Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus V.
In finem pro ea quae haereditatem consequitur, psalmus 0829A David. De Ecclesia quae in fine et consummatione mundi haereditatem consecutura est universis nationibus Christo credentibus, psalmus iste contexitur. Denique et ex persona ejus oratio ad Dominum dirigitur.
Verba mea auribus percipe, Domine. Nullus habet hanc fiduciam nisi Ecclesia. Qui peccator est, non est ausus dicere: Verba mea auribus percipe, Domine; qui irascitur et maledicit, non est ausus dicere: Verba mea auribus percipe, Domine; sed optat ut Deus claudat aures suas. Intellige clamorem meum, etc. Clamor in Scripturis non vocis, sed cordis est. Denique ad Moysen dicitur: Quid clamas ad me (Exod. XIV) ? cum Moyses ante non clamasset. Intellige clamorem meum. Et Apostolus: Clamantes in cordibus nostris, abba pater (Galat. IV) . Utique qui 0829B clamat, non in corde clamat, sed in lingua clamat. Et quomodo dicit Apostolus, clamantes in cordibus nostris? Quando igitur gemitus noster, et conscientia deprecatur, istum clamorem intelligit Deus. Unde dicit et Jeremias: Non sileat pupilla oculi mei (Thren. II) . Videte quid dicat: Non taceat pupilla oculi mei: et aliquando pupilla oculi clamat ad Deum. Utique si clamat, lingua clamat, non pupilla oculi. Sed quomodo clamamus in cordibus nostris, quando cum gemitu Dominum deprecamur: sic quando lacrymas ad Deum fundimus, eo tempore pupilla oculi nostri clamat ad Dominum. Rex meus, et Deus meus. Ille vere ausus est dicere, Rex meus et Deus meus, cui non regnat peccatum in mortali corpore. Rex meus et Deus meus, quia regnas in me, et non regnat peccatum: 0829C propterea Deus meus es. Tu es Deus meus: quia non est venter Deus meus: quia non est aurum Deus meus: quia non est libido Deus meus. Quoniam tu virtus es, et ego cupio habere virtutes, propterea tu es Deus meus, hoc est, virtus mea.
Mane exaudies vocem meam. Quidam simplicius interpretantur, hoc est, exsurgo diluculo ad orandum, et deprecor te. Et quae est ista interpretatio, qua dicitur, mane nos exaudit, vespere non exaudit, media nocte non exaudit. Sed videte quid dicat: Quamdiu in tenebris erroris sum, non me exaudit. Quando vero sol justitiae venerit in corde meo, tunc me exaudit: mane exaudies vocem meam. Non dixit, tertia hora, non dixit sexta hora, non dixit plena luce; sed videte quid dicat: Mane, statim ut tenebrae 0829D fugere coeperint, exaudis: statim in principio boni operis me exaudis, non quaeris finem. Est enim meum velle, tuum perficere. Mane astabo tibi. Videte ordinem, mane, non vespere, non in tenebris, sed mane. Mane astabo tibi: stabo constanter, et imitabor Moysen. Mane astabo tibi: tibi astabo, non aliis. Cum autem mane fuerit, et stetero, et tibi stetero, tunc merebor te videre. Et videbo. Subauditur, te videbo, multi male legunt, et dicunt, καὶ ἐπόψειμε: sed sciamus errorem esse; sic dicitur, καὶ ἐπόψομαι hoc est, videbo, ut sic ordo quem diximus, incipiente luce virtutum in anima mea, quando stare tibi coepero, non sedere, non jacere, sed stare: et statues supra petram pedes meos, tunc per istos gradus 0830A merebor te videre. Quoniam tu es Deus non volens iniquitatem. Propterea non me exaudies plena luce, sed mane, quoniam non vis, Deus, iniquitatem. Cum enim recedere coepero ab iniquitate, statim merebor exauditionem tuam.
