Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8, 9.) Holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altare meum: quia domus mea, domus orationis vocabitur cunctis populis, ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel: adhuc congregabo ad eum congregatos ejus: Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus. LXX: Holocaustomata eorum et victimae erunt acceptabiles super altare 660 meum. Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis gentibus, dixit Dominus, qui congregat dispersos Israel: quia congregabo 0542C ad eum congregationem. Omnes bestiae ferae, venite, comedite, omnes bestiae saltus. Differentiam hostiarum et holocaustorum in Levitico plenius discimus. Holocausta sunt, quae super altare integra concremantur. Victimae et hostiae, quarum pars offertur altari, pars sacerdotibus traditur. Non est ergo credendum quod alienigenarum et eunuchorum hostiae, ritu Judaico requirantur. Sed hoc scire debemus, quod holocausta eunuchi offerant, qui totos se consecrant Deo; victimas autem alienigenae, qui ad tempus vacant orationi, de quibus loquitur Deus: Hostia laudis glorificavit ((Al. glorificabit)) me; et in alio loco: Immola Deo sacrificium laudis (Ps. XLIX, 14) . De his victimis et holocaustis, per Osee Dominus loquitur: Misericordiam volo et non sacrificium: 0542D scientiam Dei, magis quam holocausta, quae offeruntur super altare Domini (Osee, VI, 6) . Quod Joannes in Apocalypsi in coelo se vidisse testatur, sub quo erant animae martyrum (Apoc. VI) . Ex quo unus de Seraphim carbonem forcipe comprehensum ad Isaiae detulit labia purganda (Isai. IV, 6) . Hoc est altare, et hoc tabernaculum, ad cujus similitudinem omnia in Exodo facta referuntur, quibus oblatae sunt victimae spirituales Deo (Exod. XXXVIII) . Alioquin de corporalibus hostiis, et holocaustis supra idem testatur Deus: Ut quid mihi multitudinem victimarum vestrarum? 0543A dicit Dominus. Plenus sum holocaustomate ((Al. holocaustomatibus)) arietum, et adipe agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Domus enim mea, domus orationis vocabitur cunctis populis. Non uni genti Judaeae, nec uno Hierosolymae et urbis loco, sed in toto orbe terrarum: nequaquam taurorum et hircorum, et arietum, sed orationis. Quo testimonio Dominus abusus est, loquens contra eos, qui Spiritus sancti sub nomine, columbarum in Templo dona vendebant, et sedebant in cathedris pestilentiae, et habebant mensas nummulariorum (Matth. XXI et Joan. II) , omnia facientes turpis lucri gratia, nescientes illud quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Haec autem futura Dominus repromisit, qui congregat dispersos Israel. Ad quos et 0543B Petrus Apostolus scribit 661 Epistolam: de quibus Evangelista loquitur: Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quia Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum (Joan. XI, 7) , implereturque quod dictum est: Congregatio populorum circumdabit te: propter hanc in excelsum convertere (Psal. VII, 8) . Congregatis autem per Apostolos reliquiis Israel, et in unum redactis gregem his, qui fuerant ante dispersi, omnes bestiae provocantur, ut veniant et devorent Israel, eos videlicet, qui credere noluerunt, de quibus Apostolus: Etenim perveniet super eos finis (Philipp. III) . Et Dominus in Evangelio: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote, quod advenerit 0543C ejus consummatio (Luc. XI, 20) . Sive hoc dicendum, quod bestiis ad devorandum traditi sunt, quas detestatur Propheta, dicens: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Ps. LXXIII, 19) : de his tropologice bestiis, quae partem quamdam Domini devorarunt, et supra (Ad cap. IX) legimus, Syriam ab ortu solis, et Graecos ab Occidente, qui devorant Israel toto ore. Et in Jeremia: Ovis errans Israel, leones ejecerunt eam: primus devoravit eam rex Assur, et novissimus confringet ossa illius rex Babylonis (Jerem. L, 17) . Potest et hoc dici, quod cum Israel populo rabidae prius gentes provocentur ad fidem, ut desertis saltibus, qui de exercitu Abessalon plurimos occiderunt, veniant ad Ecclesiam et comedant coelestem panem, agnique carne saturentur.