Cum de auctoris aetate non aliunde cognosci, quam ex aliquot ipsorum tractatuum testimoniis possit, nec ea nisi singillatim afferri, et considerari queant; veremur, ne, dum ex aliquo tractatu argumenta elicientur, quae quartum saeculum aperte prodant, si ex his subinde omnium tractatuum auctorem eidem saeculo affigendum arguamus, illationem lectores non legitimam regerant. Hos itaque statim hoc initio praemonitos volumus, meminerint primo, nos jam superiori capite demonstrasse unum esse omnium tractatuum auctorem, ita ut quidquid de unius tractatus auctore 0041A probetur, satis probetur de auctore ((XLIV)) omnium; ac deinde consilii nostri esse, non ex unius tantum, sed ex plurium invicem concinentium tractatuum testimoniis, quae subinde afferemus in medium, integram capitis demonstrationem conficere: quam tamen ipsam non plane confectum iri intendimus, nisi posteaquam testimonia aliquot, quae in aliud tempus transferenda putantur, eidem saeculo nihil repugnare sub finem capitis docuerimus.

Itaque quadringentorum ferme annorum notatio, qui a tradita Corinthiis Epistola Pauli ad Auctoris aetatem recensentur tract. 5, lib. I, evidens argumentum est eum saeculo quarto scripsisse: sic enim ibi habetur: At cum ante annos ferme quadringentos, vel eo amplius Apostolicum hoc operetur edictum, quo 0041B et vivaciores fuere homines, et rarissimi Christiani; cur ego christiano orbe ipso pene jam toto, hominumque vivacitate mundo senescente detrita, obtundam verbis palpantibus aciem veritatis, etc. Quae quidem chronica notatio tum in mss. omnibus, tum in editione prima Veneta palam ac distincte posita est, nec nisi in posteriori editione Veronensi ex qua aliae profectae sunt, ab editoribus numerorum mendum incusantibus proprio Marte mutata eo uno praejudicio movente, quod Auctorem tertio saeculo vixisse opinarentur. Quod objicitur, inquiunt, sermonem de Continentia non esse S. Zenonis martyris, cum in eo legatur Auctor abfuisse a S. Pauli doctrina divulgata annis quadringentis et eo amplius . . . . . dicimus textum, sicuti multis in locis est mendosus, ira, ut saepe fit in numeris, 0041C ibi esse depravatum. Quam corrigendi rationem nullo codice innixam, imo, contra fidem codicum usurpatam (qui praeterea non per numerales litteras Cccc, sed voce quadringentos numerum exprimunt) Tillemontius considerans annot. 6 in persecutionem Valeriani, illam satis certam et tutam esse ait, ut se quis a gravissimis difficultatibus facile subducat atque expediat.

Hanc correctionem adeo arbitrariam atque nutantem ut suffulciret sustentaretque Cardinalis Baronius secundis in Martyrologium curis illud opposuit, quod si quadringentos et eo amplius retinendum sit, Auctoris aetas non ad quartum solum, sed ad medium circiter quintum saeculum proroganda erit: siquidem Paulus primam ad Corinthios Epistolam circa medium primum 0041D saeculum scripsit. Ipsa Baronii verba in prooemio praesentis dissertationis recitata invenies. At qui haec cum Baronio obtrudunt non satis animadvertisse se ostendunt ejus quarti saeculi monumenta, in quibus eadem chronica notatio in eamdem qua a nostro Auctore rationem usurpata legitur. Arnobius, qui, Diocletiano imperante, id est sub initium quarti saeculi, floruit Hieronymo teste, nonne haec ethnicum adversus Christianos loquentem induxit lib. II, pag. 94: Ante quadringentos annos religio, inquit, vestra non fuit? In formula fidei, quam pseudo-synodus Antiochena scripsit an. 345, et recitatur ab Athanasio in libro de Synodis, haec de Paulinianistis leguntur: Christum autem ipsum et Filium Dei, et mediatorem, et 0042A imaginem non ante saecula fuisse contendunt, sed eo ex tempore eum Christum et Filium Dei factum esse, ex quo nostram carnem ex Virgine assumpsit, non totis abhinc quadringentis annis. Eusebius Caesariensis ejusdem saeculi scriptor, qui diem obiit an. 340, sic effatur lib. II contra Marcellum Ancyranum, cap. 1: In primis paradoxum illud est incoepisse hoc Verbum non ab annis hinc retro quadringentis impletis. Pseudo-synodus Sardicensis in decreto apud Hilarium fragm. 3, num. 2, tom. II, pag. 648, editionis Veronensis, eumdem Marcellum Ancyranum reprehendit inter caetera, propterea quod initium, inquit, regnandi accepisse Dominum dicat ante quadringentos annos. Haec autem pseudo-synodus habita est an. 347. S. Hilarius Pictaviensis libro II adversus Constantium 0042B scripto sub an. 355 vel 356: Post quadringentos annos, ait, num. 5, pag. 537, postquam Dei Unigenitus generi pereunti subvenire dignatus est . . . . . novella nunc et teterrima lues . . . . . Ariana effusa est. S. Philastrius Episcopus Brixianus, qui S. Ambrosio coaetaneus scripsit ante an. 391, in omnibus editis ante editionem Hamburgensem a Jo. Alberto Fabricio elaboratam, haec tradit cap. 3: Et inde a Domino usque nunc anni Ccccxxx plus. Sed Philastrius, addit mox in subjecta annotatione Fabricius, ante A. C. 391 scripsisse se significavit cap. 83, atque interfuit concilio Aquileiensi A. C. 387 . . . . . Hinc numerum manifeste corruptum ita restituendum esse judicavit Latinus Latinius, cui alii viri eruditi assentiuntur: et in textu, proinde Hamburgensis editionis ((XLV)) emendavit sic: 0042C Et inde a Domino usque nunc anni CCCLXXX plus. Haec tamen ex non satis observata ejus saeculi consuetudine in annis annotandis pendent. Equidem non hoc uno capite eadem notatione Philastrius usus legitur, sed et capite 106, pag. 206, ubi scribitur: Quod contrarium invenitur, si ita qui senserint: nam quadringentos jam plus annos transisse cognovimus ex quo venit Dominus, atque completos: ubi arbitrarie nimis legendum Fabricius censet quadringentos jam plus minus annos, cum, si hoc significare voluisset S. Episcopus, haud addidisset atque completos. Haec autem tam expressa additio priorem quoque chronicam notationem haud corrigendam confirmat, imo satis innuit eam opinionem id temporis vulgo obtinuisse, ut anni quadringenti a Christo nato ducti, 0042D ante annum 39 completi putarentur. Enimvero in antiquo Corbeiensi codice, cujus variantes lectiones, accurate descriptae, in calce novissimae editionis Brixianae recitantur, pag. 163 palam legitur: Et inde a Domino usque nunc anni Ccccxxx plus minus. Quae formula plus minus cum Fabricii correctionem expungit, tum vero nostram interpretationem mirifice statuit. Cedimus jam aliud testimonium ex Hieronymi epistola 129, ad Dardanum, num. 7, quod tametsi pertineat ad an. 414, quo ea epistola tradita fuit, tamen cum ab anno post Christum natum 70, quadringentos annos paulo minus numeret, eodem recidit: Post eversionem, inquit, templi (nimirum Tito imperante, post an. 70) paulo minus per quadringentos 0043A annos et urbis et templi ruina permaneat.