Neque habitabit juxta te malignus. Quando aliquis recedit a nobis qui malus est, gratulemur, hoc in nobis fit quod factum est et in Domino. Videte enim quid dicat Spiritus sanctus: Neque habitabit juxta te malignus, quae enim communicatio luci et tenebris? qui consensus Christo et Belial? quando ergo recedunt aliqui ex nobis, dicamus et nos: Exierunt ex nobis, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan. XII) . Dicitur ad Deum: Non habitabit juxta te malignus. Si 0830B enim Deus ignis est, et ignis consumens, quicumque stipula est, quicumque lignum est, fugit ab igne, ne consumatur ab igne. Neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Quando dicitur, neque permanebunt, ostenditur quod aliquando manserint. Manserunt autem aliquando injusti ante oculos Dei: manserunt Deo exspectante poenitentiam ipsorum; sed quoniam permanserunt injusti, propterea non permanserunt ante oculos Dei.
Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Infelix est, quem odit Deus. Quis est ille quem odit Deus? qui operatur iniquitatem. Si enim omnes peccamus, et quicumque peccat, odio habetur a Deo, ergo odio habemur a Domino. Si autem odio habemur a Domino, quomodo gratia salvati sumus? Odisti omnes 0830C qui operantur iniquitatem. Non dixit qui operati sunt iniquitatem, sed qui operantur iniquitatem. Qui perseverant in peccato, illi odio habentur a Domino: qui autem dimiserunt, illi amantur a Domino: Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Rem novam video. Qui malum operatur, odio habetur: qui mentitur, perit. Videamus quid sit plus, odio haberi a Domino, an perire. Infelix quidem est qui odio habetur a Domino, sed adhuc vivit. Qui autem loquitur mendacium et perit, jam esse desistit. Ergo infelicior est, qui mendacium loquitur, quam ille qui operatur iniquitatem, qui enim operatur iniquitatem, odio habetur: qui autem loquitur mendacium, perit. Os enim, quod mentitur, occidit animam (Sap. I) . Et quomodo scriptum est: 0830D ut sit Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III) . Si autem quicumque loquitur mendacium, jam perit, et occidit animam suam: omnes autem mentimur, ergo omnes peribimus? Hoc autem quod dicit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, et ex consequentibus psalmi, et ex ipso ordine intelligere possumus, quia de haereticis dicit: Qui enim operatur iniquitatem, suam tantum animam occidit: qui autem haereticus est, et loquitur mendacium, tot occidit homines, quot induxerit.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Vir sanguinum, omnis haereticus est, quotidie animarum sanguinem fundit. Recte dixit dolosum: et homicida est, et dolosus.
0831A Ego autem in multitudine misericordiae tuae, introibo in domum tuam. Illi in iniquitate sua egrediuntur de domo tua, ego in tua misericordia ingrediar in domum tuam, Introibo in domum tuam, quae est Ecclesia.
Adorabo ad templum, etc. Ipsa est domus quae et templum.
Domine, deduc me in tua justitia. Ego autem cupio intrare in domum tuam et volo intrare per viam tuam rectam; sed quoniam continuata semitis scandala ponunt inimici mei, et mihi in domum tuam ire cupienti, laqueos ponunt in itinere; propterea, quaeso te, ut dirigas pedes meos usque ad finem. Meum est pedes ponere in via tua: tuum est corrigere gressus meos: Propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. Hoc est, viam tuam 0831B rectam fac propter inimicos meos, qui insidiantur mihi. Quae est autem ista via? Lectio Scripturarum, hoc est, ne in Scripturis tuis, per quas ingredi cupio in Ecclesiam tuam, corruam. Omnis enim qui male intelligit Scripturas, in via Dei corruit.
Quoniam non est in ore eorum veritas. Describuntur haeretici, describitur vir sanguinarius et dolosus, quem abominabitur Dominus. Non est in ore eorum veritas. Non habent Christum veritatem in ore suo, quia nec in corde habent. Cor eorum vanum est. Melius habetur in Hebraeo ἐπίβουλον. Vere enim insidiatur cor haereticorum omnibus quos decipit.
