Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Caput XLII.
Respondens autem Job Domino, dixit: Scio quia omnia potes. Id est, qui diabolum humilias, quomodo vis, et quando vis.
Et nulla te latet cogitatio. Scrutatorem cordis et renium latere quis poterit? Unde apparet sanctum Job ex his sermonibus, quos Deo poenitens confitetur, accusare cogitationes suas, quibus se meminit de 0796D justitiae suae meritis sibi plurimum tribuisse, et Deo quasi rustico, notam iniquitatis objicere tentasse.
Quis est iste qui celat consilium absque scientia? Id est, nemo potest abscondere consilium a conscientia tua. Jam in consequentibus manifestissime errorem suum demonstrat, et insipientiam confitetur, per quam ignorans ad Deum loquendi modum excesserit, ita dicens:
Ideo insipienter locutus sum et quae ultra modum excedunt scientiam meam. Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi. Jam nunc deposita insipientia, atque abjecta stultitiae praesumptione, per notitiam increpationis divinae ad emendationem correctus, et praesentis castigationis purgatus examine, 0797A Deum nihilominus audet interrogare dicendo: Audi. Clementiam divinae indignationis ostendit: et hoc loqui videtur, quod illam plagam longe alio modo circa eum Deus operatus fuerit, quam ipse antea judicaret, et hinc est, quod se a Deo doceri cupit: sibique hoc ipsum deposcit ostendi. Accepto ergo Job, sicut ex sermonibus ejus credendum est, divinae visitationis oraculo, ait ad Deum:
Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. Post tentationis probationem, proximior factus divinae cognitioni, dicit se jam Deum videre, quem ante, dum examinaretur, audisse se dixit. Audire autem Deum, vel videre, qui est invisibilis, et incomprehensibilis, non istorum est oculorum, vel istarum aurium, sed potius mentis et cordis. Propter 0797B quod beati sunt mundo corde homines, quo Deus videtur.
Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere. Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos: quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. Sumite ergo vobis septem tauros et arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis. Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam: ut non vobis imputetur stultitia. Neque enim locuti estis coram me rectum: sicut servus meus Job. Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos. Quem locum alii dixerunt; Ideo 0797C despexi memetipsum, et distabui, et aestimavi me terram et cinerem. Quod autem in injuriam sancti Job, amici ejus non recte locuti fuerint, hic aperte. Domino eis imputante, monstratur: unde ipse ait ad eos, quod peccatum illud exprobrationis eis remitti non possit, nisi beatus Job pro illis oraverit, et holocaustum propitiationis obtulerit. Ubi advertimus quod sacerdotis officio beatus Job functus fuerit. Intelligatur hoc loco quod nulli expediat cum exsultatione, et convicio coarguere in Dei castigatione, ac tribulationum laboribus constitutum. Ait namque, quod Job ante pro eis sacrificium offerentem, faciem ejus ad exaudiendum libenter susceperit. Et addit Dominus duplicia. In sequentibus quaeritur sensus ejus, qui quemadmodum fuerit duplicatus, libri hujus 0797D Scriptor diligenter enarrat. Fratres vero et sorores, qui ad beatum Job post plagam castigationis ejus convenerant, omnes cogitationes, et familiae generis ejus intelligendae sunt. Universi etiam noti et amici ejus, qui regalem potentiam ejus singularemque sapientiam prius noverant, venientes ad eum comederunt cum eo in convivio honoris ejus: in quo significatus est ab eo omnium sordium squalor abstersus. In motu vero capitis, indicatam convenientium ad eum laetitiam noverimus: quique muneris gratia, velut inopi, et penitus nihil habenti dederunt oves singulas, et inaures aureas singulas. In hac consolatione, etsi parva et priorum bonorum duplicatione, animadverti potest, quod grandis multitudo 0798A ad illum convenerit: qui cum a singulis parum acceperit, subito tantarum divitiarum factus sit dominus. Potuit hoc scriptor libri hujus, et per anticipationem dixisse, ut post tentationem illam per centum quadraginta annos vitae suae, benedicente Domino, cumulatas in duplum divitias possideret: filiorum vero ejus duplicatum numerum non legimus. Unde arbitror quod cum ea quae omnino perierant, illa ei in duplum fuerint restituta, etiam filii ei viginti pro decem redditi sint. Hi enim ipsi decem primi quos ruina domus labentis oppresserat, apud Deum non putantur exstincti. Propter aedificationem itaque fidei nostrae, tantos ei filios a Deo redditos, quantos amiserat, sentiendum est, ut omni bonorum suorum substantia in duplum sibi a Domino reddita, 0798B etiam filios in duplum habere se crederet: qui, utpote fidelissimus Dei servus, minime dubitare deberet eos, quos ad Deum praemiserat, non perisse. Sic ubi per totum hunc librum sanctum Job, figuram habuisse Salvatoris perspeximus, donante gratia ejus, ut nobis largiri dignatus est, exposuimus, et in quibusdam locis, amicos ejus significari haereticos intelleximus, sicut etiam et illum Heliu gentilitatis habuisse imaginem, disseruimus. Sed quia per Christum impiorum atque errantium reconciliatio est: Non est enim aliud nomen sub coelo, in quo oportet salvos fieri: ideo exstincta nunc gentilitate atque abolita, haeretici ad Christum a Deo Patre mittuntur, ut per quem prius salvati fuerant, rursum lapsi per eumdem mediatorem Deo reconcilientur. In holocausto 0798C vero septem taurorum et arietum, orationum atque eleemosynarum satisfactio, superbiae et irae emundatio plenaria, atque perfecta per laborem atque innocentiam poenitentia demonstratur. Quod autem ait:
Et suscepit Dominus faciem Job, Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis; illud est quod ait Apostolus: Christus Jesus qui est in dextera Dei: qui etiam interpellat pro nobis, secundum Joannem apostolum, advocatus noster est, et propitiatio apud Patrem. Sic itaque facies Salvatoris a Patre suscipitur, dum et ipse exaudit, et exauditur.