Ex his omnibus textibus aliisque, quae in eamdem rationem afferri possent, perspicuum fit quinquaginta annis circiter hanc quadringentorum annorum notationem excedere. Quem quidem excessum non hujus solum quarti saeculi proprium deprehendimus, sed cum aliis communem. Tertullianus adversus Nationes lib. I, quem ineunte circiter tertio saeculo scripsit, tercentos ferme annos pro ducentis Christianae religioni vindicat cap. 7: Igitur aetati nostrae nondum anni CCC (sic scribendum ex testimonio sequenti, pro eo quod in editis est CCL, mutato C in L); et cap. 9: Ut supradiximus aetati nostrae nondum anni tercenti. S. Petrus Chrysologus, qui circa medium quintum saeculum floruit, serm. 145, de Generatione 0043B Christi in fine, annos quingentos circiter a Christo nato enumerat: Humanae leges, inquit, intra triginta annos litigiosas interimunt quaestiones; et Christus circa quingentos annos nativitatis suae causas praestat, ortus sui lites patitur, status sui sustinet quaestiones. In antiqua canonum Collectione, quam S. Leonis editor e duobus mss. publicavit, capiti 35, canonum concilii Chalcedonensis habiti an. 451, haec chronica notatio praefigitur: Anno quingentesimo ab Incarnatione Domini, indictione V, Felix III, in tractatu seu epistola adversus Acacium, nunc primum a marchione Maffeio nostro edita, tom. V. Conciliorum Venetae editionis: Post quingentos annos constituta Christi eos velle subvertere, cum triginta annorum lex hominum non possit abrumpi. Addemus alterius licet generis testimonium 0043C ex Procopio, qui medio circiter sexto saeculo historiam de Bello Gothico scribens, ab Appio consule ad Belisarii aetatem nongentos annos exactos recenset, cum non nisi anni 863, excurrissent. Ille Belisarius, inquit, lib. I, cap. 14, via Latina exercitum duxit, relicta, ad laevam Appia, quam Appius, consul Romanus, ante annos nongentos munit, ac suo donavit nomine.

Post tot scriptorum et diversi quidem saeculi testimonia, quae in ea annorum computatione 50 circiter annorum excessu conveniunt, quem Baronii objectio amplius moveat, ut in nostri Scriptoris tract. 5, de Continentia, per summum mendum quadringentos annos scriptos velit? Ea aetate, qua anni per consules, non per certam a Christi nativitate epocham computabantur, in hac epocha notanda non ita accuratus 0043D calculus adhibebatur, sed rotundus aliquis numerus, qui ex vulgari opinione, vel traditione quinquaginta fere annis excessisse cognoscitur. Quamquam in Scriptore nostro praeter rotundum numerum quadringentos, qui saepissime non uti omnino accuratus scribitur, observandae sunt etiam voces ferme et vel eo amplius, quae contradicentes primo aspectu videri possunt: nam si anni sunt ferme quadringenti, nihil eo amplius, sed potius eo minus aliquid fuisse intelligitur. At ne in unius lineae finibus contradictionem Auctori obrepsisse credamus, vel particula satis monet, ex qua palam est ferme et vel eo amplius scriptum ab Auctore fuisse pro circiter, ut ((XLVI)) significaret se non praecisam annorum notationem signare voluisse, sed 0044A pingui, ut aiunt, Minerva annos vulgo computatos circiter annotasse, quos quadringentos quidem quarto saeculo ex vulgari quadam epocha a celebribus quoque scriptoribus annotatos vidimus.

Ab hoc autem Auctoris textu antequam transimus, alia non minoris momenti observatio subjicienda est, qua eadem ipsius aetas idemque saeculum confirmatur. Animadvertenda nimirum sunt verba quibus orbem pene jam totum christianum suo aevo fuisse pronuntiat; quod de Romano quidem imperio acceptum, ut in annotatione ostensum nobis est, non nisi in quartum saeculum cadit, cum data Ecclesiae pace per Constantinum, christiana fides per totum Romanum imperium palam propagata incrementum ubique maximum habuit. Cujus rei luculentissimam probationem 0044B si quis flagitet, adeat auctorem licet ethnicum Ammianum Marcellinum, qui l. XXI, c. 2, ipsos quoque Romani imperii milites christianos fuisse prodit; unde Julianus Augustus in Galliis acclamatus: Ut omnes, nullo impediente, ad sui favorem illiceret, adhaerere cultui Christiano fingebat; nam verebatur, ait Zonaras lib. XIII, num. 11, milites, quos prope universos christianos esse norat. Neque moveat quod Tertullianus in Apologetico, cap. 37, suo tempore omnes Romanas urbes Christianis impletas testetur: nam ibi aperte ex contextu liquet, oratorie illum loqui, non ut Romanum orbem pene jam totum (quemadmodum ait Auctor noster) affirmet Christianum, sed ut in toto orbe Romano tot Christianos, licet dispersos, fuisse innuat, ex quibus adversus Ethnicos, 0044C si vi et armis uti voluissent, exercitus componi potuisset. Eamdem in sententiam in lib. contra Judaeos cap. 7, variis in provinciis quas recenset, Christi nomen regnare affirmans, non illas totas christianas fuisse ait, sed in illis Christianos indicat, in quibus Christi nomen regnaret. Eadem interpretatione intelligendus Serapionis Antiocheni locus apud Eusebium, lib. V, cap. 19, ubi christiana fides per universum orbem diffusa traditur, quemadmodum et testimonium Bardesanis apud eumdem lib. VI de Praepar. Evangel. cap. 8, quo Christiani in omni pene civitate inventi feruntur. Hinc porro nihili facienda apparet violenta editorum Veronensium interpretatio, qui argumentum ex nostri Auctoris textu ductum ut eliderent, seu potius eluderent: Jam vero, inquiunt in praefatione, 0044D cum disseminatum per omnes provincias esset Evangelium a multis receptum, eo in loco Auctor ponit, ut fit, totum pro parte; quam explicationem Auctoris verba nequaquam ferunt, cum praesertim is totum pene orbem stricte dixisse cognoscatur, non tropologice, ad Christianorum quidem multitudinem toto jam orbe florescentem significandam, ut illam rarissimis olim Christianis, quos ibidem appellat, opponeret.

§ II.— Auctor contra Arianos disserens, saeculoque quarto proinde adjudicandus pluribus testimoniis convincitur. Editorum Veronensium responsio contrita.

Alterum argumentum, quod pro quarto saeculo 0045A validissimum, pluribusque tractatibus commune est; spectat voces sententiasque, quas (ut Baronii verbis utamur in primis ad Martyrologium notis, die 12 aprilis) numquam ante auditas, quam post Arii emergengentem haeresim, nemo est qui nesciat, qui illorum temporum res gestas calleat. Haec autem sunt ejusmodi, ut, licet idem auctor secundis in Martyrologium curis sententiam mutarit, adhuc tamen hac de causa negandum non esse, inquiat, nonnullos sermones inter opuscula S. Zenonis impressos, martyri, qui sub Gallieno coronatus est, convenire non posse, in quibus arbitramur eos esse, qui Arii haeresim confutant manifeste; quod, ni fallimur, multis rationibus et optimis conjecturis probari posset, si id notationis angustiae paterentur. Harum locutionum vocumque praecipuarum vis ut 0045B manifestior fiat, quid Ariani ex una parte senserint, quid ex alia Auctor contra regerat, certis quibusdam capitibus exponere perutile fuerit, unde vel illi, qui non plane eruditi in hisce materiis sunt, Auctorem contra Arianos ex proposito disserentem agnoscant. Hi haeretici ((XLVII)) ex Athanasio in lib. de Decretis Nicaenis num. 18, pag. 223, de Filio Dei loquentes, hujusmodi formulis utebantur: Ex non existentibus, non erat antequam genitus est, fuit aliquando cum non esset: quibus significare volebant, divinum Verbum ex non existentibus, id est ex nihilo, ut caeterae creaturae, conditum, non fuisse antequam genitus est, unde et fuit aliquando, cum non esset. His ut contrairet noster Auctor cum catholicis primum docuit tract. 3 lib. II, Deum Patrem alium se, id est Filium Deum, 0045C genuisse ex se ex innascibili sua illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum, omnibus quae habet habentem Filium paria procreavit; et tract. 2 lib. II, Totum se, inquit, Pater reciprocavit in Filium: quibus divinum Verbum non ex nihilo, seu ex non exstantibus, sed ex ipsa Patris substantia genitum aperte prodidit. Dein ut exploderet, alteram formulam, Non erat antequam nasceretur, seu alteram eo recidentem, Fuit aliquando, cum non esset, quibus divino Filio aeternitatem Ariani negabant, coaeternitatis vocem saepius inculcat, tract. 2 lib. II, una originali coaeternitate; tract. 6 lib. II, n. 4, cum quo originalis perpetuique regni una possessio, coaeternitatis omnipotentiaeque una substantia, una aequalitas, una virtus majestatis augustae. Huc etiam illa pertinent tract. 55, ubi 0045D Filium paternae antiquitatis solum conscium, id est coaeternum Patri fatetur, et, ut alia dimittamus, tract. 7, exploratissime eam haeresim notat, quae modestius, sed mordacius nocens, dicit quidem Dei Filium Deum, sed non ex Patre nobilitatis perpetuitate progenitum; fuisseque tempus, quando non fuit. Haec praecipue verba Baronium moverunt, cum Arianam haeresim directe feriant: nemo enim ante Arium similia docuit, nemo ante hoc tempus adeo expresse haeresim hujusmodi notavit et refellit, nec notare et refellere quidem potuit.

