Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16 seqq.) Et oravi ad Dominum postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neriae, dicens: Heu, heu, heu, Domine Deus (sive qui es, Domine Deus). Ecce tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento (sive excelso) non erit tibi difficile (sive impossibile) omne verbum (vel juxta LXX, Nihil apud te est absconditum). Qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in 0892B sinu filiorum eorum post eos, fortissime, magne, potens (quod Hebraice dicitur) Gibbor (): Dominus exercituum (sive virtutum) nomen tibi. Magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu. Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam (sive hominum) ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum ((Vulg. ejus)). Post emptionem agri jure celebratam, et 1083 post sententiam Domini, qua pollicitus est domos, agros, et vineas deinceps possidendas, orat Propheta ad Dominum, et dolorem cordis gemitibus exprimit, dicens: Heu, heu, heu, Domine Deus: pro quo LXX transtulerunt, ὁ ὢν, id est, qui es, Domine Deus, juxta illud quod Moysi dicitur: Vade, dic populo Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14) . Non quo non 0892C sint alii; sed aliud est Creatoris esse beneficio, quod subsistat; aliud, aeternitate naturae. Laudat Dominum, et ex creaturis praedicat Creatorem. Primumque potentiam ejus et misericordiam, atque justitiam in omne hominum genus elevat vocibus: deinde transit ad Israel, et quanta ei praestiterit, celebri (( Al. celeri)) sermone describit. Et post tanta beneficia dicit eos immemores bonorum illius, clementiam in amaritudinem provocasse, ita ut obsideatur civitas, et antequam hostium in eam fiat irruptio, fame, et gladio, et peste consumpta sit. Haec autem universa praemisit, ut consequenter illud inferret, quod in reprehensionem divinae sententiae facere videbatur. Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum? 0892D Haec interim tota loci istius continet pericope. Nunc ad singula revertamur. Tu fecisti coelum et terram in fortitudine tua magna. Et Joannes dicit de Filio: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est (Joan. I, 3) . Haec est enim Domini fortitudo, Apostolo comprobante: Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24) . Et in brachio tuo extento, sive excelso, quorum utrumque percutientis indicium est. Hoc est autem brachium, 0893A de quo Isaias loquitur: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1) ? Non erit tibi difficile omne verbum. Quae enim apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt; sive cui nihil est absconditum (Mich. XIX) , juxta illud Psalmographi, dicentis: Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur (Psal. CXXXVIII, 12) . Qui facis misericordiam in millibus; et reddis iniquitatem patrum in sinu filiorum eorum post eos. Grandis clementia Creatoris, misericordiam suam in mille generationes extendere, et justitiam statim in altera generatione monstrare, quae tamen et ipsa est mixta misericordiae. Non enim statim punit delinquentem, sed exspectat poenitudinem, ut si liberi imitati fuerint parentum vitia, diu dilata 1084 poena 0893B reddatur. Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum, sive virtutum, nomen tibi. Ista nomina potentiam indicant Creatoris. Caeterum proprie nomen Dei Pater est, quod in Evangelio per Dominum revelatur dicentem: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) . Magnus consilio. Et audet se quisquam Domini inserere secreto, et de illius judiciis judicare. Et incomprehensibilis cogitatu. Quem non comprehendit cogitatio, quomodo potest sermo comprehendere? Cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam. Frustra ergo homo se putat Dei celare notitiam. Quodque infert: Ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum suarum, hoc indicat quod interdum pro nimia patientia, judicia ejus videantur injusta. Quem locum 0893C Apostolus plenius explicat ad Romanos: Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te hortatur? secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 4, 5) . Quanto igitur serior vindicta peccantium est, tanto justior: in similitudinem Pharaonis, qui decem plagis admonitus, non punitus, et in duritia perseverans, ad extremum Rubri maris fluctibus obrutus est (Exod. XIV) .