Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13, 14.) Stat ad judicandum Dominus: et stat ad judicandos populos. Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et cum principibus ejus. Populus, qui propter simplicitatem imperitiamque deceptus est, adhuc vocatur populus Dei: et propterea 0067C judicatur, ut salvetur. Nec sedet Dominus in habitu judicantis, ut in Daniele legimus: Throni positi sunt, et libri aperti sunt (Dan. VII, 9) : sed stat ad judicandum: et stat ut judicet populus, volens eos stare, quorum via fuerat dissipata. Contra principes autem et presbyteros populi sui venit ad judicium, non ut judicet, sed ut pariter judicetur: dans ei locum defensionis, si potuerint habere quod respondeant, juxta illud quod in quinquagesimo psalmo dicitur: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum fueris judicatus (Vers. 6) . In Michaea quoque propheta tale quid legimus (Cap. VI) , quod in suo loco interpretati sumus. Ergo contra Pharisaeos et Δευτερωτὰς, praesens locus accipitur. Inter senes autem et principes hoc fuisse reor in veteri populo, quod nunc est inter presbyteros et episcopos.
0067D Vos enim depasti estis vineam meam: rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commollitis, sive conteritis, et ut LXX interpretati sunt, confunditis. Servat consuetudinem prophetalem, ut mutet repente personas: supra enim ipse Dominus dixerat: Popule meus, qui 59 beatum te dicunt, ipsi te decipiunt: et postea Propheta subjecerat: Stat ad judicandum 0068A Dominus: Dominus ad judicium veniet. Igitur post prophetam ipse Dominus, qui ad judicium venerat cum senibus populi sui et principibus ejus, loquitur ad eos, et corripit delinquentes: Quare depascitis vineam meam? de qua scriptum est: Vineam de Aegypto transtulisti (Ps. LXXIX, 9) . Et in hoc eodem propheta: Vinea Domini sabaoth, domus est Israel (Isai. V, 7) . Hanc vineam et in Evangelio locavit Dominus agricolis pessimis, qui missum ad se patrisfamilias filium iuterfecerunt (Matth. XXVIII) . Rapina, ait, pauperis in domibus vestris. Pauperem vel simpliciter accipe, qui indiget eleemosyna: vel certe pauperem spiritu, de quo scriptum est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem (Ps. XL, 1) . Et Paulus Apostolus: Tantum, inquit, ut pauperum memores 0068B essemus (Gal. II, 10) . Quodque sequitur: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commollitis, sive confunditis, manifeste ad principes dicitur Judaeorum. Sed et ad nostros principes referri potest, si atterant subjectam sibi plebem, et pauperes delinquentes publice arguant atque confundant, divitibus autem pejora peccantibus ne mu quidem facere audeant. Et rapina pauperum in domibus eorum est, quando replent thesauros suos, et Ecclesiae opibus abutuntur in delicias, publicasque stipes, quae ad sustentationem pauperum datae sunt, vel sibi reservant, vel propinquis distribuunt, et alienam inopiam, suas suorumque faciunt esse divitias.