Et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia. Illa igitur addita sunt Christo Domino et 0798D Deo nostro, cum populo Israel per fidem addita est gentium multitudo, et addetur in regno.
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus. Et moverunt super eum caput. Quod ait, venerunt, hoc est per fidem ei incorporati sunt, ut intra Ecclesiam in uno spiritu congregati essent membra ejus omnes credentes in eum. Fratres autem et sorores dicuntur, omnis illa cognatio Judaeorum populi: de quorum familia natus est Christus. Sive fratres et sorores generaliter omnium nationum multitudines intelligere possumus: eo quod de massa humani generis carnem assumpsit, per quam sibi caeteros fratres dignatus 0799A est facere: de quibus ait ad Patrem: Narrabo nomen tuum fratribus meis, et in medio Ecclesiae laudabo te. Et in Evangelio ait: Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic mihi et frater, et soror, et mater est. Et cuncti qui eum prius noverunt, venerant ad eum: ita et de eis sentiendum est, quia noverunt eum prius omnes sancti et prophetae, qui eum utique videbant in spiritu: quem etiam in carne venturum annuntiabant, sicut ipse Dominus dicit: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos vidistis, et non viderunt: et audire quae vos audistis, et non audierunt. Quem videbant autem in spiritu, praesentiam adventus ejus in carne videre desiderabant, sicut et sanctus Abraham, de quo ait Dominus: Abraham concupivit videre diem meum: et vidit, et gavisus est. Itaque 0799B praedicti sancti venerunt, quoniam habentes eumdem spiritum fidei, prophetaverunt velut justi ex fide viventes, et sacramentum incarnationis Christi futurum praevidentes in spiritu, in ipsam fidem Christi per eamdem poenitentiam venerunt, id est, ex fide in fidem, ut essent sub Christo capite unum, et ipsi in corpore Ecclesiae constituti: ubi, jam resurrectione glorificato Christo, et ex passionis contumelia in honorem pristinum restituto, nunc in domo ejus, Ecclesia, panem sacramentorum ejus comedunt omnes per fidem venientes ad eum. Cum ipso autem panem ideo comedere dicuntur, quia ipse dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Sive quia ipse eorumdem mysteriorum est consecrator, in quibus et ipsum benedicentem et 0799C consecrantem accipimus: quia ipse dixit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendit. Et verbum Scripturarum panis est Christi, quo in domo Salvatoris Ecclesia, pascuntur, et exhortatione eorum reficiuntur quondam fide inopes, qui in hoc saeculo cum essent alieni a Deo, famem sermonis divini patiebantur, et cuncti qui eum prius noverant, venerunt ad eum, id est, qui eum noverant in terra, venire ad eum meruerunt in coelum. Et moverunt, inquit Scriptura, super eo caput: exsultantes videlicet, quod spiritualibus et sacris Christi conviviis effecti essent participes: sicut Dominus ait in psalmo: Vota mea reddam coram vultu timentium eum: edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum.
0799D Et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum. Salvatorem nostrum non mediocriter consolatur, qui passionem ejus, quam pro redemptione mundi suscepit, cum gaudio credit, et fideliter oculis fidei contuetur; ipse enim tali consolatione repletus est, qui cum vidisset turbam credentium, exsultavit in spiritu, sicut sancto evangelista scribente didicimus. Intulisse autem Filio suo Deum Patrem malum passionis et mortis, ita dicimus secundum Apostolum: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Super quod magnam sumimus consolationem, quod dabit nobis bona sua, qui mala nostra suscepit.
Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et innurem 0800A auream unam. Unusquisque per fidem ad Christum venientium, offert ei innocentiam suam, mentisque obedientiam. Quia et Apostolus ex peccatoribus sanctos effectos, ita vivere docet, dicens: Obsecro vos, fratres, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem. Sic itaque venientes ad Christum, efficiuntur oves dominicae, oves sanctae, oves illae rationabiles, ascendentes de lavacro, geminos fetus habentes, cum per obedientiam mandatorum Dei, renatae in Christo, innocentes et simplices operarii fuerint et fideles.
Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae. Principia Christi Dei, et Domini nostri, 0800B Legis Moysi exordia esse significantur. Novissima vero ejus Evangelium esse monstratur. Unde Ecclesiastes ait: Meliora sunt novissima sermonis, quam initium ejus. Proinde meliora sunt mysteria Evangelii revelata in Christo, Legis significationibus et figuris: meliora sacrificia cordium contritorum, quam holocaustomata pecudum. Melior manifestatio veritatis in Evangelio, quam allegoriarum umbra in veteri Testamento. Sic itaque benedixit Dominus novissimis Job magis quam principio ejus, ut in utroque populo, Judaeorum et gentium, gratia abundaret: quos populos secundum morum qualitates, quasi sub diversorum animalium nominibus haec Scriptura voluit appellare. Quam vero significationem eadem animalium in se vocabula 0800C contineant, in principio operis istius dixisse me memini. Duplicatum vero horum animalium numerum, propter utrumque populum puto, sive propter abundantiorem gratiam Evangelii, ut jam diximus, de qua Apostolus ait: Sufficientia nostra ex Deo est: qui et idoneos nos fecit, et ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu: littera enim occidit: spiritus autem vivificat.
Et fuerunt ei septem filii et tres filiae. Quod septem filios et tres filias refertur habuisse, gratiarum septenarius numerus indicatur, Legis, et Prophetiae, et Gratiae, ut in principio hujus dixi. Quas pater earum moriens fecit cohaeredes fratrum suorum, id est, animas quas per spiritum gratiarum in testamento divinarum Scripturarum incorporat, eas utique promissionum suarum 0800D facit esse participes. Earum quoque filiarum significanter nomina posita magnum in se continent sacramentum.
Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Casia, et nomen tertiae Cornu stibii. Non sunt autem inventae mulieres speciosae, sicut filiae Job in universa terra. Deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum. Vixit autem Job post flagella haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum, usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum. Dies ergo lex Dei est, quae ad cognitionem veritatis, humanae ignorantiae noctem illuminat. Casia sanctae unctionis est donum. Cornu stibii, competentissime Evangelicis copiis 0801A Ecclesiaeque divitiis coaptatur, quae spiritualium rerum thesaurus est. Cornu vero ad insigne regium, et dignitatem Ecclesiae pertinet: sicut ait propheta: Exaltavit cornu Christi sui. Figuram ergo sanctus Job manifeste habuit Salvatoris; et in hoc quod ex ditissimo egens et pauper factus est, ut nos locupletaremur: circa corpus ejus omnem potestatem suam diabolus exercuit: sed nihil profecit, sicut ipse Dominus ait: Veniet enim princeps mundi et in me nihil inveniet. Quemadmodum etiam beatus Job post damnum filiorum infidelium ditatus in filiis est: ita et Salvator post amissionem filiorum infidelium ditatus est in gentibus. Per multa ergo sanctus Job Domini nostri passionem quoque et patientiam figuravit, numero filiorum, et filiarum nominibus, septiformem 0801B gratiam Spiritus sancti Legis, et Prophetarum atque Evangeli in Salvatorem nostrum plenitudinem portendebat 0802A futuram. In quo requievit spiritus sapientiae et intellectus: spiritus consilii et virtutis: spiritus scientiae et pietatis: replevit eum spiritus timoris Dei, quod intelligendum est, plenus dierum.
Tandem relevatus longae explanationis onere, velut deposito gravi fasce respirans, ad te, beatissime pater Vecteri, clausulam sermonis mei dirigo, petens, ut si quid in hoc opere dignum probabili veritate perspexeris, etiam circa meam exiguitatem largissima Domini nostri dona mireris: obsecro, ne aut amico favore permulceas, aut benevola excusatione defendas. Quia nolo eminentiam judicii tui a suae dignitatis sublimitate dejicias: sed potius sic Opusculum meum laudabile facias, dum incondita ejus corrigendo retractas, et perfecta emendatione 0802B castigas.