Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11, 12.) Et domui regis Juda, audite verbum Domini domus David. Haec dicit Dominus, Judicate mane judicium, et eruite oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur (sive ut non egrediatur) quasi ignis 985 0809D indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. Quod sequitur, Propter malitiam studiorum vestrorum, in Septuaginta non habetur. Quia supra (( Al. jam supra)) dixerat, Et ad populum hunc dices, Haec dicit Dominus, consequenter nunc infert, et domui regis Juda: ut subaudiatur, dices, haec dicit Dominus: ἀπὸ κοινοῦ enim et superiora et inferiora junguntur; ut sit sensus: Et ad populum hunc dices, Haec dicit Dominus. Proprie autem sermo fit ad domum regiam, ob cujus maxime culpam civitas obsidetur, ut emendet errorem poenitudine, 0810A et clementiam Domini consequatur. Judicate, inquit, mane judicium, non in tenebris iniquitatis, sed in luce justitiae. Et eruite vi oppressum, de manu calumniatoris, ut non accipiatis personam in judicio, sed divitibus pauperes opprimentibus, magis apud vos Dei imperium valeat, quam potentia persequentis. Et si, inquit, hoc feceritis, nequaquam succendetur in vobis ignis furoris mei, nec inveniet materiam quam consumat. Incredibilis in hoc loco Dei clementia demonstratur, ut de quibus supra dixerat: Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum; in manu regis Babylonis tradetur, et exuret eam igni ((Al. ignis)), jam Domini ingruente sententia, eos provocet ad salutem. Non quod ignoret urbem Jerusalem esse capiendam; sed 0810B quod liberum homini servetur arbitrium, ut non ignorantia futuri, sed voluntate propria videantur perire. Quomodo et Salvator sciebat Apostolum negaturum, et se esse crucifigendum: quippe qui hoc Apostolis saepe praedixerat, et nihilominus commonebat, volens eos corrigere ad poenitentiam; ut quidquid postea sustinuerunt, suo vitio eis acciderit, non duritia comminantis.