Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
(Cap. III.—Vers. 1.) O Insensati Galatae, quis vos fascinavit ? Dupliciter hic locus intelligi potest. Vel ideo insensatos Galatas appellatos, a majoribus 0347A ad minora venientes, quia coeperint spiritu, et carne consummentur: vel ob id, quod unaquaeque provincia suas habeat proprietates. Cretenses semper mendaces, malas bestias, ventres pigros, vere ab Epimenide poeta dictos, Apostolus comprobat. Vanos Mauros, et feroces Dalmatas, Latinus pulsat historicus. Timidos Phrygas, omnes poetae lacerant. Athenis expeditiora nasci ingenia, philosophi gloriantur. Graecos leves, apud C. Caesarem suggillat Tullius, dicens: Aut levium Graecorum, aut immanium barbarorum. Et pro Flacco: Ingenita, inquit, levitas, et erudita vanitas. Ipsum Israel, gravi corde, et dura cervice, omnes Scripturae arguunt. In hunc ergo modum arbitror et Apostolum 417 Galatas regionis suae proprietate pulsasse. Licet quidam profundis se 0347B quaestionibus inserentes, quasi sub obtentu vitandae haereseos, quae diversas naturas infert, dicant, Tyrios quoque et Sidonios, Moabitas et Ammonitas, et Idumaeos, Babylonios et Aegyptios, omnesque Gentes, quae in Scripturis nominantur, habere quaedam idiomata ex causis praecedentibus, et merito operum pristinorum, ne justitia Dei veniat in dubium: cum unaquaeque gens vel bonum, vel malum habere asseratur, quod alia non habeat. Nos istas altitudines declinantes, superiora sectabimur: aut stultitiae eos argui, dicentes, per quam spiritum Legis et litteram dijudicare non possint: aut vitio (( Al. via)) gentis corripi, quod indociles sint et vecordes, et ad sapientiam tardiores. Quod autem sequitur: Quis vos fascinavit (I Cor. XI) , digne Paulo (qui etsi imperitus 0347C est sermone, non tamen scientia) debemus exponere: non quo scierit esse fascinum, qui vulgo putatur nocere; sed usus sermone sit trivii (( Al. trito)), et ut in caeteris, ita et in hoc quoque loco, verbum quotidianae sermocinationis assumpserit. Legimus in Proverbiis: Donum invidi cruciat oculos. Qui apud nos invidus, in Graeco significantius ponitur, fascinator: et in Sapientia quae Salomonis scribitur: Fascinatio malignitatis obscurat bona (Sap. IV, 22) . Quibus docemur exemplis, quod vel invidus aliena felicitate crucietur: vel is in quo bona sint aliqua, alio fascinante, id est, invidente noceatur. Dicitur fascinus proprie infantibus nocere, et aetati parvulae, et his qui necdum firmo vestigio figant gradum. Unde et quidam e Gentibus:
0347D Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. (Virgil. Eclog. 3.)
Hoc utrum verum, necne sit, Deus viderit: quia potest fieri, ut et daemones huic peccato serviant; et quoscumque in Dei opere
vel coepisse, vel profecisse cognoverint, eos a bonis operibus avertant. Nunc illud in causa est, quod ex opinione vulgi
0348A sumptum putamus exemplum: ut quomodo tenera aetas noceri dicitur fascino: sic etiam Galatae in Christi fide nuper nati,
et nutriti lacte, et non solido cibo (I Cor. III) , veluti quodam fascinante 418 sint nociti: et stomacho fidei nauseante
((
Al. nauseantes)), Spiritus sancti cibum evomuerint. Quod si aliquis contradicit, exponat quomodo de communi opinione sit sumptum,
vallis Titanorum, in Regnorum libris (IV Reg. XXIII) , Sirenae et Onocentauri in Isaia (Cap. XXXIV) , Arcturus et Orion,
et Pleiades in Job (Cap. IX) , et caetera his similia, quae utique vocabula, Gentilium fabularum et causas et origines habet.
Interrogemus ergo hoc loco Marcionem, qui prophetas repudiat, quomodo interpretetur id quod sequitur.
0348B Ante quorum oculos Jesus Christus proscriptus est, in vobis crucifixus est. Nobis enim recte praescriptus est Christus, de cujus patibulo et passione, alapis et flagellis, omnis prophetarum praedicit chorus: ut crucem ipsius non de Evangelio tantum, in quo crucifixus refertur; sed multo antequam descendere dignaretur ad terras, et hominem qui est crucifixus assumeret, noverimus. Nec parva laus Galatarum est, quod ita crediderint in crucifixum, ut ante fuerat eis praescriptus: quo scilicet lectitantes prophetas, et omnia veteris Legis sacramenta noscentes, via et ordine venerint ad credendum. Legitur in quibusdam codicibus: Quis vos fascinavit non credere veritati? Sed hoc quia in exemplaribus Adamantii non habetur, omisimus.