Ariani aequalitatem Filii cum Patre inficiabantur, inferioremque Patre Filium praedicabant. Auctor aequalem Patri Filium in omnibus, tract. 3 et 4 lib. II, 0046A aequalitatemque amborum unam urget tract. 6, n. 4, et formulis quidem adeo expressis ac repetitis saepius aliis vocibus statuit, ut non casu aliquo, sed ex consilio contra errorem jam dominantem haec se profiteri subindicet; unde tract. 1 lib. II, Deum Dei Filium aequalem Patri a Catholicis praedicari distincte affirmat, quae praedicatio non nisi in quartum saeculum contra Arii haeresim cadit. Hanc porro aequalitatem non asseruit solum Auctor, sed pluribus statuere et confirmare etiam integris quandoque tractatibus voluit, objectiones rejiciens quas Ariani solum commoverant. Vide totos tract. 1 et 6 lib. II.

Nihil porro Arianis solemnius, quam ὁμοούσιον graecum, latinum autem nomen unam substantiam refugere, quippe quod uno ictu ipsorum errorem praecidebat: 0046B unde ea ipsorum erat celebris lex, quam Phoebadius commemorat pag. 301 tom. IV Biblioth. Pp. edit. Lugdunensis: Nemo unam substantiam dicat. Catholici e contra sicut apud Graecos voce ὁμοούσιον ita apud Latinos unius substantiae confessione ab Arianis secernebantur, iisdemque ut se se objicerent, nullam potiorem formulam ingerebant. Hanc Latinam professionem ac formulam apud Auctorem saepe leges, et unam substantiam Patris ac Filii praecisis terminis explicatam etiam invenies; uti tract. 6 lib. II, num. 4, verbis paulo ante recitatis, nec non tract. 7, num. 2, ubi haec habet: Si enim Verbum in Deo est, et Deus est Verbum, et hoc est, in quo est, quod ille est, qui inest, duplex persona, duplex vocabulum: sed originalis perpetuitatis ac deitatis est una substantia. 0046C Iterum tract. 12, num. 1, unam substantiam, virtutem, deitatem, majestatem, voluntatemque Patris et Filii. Tandem, ut alia sileamus, explicandae aliquatenus rei causa tract. 2 duorum marium per fretum medium inter sese communicantium similitudinem ingerit, quae licet sui proprietate locis vocabulisque discreta sint, tamen trini profundi vaporis una virtus, una substantia, una est fluendi natura. Quod si consubstantialis vocem apud Auctorem non reperias, nihil refert: haec enim vox eo saeculo cui Auctorem affigimus, inter Latinos vix, aut ne vix quidem reperies, nisi apud Marium Victorinum, tom. IV laudatae Bibliothecae Pp., quem unum et primum omnium ea voce usum deprehendimus. Caeteri autem constanter per eam tempestatem Latine unam substantiam 0046D dixere, quod pro Nicaena et Graeca voce ὁμοούσιον redditum et acceptum fuit, ut videre est in ipsis Latinis interpretationibus Graecarum formularum fidei, quas in fragmentis S. Hilarius edidit. Hinc illud Luciferi Calaritani in libro De non parcendo in Deum peccantibus, p. 237 t. IV Bibliothecae ((XLVIII)) Pp. ejusdem editionis: Homousion quod Graeci dicunt, nos vero Romani dicimus unius substantiae cum Patre: quod iterum repetit pag. 243 in libro Moriendum esse pro Filio Dei. Hilarius quoque lib. IV de Trinit., num. 4: Unius substantiae, quod Graece Homousion dicitur: cui similia prodit Auctor tractatus de Fide orthodoxa contra Arianos tom. II Appendicis Ambrosii pag. 345 et alii, quos vel allegare nimis esset longum. Itaque 0047A cum Auctor unam substantiam acriter inculcet, quam caeteri ejusdem aevi Patres adversus Arianos ex proposito dimicantes inculcarunt, consubstantialis licet vocem nequaquam adhibeat, satis se nihilominus adversus eam haeresim decertantem prodit. Sed pergamus ad alia.

Hanc unam substantiam ut Ariani de medio tollerent, objiciebant hac ratione de Patris substantia aliquid fuisse demptum, ut Filius gigneretur, sicque imminutum et imperfectum Patrem a Catholicis admittendum dictitabant. Quibus ut se se objiceret Auctor, tr. 2, hac locutione usus est: Pater suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret. Et tract. 5: De Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri: 0047B alter renitet in altero, cujusvis gloria communis est honor, quia quod est Filii, Patris est: quod Patris amborum: quod ipsum repetens tr. 3 alias formulas Arianis e diametro oppositas ingerit: De toto totus, de vero verus, de perfecto perfectus. Totum Patris habens, nihil derogans Patri. Item tract. 13 lib. II, numer. 3: Indeminutae deitatis paterna substantia, paternaque voluntas. Et in fine tract. 2 lib. I: Tu cum in tribus una sis, nullo pacto divideris: nulla humanae curiositatis calumnia commoveris. A paterno fonte in Filio tota refunderis, et tamen tota ubi refunderis nec recedis. Praeoccupaturus vero alteram Arianorum objectionem, qua Sabellianismum catholicis impingebant, ac si unam substantiam indeminutam confitentes Patris et Filii, unam item utrorumque personam 0047C fateri deberent, praeclare adversus Sabellium sese explicavit tract. 7 lib. II, num. 9, ubi post allatum locum Joannis X, 30: Ego et Pater unum sumus, haec addit: Quod non utique sic ait, ut in unum duos redigendo confunderet, sed ut duorum unam divinitatis potestatisque esse omnipotentiam nos doceret. Hae et aliae plures ejusdem generis formulae, quas brevitatis gratia praetermittimus, pluribusque in tractatibus adversus Arianos ex proposito recitatis, ac in librum secundum ferme simul editis reperiuntur frequentissimae, nonne manifeste convincunt nostrum Auctorem post natam Arii haeresim vixisse? Aliquae sane ejusmodi locutiones in Antenicaenis Patribus reperiri queunt, ut inter Latinos unus Tertullianus semel unam substantiam et coaeternitatem scripsit, 0047D non in eam tamen vim qua errorem aliquem ferire voluisse significet. At tot simul formulas, et Arianis erroribus e diametro ac directe oppositas, totiensque repetitas in nemine Antenicaeno quispiam ostenderit.

