Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0208C (Vers. 5.) Vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium, vox sonitus regum gentium congregatarum. Tripliciter iste locus accipitur. Primum, ut elevato signo in monte campestri, veniat gentium multitudo, et ipsa in montibus constituta, quae dividitur in duo, in populos scilicet, et in reges, in discipulos, et magistros, de quibus Salvator in Evangelio loquebatur: Multi ab Oriente et ab Occidente venient, et accumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth., VIII, 11) . Propterea autem una vox, et consona dicitur, ut illud Apostolicum probetur: Idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sed sitis perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia (I Cor. I, 10) . Secundo, haereticorum describitur superbia, qui in montibus se esse credentes, 0208D eriguntur contra scientiam Dei, et iniquitatem in excelsum loquuntur, et ponunt in coelum os suum, qui et ipsi habent populos, habent reges, qui deceptum populum devorant. Tertia interpretatio est: quia supra dixerat, gigantes veniunt, ut impleant furorem meum, gaudentes simul, et contumeliam facientes, ipsorum gigantium describit arrogantiam, et ad puniendos, 0209A qui sibi traditi fuerint, in mala parte consensum.
Dominus exercituum praecepit militiae belli, venientibus de terra procul a summitate coeli: Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. LXX: Dominus Sabaoth praecepit genti bellicosissimae, ut veniat de terra longinqua a summo ÷ fundamento ** coeli Dominus, et bellatores ejus, ut disperdant universum orbem. Fundamentum obelo praenotandum est. In Regum, et Paralipomenon volumine legimus (II Reg. XXIV; I Par. XXI) . quod ira Dei accensa sit super Israel quando David numeravit populum, et offendit Dominum. In Psalmis quoque scribitur: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, et caetera his similia, pro quo legi in cujusdam ( Basilium intelligit) Commentariis, iram 0209B Dei posse intelligi contrariam fortitudinem, cui tradimur ad puniendum, de quo et in octavo psalmo cantatur: Ut destruas inimicum, et ultorem (Psal. VIII, 3) . Possunt bellatores dici qui de terra procul veniunt 238 et a summo coeli, etiam ministri Angeli, qui in mundi consummatione mittendi sunt, ut zizaniorum manipulos faciant, et separatos a frumento incendio praeparent sempiterno (Matth. XIII) . Omnis quoque terra disperditur, quando terrena opera subvertuntur. Sunt et alii Domini bellatores instructi armatura Apostoli, qui quotidie in Ecclesia, quae οἰκουμένη, id est orbis, et habitata intelligitur, disperdant eos, et interficiant, qui eriguntur contra scientiam Dei.