Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11, 12.) Propheta namque et Sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni mala ((Vulg. malum)) eorum, ait Dominus. Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris. Impellentur enim et corruent in ea, quia afferam (sive inferam) super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. Quando in Ecclesia Dei, et maxime in principibus ejus inveniuntur mala, sciamus esse completum, 1000 Propheta et sacerdos polluti sunt; in domo mea inveni mala eorum, ait Dominus. Domus autem Christi Ecclesia est, de qua et Apostolus scribit ad Timotheum: Ut scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia 0822C Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15) . In propheta, doctorem accipe: in sacerdote, ministerii dignitatem. Qui si prava mente consenserint, erit via eorum in lubricum et in tenebris; nec habebunt Dominum loquentem: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat (Joan. XII, 46) . Unde sanctus loquitur, omnes tenebras fugiens (( Al. fugientes)): Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti laetitiam in cor meum ((Al. corde meo)) (Psal. IV, 7) . Cum autem fuerint in tenebris et in via lubrica, errore videlicet haeretico, ad omnem motum impellentur et corruent. Et infert super eos Dominus mala, non quo mala sint, ut Dominus mala inferat: sed mala his qui sustinent supplicia. Alioquin eadem et mala sunt et bona. Mala, 0822D juxta eos quos cruciant: bona, juxta eos quos emendant. Et hoc notandum, quod annus visitationis Domini, correctio peccantium dicatur atque cruciatus, juxta illud quod scriptum est: Visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo (Psal. LXXXVII, 33, 34) .