Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput VII.
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii, dies ejus. Dimicans contra invisibiles adversarios.
0633D Sicut cervus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui: sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. Si dormiero, dicam quando consurgam? et rursum exspectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras. Induta est caro mea putredine. Similiter, et ego me consequi arbitrabar, sed pro umbra refrigerii incurri aestus poenarum, et pro mercede mei operis, vacuus dimissus sum.
Et sordibus pulveris cutis mea aruit, et contracta est. Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe. Memento, quia ventus est vita mea: et non revertetur oculus meus ut videat bona. Hoc etiam ad tormentorum 0634A pertinebat dolorem, ut sanies quae de putredine ferventium vulnerum defluebat, sordibus infusa pulveris, cutem ejus exsiccaret, atque contraheret.
Nec aspiciet me visus hominis. In ea enim pace, et gloria, divitiis, et honore, ubi antea fui, jam non sum ab hominibus videndus.
Oculi tui in me, et non subsistam. Sicut consumitur nubes, et pertransit: sic qui descendit ad inferos non ascendet: nec revertetur ultra in domum suam. Quia oculi tui quasi iracundia pleni, in me idcirco sunt intendentes: ut plagas graviores inimici mei accumulent.
Neque cognoscet eum amplius locus ejus. Quapropter, et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei, confabulabor cum amaritudine animae 0634B meae. Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? Si dixero, consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum. Id est, pristina mundi istius conversatio, non erit in homine commutato.
In stratu meo terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties. Hoc a Deo Job se pati dicebat, quod a daemonibus patiebatur: qui ad ista facienda a Deo acceperant potestatem, qui ei torvis vultibus et minacibus sine dubio apparebant in somnis: stridentes etiam dentibus, et ad devorandum eum quasi ora aperientes, ut insolitae visionis horrore excuteretur in lecto, et exspergefactus somno aufugeret quo solent dolores nimii mitigari, et succederent juges vigiliae, ut indesinentibus cruciatibus torqueretur. 0634C Sive vulnera quae vigilans oculis suis videbat quotidie, putrisque sanies, vermiumque multitudo discurrentium per vulnerum foveas, in somnis ei a daemonibus demonstrabantur.
Quamobrem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Satius est, inquit, et peccato multo tolerabilius, si victus cruciatibus, de morte mea cogitem, quam tuae majestati irrogem blasphemiam.
Desperavi. Nequaquam ultra jam vivam. Desperavi, loquendo haec, quae dicere non debueram. Pro hoc itaque verbo, quo se lapsum in peccatum deplorat, poenitentiam illico profitetur dicens:
Parce mihi, Domine: nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum: aut quid apponis erga 0634D eum cor tuum? Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Tamquam si diceret: in hoc tempore poenitentem suscipe, et obsecranti pro hoc delicto esto placabilis.
Usquequo non parcis mihi. Id est, ab istis poenis mihi instantibus non desistis.
Nec dimittis me ut glutiam salivam meam? Inter caetera mala dolorum et cruciatuum, synanchim habuisse se perhibet, qua tumore saucius hominis halitus intercluditur, et saepe quasi laqueo strangulatus exstinguitur.
Peccavi. Quid faciam tibi, o custos hominum? Peccavi in his quae dixi superius, quae me dicere non decebat: quid possum facere tibi, qui justus es?
0635A Quare me posuisti contrarium tibi? Dedisti mihi copiam respondendi, ut dicerem tibi: Justo homini non conveniunt poenae, quae potius peccatoribus irrogantur: dum homo haec dico Deo: creatura creatori, plasma figulo.
Et factus sum mihimetipsi gravis. Quia servus Domino meo tam querula voce respondere non debui.
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam: Id est, aufers dolores meos, per quos qui eram hactenus justus, nunc peccare compellor?
Et si mane me quaesieris, non subsistam. Post istius saeculi noctem, in illius futuri saeculi principio, quando erit felix resurrectio beatorum: cum requisitus fuero, non inveniar: quia non ita dignus ero, 0635B qui sanctitatis merito subsistam ante faciem tuam. Quod si abhinc peccator abiero, cui tu ante propitiatus non fueris: postea ante conspectum, ubi sunt caeteri sancti, amplius non ero.