Editores Veronenses huic oppositioni se satisfecisse crediderunt, cum haec scripta pronuntiarunt adversus errores Origenis, qui Arii pater ab Epiphanio traditur. Unusne Auctor noster notasset in Origene haeresim, quam nemo umquam ante Arianos in eo notasse reperitur; et tam repetitis in locis ac pro concione notasset, ac si Origenes, vel Origenistae palam hic in Occidente apertam haeresim tuerentur, in quam invehere acriter catholicis episcopis 0048A necesse esset? Incredibile id sane est, si praesertim consideres, Origenis graeci antiquique scriptoris opera Occidentalibus ignota fuisse, antequam celebris controversia de Origenis libris sub finem prorsus quarti saeculi excitaretur. Illud autem certum est hoc primum tempore non ab Epiphanio solum, sed a Theophylo Alexandrino aliisque compluribus Origenem tamquam Arii patrem traduci coepisse; ante quod tempus cum nemo unus inventus sit qui Origeni eum errorem affixerit, satis probabilis nonnullis visa est eorum qui Origeni patrocinium accommodarunt excusatio, Origenis libros ab Arianis fuisse corruptos, sicuti adulterasse eos S. Methodii Symposion, eique Arianas opiniones inseruisse testatur Photius cod. 223, idque ipsum accidisse suspicamur 0048B Theognosto, quem Arianis locutionibus scatentem idem Photius sua aetate reperit, cum eum inter locupletiores antiquos catholici dogmatis testes adversus Arianos, adductis ejus verbis Athanasius allegaverit. Equidem si Origenes praecinuisset Arianis, qui potuissent ((XLIX)) auctores adversus illum ante exortam Origenistarum controversiam multa scribentes, et accusantes in ejus operibus multa, uti Methodius, Eustathius Antiochenus, Apollinaris (hi duo postremi acerrimi fuere Arianorum impugnatores) qui potuissent, inquam, nihil ejusmodi notare, quod in Arianismi errores deflecteret. Illum minime reprehenderunt, inquit Socrates, lib. VI, cap. 13, tamquam de S. Trinitate male sentientem; propterea quod, ut idem ait lib. VII, cap. 6, Origenes passim in suis libris Filium 0048C Patri coaeternum confitetur. Quid si Origenes Arianismum docuit? Aetius Eunomii praeceptor Arianorum ferocissimus illum contempsit, eodem Socrate teste, lib. II, cap. 35. Quod si ex Arianis alii ejus libros ad suae haeresis, uti putabant, confirmationem allegare conati sunt, illos statim Basilius et Gregorius Nazianzenus redarguerunt, inquit idem Socrates lib. IV, cap. 26, et Origenis doctrinam ab ipsis nequaquam intelligi demonstrarunt. Imo Athanasius in epist. de Decretis Nicaenis num. 27, pag. 232, Origenem pro se appellare non dubitavit adversus Arianos sentientem, locumque ejus ibidem allegat quo Arianismi fundamentum et basis, a nostro quoque Scriptore indicata tract. 7 lib. II, num. 1, plane evellitur. Intelligat enim (Origenis verba sunt ab Athanasio 0048D recitata) qui dicere audet, fuit aliquando, cum non esset Filius.

Ex hoc solum Origenis testimonio potius intelligimus, fuisse id quoque temporis alium aliquem, qui id diceret, quod Ariani subinde docuere. In Aegypto quidem exstitit S. Dionysius Alexandrinus Origenis discipulus; qui non ut Arianis praecineret, sed ut Sabellianae haeresi in Lybia finitimisque locis grassanti sese opponeret. eam locutionem incaute usurpavit, ut liquet ex fragmento epistolae ejusdem ad Euphranonem et Ammonium, quod S. Athanasius recitat in epist. de Sentent. Dionysii, num. 4, pag. 246. Etenim, ait, cum sit res facta, non erat antequam fieret. Hac de causa Dionysius Alexandrinus Romam delatus est 0049A ad S. Dionysium summum Pontificem, qui litteras statim rescripsit, in quibus eam locutionem valde reprehendit. Non levis igitur, sed summa est impietas, Dominum aliquo modo manufactum dicere; nam si factus fuit Filius, fuit aliquando cum non esset; atqui fuit semper: sic Dionysius Romanus in fragmento apud eumdem Athanasium de Decretis Nicaenis, num. 26, pag. 232. Alexandrinus vero Apologiam mox reddidit, in qua consilium suum contra Sabellianos patefaciens, ut se ab eo errore quem Ariani subinde arripuere, probaret alienum, multa scripsit, quae adversus Arianos catholicis magno usui fuere. Hac ergo ex historia exploratum fit, tertio quidem saeculo eam formulam a nonnullis in sola quoque Aegypto adhibitam (unde paucis tantum in monumentis 0049B Alexandrinam Ecclesiam spectantibus legitur) et ea adhibitam mente, ut Sabellianam haeresim catholico sensu refellerent, non ut novam inducerent atque defenderent; ex quo Dionysius Alexandrinus commonitus eam formulam displicere, in Apologia catholicum dogma ita diserte confirmavit, ut qui ex antiquis Arii errorem Dionysio vehementius luculentiusque rejecerit, inventus sit nemo. Quis itaque contra hunc, vel alium aliquem ejusdem generis et loci hominem tamquam Arii errores propugnantem, istis in Occidentis regionibus unum nostrum Scriptorem pro concione pluries et acriter disseruisse existimet; et non potius intelligat, ab hoc palam impugnari Arianos saeculo quarto ubique, ac praesertim in hisce Italiae finibus duce Auxentio debacchantes; cum praesertim 0049C non eam solam, quae in S. Dionysio Alexandrino reprehensa fuit, sed alia plures locutiones ex proposito et saepius impugnet, ante Arium nemini umquam auditas? Socrates enim lib. I, cap. 6, novas et inauditas Arii assertiones vocavit, et Sozomenus, lib. I, cap. 15: Quod a nemine umquam dictum fuerat, ipse in Ecclesia ausus fuerit praedicare; ante quos utrosque Rufinus, lib. X Hist., cap. 1: Prava quaedam de fide Christi proferre, et quae antea in quaestionem numquam venerant, coepit; unde et Hilarius Arianam novam haeresim vocat, lib. VII de Trin., num. 3, haeresim novellam, num. 5, et novellam tuem post quadringentos fere annos nuper inventam, lib. I, ad Constantium num. 5, quam scilicet ante Arium docuit et propugnavit nemo; quidquid sit, si cuipiam similis aliqua 0049D formula, alio tamen et catholico sensu intellecta, adversus Sabellianos exciderit.

((L)) Sed ut Arianos, non autem antiquum aliquem errorem Auctorem nostrum impugnasse prorsus evidenter demonstretur, satis erit tractatum primum primi libri ejusque annotationes legere: in eo enim Arianorum de altissimo divinae generationis mysterio philosophicis rationibus disceptantium curiositatem nulli alii sectae propriam (de quo videsis dissertat. II, cap. 2) explorate reprehendit; varias notat fides, seu fidei formulas, tractatus varios, qui fidem in sectas multas discinderent, quod ad unas Arianorum formulas atque tractatus referri potest; officia haereticorum designat perspicue apud reges, id est imperatores 0050A eosque Christianos, ut ex contextu colligemus, apud judices, id est magistratus, apud divites et aliquotiens solum apud Gentes: quae quatenus solis Arianis conveniant, ex annotationibus simul sumptis cognosces. Quid pluribus opus est, ut Auctorem adversus Arianos tam praecise loquentem quarto saeculo floruisse intelligas?

§ III.— Aliae quarti saeculi haereses ab Auctore impugnatae aetatem ejus confirmant.

