Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4-6.) Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio. Et dabo universam substantiam (sive fortitudinem) civitatis hujus, et omnem laborem ejus omneque pretium (sive gloriam, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum, et diripient eos, et tollent et ducent in Babylonem. Tu autem Phasur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem, et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium. Juxta superiorem interpretationem, qua Phasur (( Al. Phaschor)) 0804C nomen fuerat immutatum, ut appellaretur Magur (( Al. Magor)), omnes similiter transtulerunt, ut significarent vel pavorem, vel peregrinationem, vel sublationem et translationem, et congregationem. Comminaturque eum cum amicis suis jam jamque capiendum, tradendumque hostium manibus, et cunctum populum tribus Judae, Babylonii regis manibus obtinendum, aliosque interficiendos gladio, et alios ducendos in captivitatem, et universas divitias tam urbis quam thesaurorum regiorum ab inimicis esse capiendas, ipsumque 979 Phasur cum omni cognatione sua et familia ducendum in captivitatem, et in Babylone esse moriturum, eo quod populum suum mendacio deceperit, nequaquam illi vera et tristia, sed per mendacium prospera pollicendo. Simulque 0804D animadvertenda Prophetae patientia atque prudentia, quod missus in carcerem tacet, et silentio vincit injuriam, nec tamen dissimulat quod scit esse venturum, ut saltem sic pseudopropheta pontifex peccare desistat, et Dei clementiam deprecetur.