Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XVII.—Vers. 1.) Onus Damasci. Symmachus et Theodotio, Assumptio Damasci: LXX, Verbum contra Damascum, addentes de suo, quod in Moab fecere principio. Damasci primum nomen in Genesi legimus, qui ante Isaac fuit vernaculus Abraham, et putabatur haeres, nisi esset Sarae filius ex promissione generatus (Genes. XV) . Interpretatur 0240D autem aut sanguinis osculum, aut sanguinem bibens, aut sanguis cilicii, quae omnia populo conveniunt Ethnicorum, qui ante fidem Christi, amicus erat sanguinis et crudelitatis, et digna opera planctu agebat, et sacco. In Dierum libro (II Par. XXIV) narrat historia, quod impleto anno ascenderit contra Joas regem Judae exercitus Syriae, et venerit in Jerusalem, et omnes principes populi interfecerit, cunctamque praedam miserit regi Damasci, qui cum paucis viris venerat: et Deus tradiderat in manu eorum multitudinem magnam nimis, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum: quod juxta anagogen et futurorum typum considerandum est, utrum ad tempus Dominici adventus referre valeamus. Post finem enim anni acceptabilis, in quo a 0241A Salvatore est Evangelium praedicatum, ascendit de Damasco gentium exercitus in paucis viris contra Judam et Jerusalem, qui reliquerant Dominum: et omnes eorum Legis ac Prophetarum abstulere divitias, et miserunt regi Damasci, viros scilicet Ecclesiasticos et doctrinae Evangelicae, qui ad comparationem totius mundi, adhuc tunc infidelis, et in toto orbe dispersorum Judaeorum, pauci erant; et tamen Dominus tradidit Jerusalem in manibus eorum, eo quod dereliquissent Dei Filium, qui per prophetas ante praedictus est (Act. IX) . Ergo (( Forte Ego)) ob hanc causam reor, et Saulum, qui postea Pauli ex virtute nomen accepit, quia aemulator erat Legis, isse Damascum, et contra credentes ex gentibus pugnare voluisse, ibique superatum, eos secutum qui in Damasco 0241B versabantur, ut inde rursum Jerusalem Judaeos expugnaturus ascenderet. Nec alicui videatur esse contrarium, si in Paralipomenon libro laeta de Damasco, et nunc in Isaia tristia praedicentur: quia et de ipso Israel, qui certe portio Dei est, nunc adversa, nunc prospera nuntiantur. Et quomodo ad Israel juxta carnem, et ad gentes dicitur: Vos gentes juxta carnem, qui dicimini praeputium ab ea quae appellatur in carne Circumcisio: sic econtrario est Israel juxta spiritum, et sunt gentes juxta spiritum, et inter caeteras gentes est Damascus juxta spiritum, ne tantum Judaicis fabulis acquiescamus.