Addemus jam ad confirmationem alia, quibus alias haereses quarto solum saeculo genitas idem auctor impugnat. Primum tr. 1, num. 5, lib. I, praeter eos, qui in Dei Filium errores sparserunt, illos etiam reprehendit qui in Spiritus sancti divinitatem subtilius 0050B ratiocinantes peccabant. Sub sono legis, inquit, ac fidei, saecularis amore jactantiae accensus, nascentis Dei de Deo, Spiritusque sancti inaestimabilem incomprehensibilemque divinitatis perpetuitatem, jure ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri ac discernere posse praesumis. Et contra hos Spiritus sancti aequalitati praejudicantes, tract. 13, num. 1, lib. II, praeclaram illam professionem edidit: Spiritus sanctus . . . . . habens unam substantiam, virtutem, deitatem, majestatem, voluntatemque Patris et Filii. Qui autem ex antiquioribus haereticis Spiritui sancto detraherent atque decerperent una cum Filio, ut Auctoris textus fert, nemo unus est omnium. Ariani fuerunt primi, qui cum in Filium errarent, eodem argumento in Spiritum sanctum errare consequenter 0050C debebant. Quam tamen consecutionem primi Arianorum de uno Filio disputare contenti non inculcarunt; unde in eo errasse notati non sunt, nec in Nicaena synodo hic error damnatus. Posteriores solum Ariani, seu potius Semiariani id erroris invexere, quem proinde confutatum videre est apud Hilarium lib. II de Trinitate, et apud Ambrosium lib. III, de Spiritu sancto, damnatumque in Constantinopolitana synodo an. 391. Hanc sane haeresim uno eodemque saeculo quarto, quo Ariana, et ex Ariana natam diserte affirmavit Sozomenus lib. VI, cap. 23: Eodem tempore, Valente scilicet imperante, inquit, rursus nata est quaestio, utrum Spiritus sanctus ejusdem cum Patre et Filio substantiae censendus esset; quae quidem quaestio cum jampridem, id est jam inde a Semiarianorum 0050D ortu, coepta fuisset, tunc maximum incrementum acceperat. Anomiani, id est puri Ariani et Semiariani, consenserunt. Utrique enim Spiritum sanctum ministrum esse, et ordine atque honore tertium, et substantia dissimilem asseverabant. Itaque cum hos palam noster auctor recitatis ex tract. 1 verbis pungat; procul dubio ante medium saeculum quartum scribere nequaquam potuit.

Est et haeresis alia, quam distincte notat tr. 7 lib. II his verbis: Una denique asserit Jesum Christum ab utero Virginis Mariae sumpsisse principium, Deumque exinde ob justitiam factum esse, non natum. Imo subinde post impugnatos Arianos eam sub ejusdem tractatus finem ita confutat, ut utrasque 0051A haereses eodem aevo vigentes satis ostendat. Idcirco adversus hanc iterum, antequam Arianos impugnat, sic effatur tract. 6 ejusdem lib. II: Si hominem solum, sicuti quidam putant, ab utero Virginis eum sumpsisse principium, quae spes, etc., ubi animadvertenda potissimum verba, sicut quidam putant, quae hunc errorem aeque ac Arianum praesentem indicant. Porro, etsi haereticorum veterum plures hunc errorem tradiderunt (de guibus vide annot. 3 in tr. 6) , nulli tamen eodem, quo Ariani saeculo, eum defensarunt, ((LI)) nisi Photiniani, qui ut ab Arianis longe abirent, in eam haeresim incidere: unde non minus Ariani Photinianos quam Photiniani Arianos aversabantur. Catholici autem inter utrosque medii utrumque errorem coarguebant, et hinc noster Auctor 0051B utrosque contraria docentes una reprehendens, sub utriusque haeresis post medium quartum saeculum simul compugnantis aetatem se vixisse prodit.

Quem auctorem habuerit error, quo Dei imago non in anima, sed in corpore collocabatur, illo Geneseos testimonio in hanc rem perperam traducto: Faciamus hominem ad imaginem, etc., prodit Epiphanius haer. 70, Audium, vel Audaeum nominans quarto saeculo viventem, quem quidem errorem eodem saeculo rejicit S. Hilarius in psalm. CXXIX, et Philastrius c. 97. Hunc ergo errorem noster quoque auctor non cursim, sed ex proposito et fuse refellens duobus in tractatibus 19 et 20, lib. II, eodem procul dubio saeculo vixisse convincitur.

0051C Tandem Mariam ante partum, in partu, et post partum virginem tr. 8 lib. II, asserit praecisis adeo formulis, ut eas reperire non liceat in quopiam, antequam B. Mariae virginitas quarto saeculo oppugnaretur: Vide in hanc rem plura annot. 5 in tr. 5 libro I, ubi alia quoque Auctoris in eamdem rem testimonia alibi repetita indicantur, quae ad catholicum dogma contra nascentem haeresim vindicandum vel promovendum dicta fuisse videntur.

§IV.— Novum argumentum ex publica urbana ecclesia petitum. Editorum Veronensium ac Baronii objectiones dilutae. Alia conjiciuntur ex publicis Episcopi concionibus, quibus Gentes quoque aderant, et ex magna catechumenorum frequentia, qui quotannis baptizabantur in paschate.

0051D Insigne in rem praesentem testimonium suppeditat etiam tractatus 14 lib. I, qui de Aedificatione domus Dei inscriptus, procul dubio habitus ab Auctore fuit, cum nova aedificata in urbe ecclesia primum patuit. Hinc festivum illud principium: Vellem, fratres dilectissimi, triumphali quodam modo uti sermone, novique operis arcem sacram laudibus geminare. Rursus II. 2, aedem istam novellam memorat, eamque aedificationem vestram vocat, quod divitum, ut ait num. 5, praerogationibus crebris deberetur. Tandem num. 6, sacrae orationis iste locus novus appellatur, quem terrestre domicilium sub finem nominat. Porro etsi tribus primis Ecclesiae saeculis Christiani quibusdam 0052A privatis in locis sacros coetus haberent, quos ecclesias vocabant, novas tamen publicasque in eum usum aedes aedificare illis non licuit. Solum per Constantinum imperatorem, qui Christo nomen dedit, publicarum ecclesiarum construendarum facultas quarto primum saeculo facta fuit: ac proinde Auctorem de nova publica ecclesia tam explorate disserentem ante id saeculum vixisse perperam dixeris. Miramur autem editores Veronenses haec in praefatione scribentes: De spirituali aedificatione domus Dei Auctor demonstrat tunc non fuisse jam templa Christianis constructa. Si unum templi nomen Auctori non usurpatum dixissent, nihil repugnaremus: id enim nomen idolorum aedibus tribui solitum, Christiani ad ecclesias traducere veriti sunt ante S. Ambrosium 0052B atque Theodosium Juniorem, qui ea voce pro Christianorum ecclesiis significandis primum usi inveniuntur, ut pluribus animadvertimus annot. 26 in tract. 5 lib. I. At cum de materiali aedificatione illi editores intelligant, de qua tribus in testimoniis nuper recitatis tam aperta fit mentio, admiratio incessit plurima, quod illud inde argumentum intenderint, unde se plane devictos fateri debuissent. Quid porro si animadvertantur haec alia ejusdem tractatus verba num. 1: Aut nullum, aut perrarum est per omnem Ecclesiam Dei orationis loci membrum, quod possit quavis ruina in se mergentibus idololatriae aedibus nunc usque aliquatenus comparari. Auctor non negat nullum omnino, aut perrarum orationis locum, id est ecclesiam ((LII)) Christianorum fuisse, sed multa potius orationis 0052C loca, seu ecclesias Christianis fuisse supponit, inter quas tamen nulla, aut perrara esset, quae ob magnificentiam cum idololatriae aedibus comparari posset.

Baronius in annotationibus ad Martyrologium ex hoc testimonio colligit Auctorem ante Constantini tempora claruisse, quippe quod hujus imperatoris opera, Romae praesertim, augustissimae basilicae erectae fuerunt. Optime quidem, si nullum tantum orationis locum cum idolorum aedibus comparari posse Auctor affirmasset, non vero cum vel perrarum addidit: hinc enim aliquam alicubi ecclesiam magnificentissimis idolorum templis nequaquam cedere satis indigitat. Interim vero cum multas hic ecclesias, etsi non magnificas, variis in locis aedificatas ostendat, jam magis multo Veronensium editorum hallucinatio 0052D patet, qui hoc in tractatu nulla tunc templa a Christianis constructa viderunt: quod si vidissent, profecto Auctorem ante quartum saeculum collocari non posse facillime cognovissent.

Has autem ecclesias publicas fuisse vel inde patet, quod eo consilio aedificatae palam fuerunt, ut essent ecclesiae, cum olim privatae aedes in ecclesiasticorum conventuum usum clam fuissent traductae, ut ne quid exterius in Gentium notitiam pateret. Publicae quidem illae saltem fuere, perrarae licet ecclesiae, quae cum idololatriae templis conferri alicubi poterant, id quod alias quoque publicas, licet inferiores mole et magnificentia, fuisse suadet. Praeterea tract. 7 ab Auctore habitus profecto videtur, cum nova illa ecclesia 0053A primum patens dedicata fuit: quod ad ostendendam eam publicam plurimum confert. Huc quoque conducit locus ex tract. 10 lib. I, num. 3, ubi mulieres ad ecclesiam Dei totum inauratae corpus palam processisse indicantur, nec non ille alius ex tract. 5 ejusdem libri, num. 8, in quo de Christianis uxoribus ethnico nuptis Auctor loquens, non minus isti idolorum templum, quam illi ecclesiam eodem die palam petita perinde notat, ut publica utraque aeque fuisse intelligantur. Unum tandem extra omnem dubitationis aleam considerandum subjicimus ex tractatu 3 lib. I, ubi statim ab initio Auctor doctos viros sibi concionanti praesentes appellans, ethnicos intellegit, quos facundia ejus captos ei interfuisse frequentes, dum sacras conciones haberet, ibidem annot. 0053B 2 ostendimus, simulque colligimus Auctoris aetatem, qua ethnicorum praesentiam nihil metueret; id quod solum accidit saeculo quarto, cum persecutionibus Gentium per Christianos imperatores deletis, religionem christianam sine ullo metu publicis in ecclesiis profiteri licuit, ut ad sacras conciones ipsi quoque ethnici admitterentur. Neque moveat quod, tract. 5, num. 8, pagani viri sacrificium publicum affirmet, uxoris autem Christianae secretum: ex iis enim, quae ibidem annotavimus liquet vocem secretum ad ecclesias transferendam non esse, sed unum spectare Eucharistiae sacramentum, quod ex antiqua disciplina, nedum a Paganis, ne a catechumenis quidem ipsis videri poterat, qui omnes post Evangelii lectionem concionemque ab ecclesia arcebantur; 0053C unde ibidem Auctor statim sese explicans subdit: Illius, id est pagani conjugis, sacrificium a quovis libere tractari potest: tuum (uxorem christianam alloquitur) etiam a Christianis ipsis minime consecratis, id est catechumenis, sine sacrilegio videri non potest.

Veronenses editores, quos in neganda sacri templi, seu ecclesiae constructione nimium multum deceptos vidimus, errorem errori addentes, exiguum Christianorum numerum eodem in tractatu 7, ab Auctore demonstratum produnt. Demonstrat tunc non fuisse jam templa Christianis constructa, sed novum populum, et minimum numero exstitisse. Nihil falsum magis: siquidem eo loci etsi ecclesiam novam magno sumptu constructam in fidelium commodum valde 0053D capacem fateatur, angustam tamen adhuc ob incredibilem eorum multitudinem fuisse inventam palam affirmat. Exsultate igitur, fratres; aedificationem vestram aede ista de novella cognoscite, cujus quoque capacitatem felici numero fecistis angustam. Tantus autem fidelium numerus in quartum quoque saeculum commode cadit, quippe cum antea ob persecutiones impedimenti plurimum objectum esset, tum ne praedicatio perveniret in publicum, tum ne satis multi ad fidem transirent. In quam rem alia non levis confirmatio ex iis tractatibus suppetit; qui complures cujusque generis, aetatis, sextus, conditionis, imo et nationis catechumenos sacro baptismate ab Auctore in paschali ((LIII)) festo simul ablutos tradunt. Vide tractatus 0054A 33 et 38, 42 et 43, lib. II, qui singuli cum idem circiter repetant, eum numerum singulis annis in paschate baptismatis lavacro tingi solitum insinuant; quod profecto non nisi post redditam Ecclesiae pacem accidisse credibile est.

§ V.— Interdicta Gentibus templorum aedificatio, et publicus nihilominus idololatriae cultus, de quibus Auctor meminit aetatem ejus post medium quartum saeculum certioribus limitibus definiunt. Baronii objectio explosa. Quid circa ethnicum cultum a Juliani obitu decretum ad annum usque 391.

Argumento ex publicis Christianorum ecclesiis ducto subjiciendum aliud sumptum ex idolorum templis, quae etsi paterent, aedificari tamen Auctoris aevo nequaquam 0054B poterant. Is nimirum eodem tract. 7, num. 1, postquam haud praecipuum esse dixit de novae ecclesiae aedificatione laudibus geminare, quippe quod id cum Gentibus, vel Judaeis potest esse commune; hanc hujus postremae sententiae rationem subdit: Nam et illis si liceat, vel si velint, fortassis cultius synagogas aedificent, cultius erigant capitolia; ubi capitolia scriptum pro templa annotat. 3 in hunc tractatum probavimus. Nunc adverte duas sententias disjunctive positas, si liceat, vel si velint: quarum prima ad Judaeos pertinere minime potest, siquidem Judaeorum secta nulla lege prohibita traditur a Theodosio, l. IX de Judaeis, an. 393; et solum an. 421, leg. 21 ejusdem tit. cautum fuit, ne deinceps ullas facerent condi synagogas: quod ipsum confirmatum legitur an. 423, 0054C lib. XXV et XXVII. Itaque Judaeos respicit secunda sententia si velint; prima autem si liceat palam pertinet ad Gentiles, quibus proinde templa aedificare Auctoris aetate non licuisse exploratum est: quod non nisi in quartum saeculum cadere potest, cum per christianos imperatores idolorum templa vel ante Julianum interclusa fuerunt, vel post Julianum ita tolerata, ut nova tamen construi non permitterentur. Hoc autem postremum tempus post Juliani mortem ab Auctore spectari constat ex tract. 5, ubi non minus ecclesiae a Christianis, quam templa ab Ethnicis publice adita, et istorum sacrificium quidem publicum traditur num. 8. Tempus nimirum aliud sub christianis imperatoribus, quo paterent templa idolorum, simulque ea aedificare non liceret, assignari 0054D nullum potest.

Atqui haec patentium templorum publicorumque sacrificiorum mentio Baronio de interdicta eorumdem templorum aedificatione nihil animadvertenti suasit, ut Auctorem ante quartum saeculum florentem defenderet: Dum Auctor apertissime monstrat, idolorum templa tunc fuisse patentia, et victimas solitas immolari; aliud prorsus ab Ambrosii temporibus illud fuisse saeculum Auctor aperte significat, cum constet jam olim non tantum a Constantino . . . et a Constantio . . . . . victimas fuisse vetitas, et templa jussa claudi, sed eo tempore nec Romanos obtinere potuisse vel aram unam erigere Victoriae, ut plurimum ad Valentinianum scribit Ambrosius, et adversus Symmachum disputat. 0055A At quamquam sub Constantino et Constantio templa aperire ac sacrificare non licuerit, post Julianum tamen, qui ethnicae superstitionis cultum in integrum restituit. ad Magnum Theodosium et Valentinianum Juniorem usque, qui omnem ethnicum cultum iterum sustulere, non ita. Ne autem moveant quae de Victoriae ara ex Ambrosio et Symmacho Baronium moverunt, vel quae afferri etiam possent ex Socrate et Theodoreto, quorum alter lib. III cap. 24, alter vero lib. V cap. 20 Hist., Joviano Juliani successore imperante templa ubique occlusa diserte scribunt: hanc propositionem, qua adhuc post Juliani mortem ethnicum cultum aliquandiu licuisse contra Baronii hypothesin affirmavimus, luculenter nobis statuendam intelligimus, cum praesertim exinde Auctoris 0055B aetatem certioribus limitibus circumscribere maxime pendeat. Id autem ut statuatur, quidquid a Juliani morte ad Magnum Theodosium de templis ac sacrificiis decretum est, paucis colligere et animadvertere oporteret.

((LIV)) Jovianus optimus christianus statim ac post Julianum imperator renuntiatus fuit, cum experimento didicisset, inquit Sozomenus l. VI cap. 3, ira Dei ob decessoris sui impietatem invectas esse calamitates imperio Romano, nihil cunctatus scripsit rectoribus Provinciarum, ut in ecclesias convenirent, et divinum numen studiose colerent, solamque Christianorum fidem Romanis esse venerandam. Cum hoc Sozomeni testimonio concinit, quod in Historia ad Athanasium ac res Alexandrinas pertinente et quarto saeculo scripta, 0055C quam e ms. Capituli Veronensis concivis noster Maffeius publicavit tom. III Observat. Litter., num. 8, pag. 71, de hoc eodem Joviani edicto traditur his verbis: Sequente mense Toth XVIII, id est die 14 septembris an. 363, imperatoris Joviani litterae advenerunt ad Olympum praefectum, ut tantum Deus excelsus colatur et Christus, et ut in ecclesiis colligentes se populi celebrent religionem. Hae autem Joviani litterae, etsi pro Christianis datae, non tamen lex adversus paganos edita dici possunt, unde nihil ex illis in Theodosianum codicem titulo de Paganis insertum fuit. At imperatoris mente satis hinc cognita, quantum scilicet christianae soli fidei adversus ethnicum cultum deferret, fieri potuit, ut gentiles adversum se leges ab eodem imperatore brevi ferendas, vel veteres 0055D restituendas timerent: et hinc forte evenit, ut eodem tempore (quod tradit Socrates libro III, cap. 24) cuncta gentilium templa ubique occluderentur: ipsique daemonum sacerdotes variis in locis, ubi quisque poterat, sese abderent (quod tamen non sine exaggeratione aliqua dictum accipito; cuncta enim, et ubique stricte sumpta falsissima sunt, ut ex dicendis patebit). Eadem quoque de causa factum videtur ut Christiani in honore essent, Pagani autem contemptui habiti, ethnicaque templa nonnullorum, ut opinamur, Christianorum zelo alicubi everterentur, uti Libanius orat. 12 memoriae prodidit. Caeterum ut nulla in lege ab eo imperatore adversus idolorum aedes lata factum pateat, Themistius ethnicus 0056A orator oratione 5 ante ipsum Jovianum recitata, paulo antequam is e vivis excederet, hanc inter ejus laudes ponit, quod legem promulgaverit in qua cuique religionis, quae magis placeret, facultatem fecerit, et unis magicis sacris, quae maleficia continebant, interdictis, caetera sacrificia nequaquam prohibuerit. Quam sententiam repetit idem Socrates, quem templa sub Joviano clausa testantem audivimus; et hanc rationem praeterea affert, nam Jovianus lib. III, cap. 25, id sibi proposuerat, ut dissidentium jurgia blanditiis et leni verborum persuasione exstingueret: aiebatque se nemini omnino, qualiscumque fidei esset, molestiam exhibiturum.

Anno nondum evoluto Jovianus diem obiit, eique Valentinianus suffectus, qui Valentem fratrem imperii 0056B comitem assumpsit. Ille autem teste Zosimo lib. IV, cap. 3, initio imperii sui nocturna sacra fieri prohibuit (ut sane factum videmus primo imperii ejus anno 364, lege 7 de Maleficis et Mathematicis Cod. Theod.) , at hortante Praetextato peragi ea rite, vi legis suae cessante, permisit: ita tamen ut omnia secundum patrias consuetudines, quales ab initio fuissent, perficerentur. Equidem Socrates lib. IV, cap. 29, Valentinianum nulli sectae, nec religioni molestiam exhibuisse prodidit. Idem tradit expressius coaetaneus Valentiniano scriptor Ammianus Marcellinus lib. XXX, cap. 9: Postremo hoc moderamine principatus inclaruit, quod inter religionum diversitates medius stetit, nec quemquam inquietavit, neque ut hoc coleretur imperavit, aut illud: nec interdictis minacibus subjectorum cervicem ad id 0056C quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes, ut reperit. Quin ipse quoque imperator L. 9 Cod. Theod. de Malef. et Mathem.: Aruspicinam, inquit, ego nullam cum maleficiorum caussis habere, consortium judico: neque ipsam, aut aliam praeterea concessam a majoribus religionem genus esse arbitror criminis. Testes sunt leges a me in exordio imperii mei datae, quibus unicuique, quod animo imbibisset, colendi libera facultas tributa est. Hinc laudatur a Symmacho gentili homine in Relat. ad Valentinianum Juniorem, num. 3 et 17, et S. Ambrosius epist. 17, num. 16, Valentiniano seniori objectum refert, quod Gentilibus conniventiam praestitisset; et in ep. 18 Symmachi relationem refellens, qua Juniori Valentiniano praedecessorum conniventiam imitandam proposuerat: 0056D Si enim, inquit n. 39, pro suis dumtaxat partibus eorum dissimulationem Principum praedicarunt, qui cum essent Christiani, decreta tamen gentilium minime removerunt, quanto magis amori debes fraterno? Valentiniani Junioris frater hic appellatus est Gratianus, christiani autem ((LV)) principes plurali numero vocati, quibus Occidens, de quo erat quaestio, pareret, non alii profecto esse possunt quam Jovianus atque Valentinianus Senior, qui utrique decreta Gentilium minime removisse traduntur, Gentiumque cultum minime interdicentes, templa ac sacrificia permisisse convincuntur. Valens, cui a Valentiniano fratre Orientis imperium tributum fuit, iisdem fratris vestigiis institit ad aliquod tempus; quoad Christianis 0057A praesertim monachis vehementer urgentibus, sacrificia ita abstulit, ut non tamen in eodem oriente intercluserit penitus templa, nec thurificationem interdixerit. Hinc Libanius in oratione pro Templis ad Theodosium Magnum, qui post Valentem id temporis in solo Oriente imperabat, pag. 473, inter Opera minora Jacobi Gothofredi: Juliano mortuo apud Persas, inquit . . . mansit certe sacrificiorum usus ad tempus aliquod. Novatoribus autem quibusdam exortis, a duobus equidem fratribus (Valente et Valentiniano) prohibitus fuit, at non et thurificatio: quin hanc ab ipso quoque Theodosio lege firmatam subdit. Equidem in Oriente ineunte Theodosii imperio Gentes adadhuc facultatem habebant adeundi fana, patriisque ritibus numina placandi Zosimo teste lib. IV, cap. 29, 0057B quo spectans in oratione memorata Libanius, Theodosium his alloquitur: Tu igitur neque templa occludi, neque ullum aditu arceri jussisti, neque ignem, neque thurificationem, neque alios fumigationum honores templis arisque ejecisti: quibus nihil repugnant ejusdem Theodosii leges 7 et 9 tit. de Paganis, in quibus sola sacrificia vetita traduntur, et sacrificandi consilio templa fanaque adeuntes gravi poena mulctantur.

Sed ab Oriente ad Occidentem revertamur. Valentiniano Seniore vita functo, Occidentis imperium ad Gratianum et Valentinianum Juniorem pervenit. Gratianus autem legem tulit ab Honorio laudatam, L. 20 de Paganis, qua templis et sacrificiis intactis unum publicum sumptum superstitioni deterrimae exhiberi inhibuit. 0057C Hinc S. Ambrosius epist. 18, ad Valentinianum II, num. 16, de Gratiani lege sermonem faciens, nihil per eam superstitioni ethnicae detractum testatur praeter sumptus, qui e praediis redibant. Nemo tamen donaria delubris et legata haruspicibus denegavit, sola sublata sunt praedia: et num. 31, eodem imperante Gratiano, sacrificia ubique concelebrata palam docet. Quod si Victoriae aram a Romana curia removit, id ex eo factum prodit ibidem Ambrosius, quod haud ferendum esset sacrificium, ubi plures conveniunt Christiani; plerique enim senatorum Christo nomen dederant. Itaque sub Gratiano et Valentiniano fratribus in Occidente idolorum templa patuere, atque in his non thurificatio sola ut in Oriente contigit, sed et sacrificia celebrata fuerunt: unde Libanius in 0057D oratione laudata, pag. 484, Romae in Occidentis metropoli sacrificia relicta Theodosio imperatori Orientis affirmavit. Hinc autem tota Baronii cadit objectio, qui ex una Victoriae ara Romae Gratiani jussu sublata, de qua nunc nuper diximus, sub Ambrosii quoque aetatem et templa clausa et sacrificia interdicta existimans, Auctorem nostrum templa et sacrificia commemorantem ab eo tempore excludendum certissime pronuntiavit.

Primus qui in Occidente templis et sacrificiis bellum indixit, fuit, Gratiano fratre jam exstincto, Valentinianus Junior, leg. 10 tit. de Paganis, data an. 391, III Kal. Martii; eodemque pariter anno XV Kal. Julii Magnus Theodosius, qui ejus legis condendae auctor 0058A fuisse videtur, id ipsum decrevit leg. 11 ejusdem tituli, quas utrasque in Theodosiano Codice legere poteris. Hae porro leges anno sequenti, cum jam obiisset Valentinianus Junior, a Theodosio universum Romanum imperium moderante confirmatae fuerunt, novisque ac severissimis poenis auctae: quibus nemo idolorum aedes sive in urbibus, sive in pagis ingredi, sacrificiaque offerre nemo ne in itinere quidem poterat. Quae leges cum alicubi non omnino observarentur (ut in quibusdam Africae pagis remotissimis evenit, in quibus sacrificia celebrata liquet ex Augustino et can. 3 concilii Carthaginensis an. 401) novae leges editae subinde inveniuntur, quibus pagorum fana deleri jussum fuit, de quibus vide Cod. Theod. tit. de Paganis. Haec de ethnicorum templorum 0058B sacrificiorumque fato fuse dicenda fuerant, non tam ut Baronii hallucinato pateret, quam ut nostri Auctoris certior aetas statueretur. Cum enim is ex una parte id temporis scripserit tractatum 14 l. I, quando Gentibus nova templa condere non licebat, quod soli Christianorum imperatorum ((LVI)) aetati convenit: ex alia vero scripserit tract. 5, cum impune et templa adire et sacrificia celebrare Gentes possent (quae quoque sacrificia in agris facta, ab eodem memorantur tr. 15 ejusdem libri, num. 5) quarum rerum potestas sub Christianis imperatoribus saltem in Occidente facta est solum a Juliani obitu usque ad an. 391, quo templa clausa et sacrificia omnia ubique interdicta fuerunt: consequens fit hoc intermedio tempore laudatos tractatus ab Auctore scriptos fuisse, ex quibus 0058C aetas ejus certissima colligi potest. Quod si quis objiciat sacrificia in Africae pagis habita ineunte saeculo quinto, ut nuper ex Augustino et Carthaginensi synodo monuimus, reponemus statim (ne hinc forte Auctoris aetatem post an. 391, posse protrudi quispiam suspicetur) quod etsi post id tempus in aliquo pago Ethnicorum quorumdam licentia eo devenerit, ut imperatorem repetitas etiam leges contemnerent: nemo tamen inveniri poterat, qui de paganorum templorum jure legibus ageret, quibus non jus templorum modo, sed ipsa quoque templa, vel fana cum sacrificiis sublata jam fuerant. Porro Auctor tract. 15 nuper allegato praeter sacrificia in pagorum fanis celebrata, lites quoque de templorum jure quotidie motas testatur, ut videre est ex annot. 15 in ea verba: 0058D Jus templorum ne quis vobis eripiat quotidie litigatis. Itaque licet aetas alterius auctoris, qui sacrificia commemoraret, prorogari possit ultra annum 391, nostri profecto non potest.

§ VI.— Auctor non tam Lactantium, sed et Hilarium imitatus, post medium quartum saeculum vixisse demonstratur.

Hisce temporis finibus, quos superiori paragrapho Auctori praescripsimus inter Juliani imperium et an. 391 optime congruunt illa quae de Hilarii imitatione subjicimus; quod novum invictissimumque argumentum habendum est, ut idem Auctor quarto saeculo vindicetur. Ex annotationibus in tr. 8 lib. I 0059A et tr. 17 ac 21 lib. II quos genuinos nostri Auctoris demonstrasse nobis videmur, cap 1, § 2, perspicuum plane est, hunc, dum eosdem tractatus scripsit, prae oculis habuisse Hilarii commentarium in Psalmos, ex quo nedum sententias aliquot, sed eadem quandoque verba excerpsit. Porro hic commentarius, Benedictinis editoribus probantibus, postremum Hilarii opus fuit, scriptum post annum 364 et ante annum 368 quo ille jam e vivis excesserat. Saltem post libros de Trinitate editos in exilio ante annum 360 ille commentarius lucubratus certissime fuit, postquam solutus exilio ex Oriente in Occidentem rediit, quod ipso anno 360 factum est. Itaque noster Auctor, qui hunc commentarium tam commode legit, ut ex eo quasdam sententias totidem nonnunquam 0059B verbis excerpserit, post medium quartum saeculum collocandus est, quod temporis limitibus superiori paragrapho positis mirum in modum respondet. Ad quartum porro saeculum statuendum conducerent etiam, quae de Lactantii imitatione eodem cap. 1, § 2 innuimus, cum ad quartum quoque saeculum Lactantius pertineat. At cum imitatio Hilarii arctius et serius tempus prospiciat, ex ea hoc loco argumentum praecipue ducendum rati sumus: quod adeo est evidens, ut nemo respondere probabiliter possit, nisi qui tres ab Auctore tractatus ableget, ut Hilario tribuat quos ab Hilarii stylo nimis aperte discrepantes nostroque Auctori vindicandos ibidem ostendimus: eademque ratione quatuor alios tractatus ibidem recensitos, in quibus Auctor in eamdem rationem Lactantium 0059C imitatus, et totidem quandoque verbis secutus est, ab eodem erunt abjudicandi, ut tribuantur Lactantio; quod tamen si quis dixerit, ne Auctorem post Lactantii aetatem collocet, cum Lactantium e laico adversus Gentes scribente episcopum concionantem faciet, eruditorum risu excipietur.