Sepulcrum patens est guttur eorum. Infelices sunt haeretici, qui sepulcra sunt dealbata, plena ossibus mortuorum. Sepulcrum patens est guttur eorum. Arius, 0831C Eunomius, et caeteri haeretici linguas sagittas habent: fauces suas sepulcrum habent. Sepulcrum patens est guttur eorum. Et recte dixit, patens quandocumque enim vult aliquis deceptus intrare, paratus est haereticus, et suscipit. Numquam haeretici claudunt os suum, sed semper aperiunt os suum. Linguis suis dolose agebant. Aliud in corde tenebant, aliud in sermone pollicebantur. Pietatem loquebantur, et impietatem celabant. Christum loquuntur, et occultant Antichristum. Sciunt enim quod nemo possit induci, si proferant Antichristum. Lucem proferunt, ut celent tenebras, ut per lucem ducant ad tenebras. Judica illos, Deus. Sciunt te judicem, sciunt te respicere res humanas. Qui judicaturus in fine es, etiam in praesenti judica. Qui generaliter 0831D judicaturus es, nunc ex parte judica. Qui patrem sentire nolunt, sentiant judicem. Judica illos, Deus. Quare? qua de causa? Sequitur:
Decidant a cogitationibus suis. Si enim in praesenti reddideris illis quod merentur, incipiunt recedere a malis cogitationibus suis: quamdiu te judicem non sentiunt, non timent. Decidant a cogitationibus suis. Egregie dixit, a cogitationibus suis. Quotidie enim haeretici immutant dogmata sua. Denique si vir ecclesiasticus de Scripturis eruditus contenderit contra eos, et Scripturis sanctis coarguerit eos, statim requirunt, quomodo aliud novum dogma reperiant. Non quaerunt quomodo salventur, sed quomodo superent. Propterea nunc dixit. Decidant a cogitationibus 0832A suis, et te habeant unam cogitationem.
Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. Non dixit, unde eos expellat: de coelo eos expellat, de terra eos expellat: unde eos expellat Scriptura non dicit: sed ὑπερβατὸν est, et ὕστερον πρότερον. Debemus ergo legere: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos. Quod dicit, hoc est: Ab impietatibus suis multis propter tuam misericordiam expelle eos, hoc est, non sint in multis impietatibus suis. Potest et aliter interpretari: Quoniam plurimum impii fuerunt et noluerunt decidere a cogitationibus suis, et impietates impietatibus augent, et quotidie congregant, et plures habent impietates, propterea expelle eos. Unde? Ab ea quae haereditatem consequitur. Tu expelle eos inde, ut 0832B quoniam fidem non habent Ecclesiae, ne versentur in ea. Quoniam irritaverunt te, Domine. Tu, Domine, per naturam dulcis es, sed quicumque peccatores sunt et haeretici, naturam tuae dulcedinis vitio suo vertunt in amaritudinem.
Et laetentur omnes qui sperant in te. Illi pereant, et ecclesiastici laetentur. In aeternum exsultabunt. Hic, in aeternum, non de praesenti saeculo debemus dicere, sed de futuro. Denique non dixit, in saeculo exsultant, sed exsultabunt, de futuro dicitur. Hic enim tristitia est, ibi vero laetitia. Haeretici de praesenti rident, sed in futuro lugebunt. Nos vero in praesenti lugemus, ut in futuro rideamus. In aeternum exsultabunt. Quae erit exsultatio sanctorum virorum? Et inhabitabis in eis. Felices erunt qui Christum hospitem habere merebuntur: 0832C felices qui tabernaculum Christi erunt.
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. Quicumque diligit Deum, gloriabitur in Domino. Qui diligunt. Non dixit, qui timent, sed, qui diligunt. Ubicumque enim timor est, ibi non est dilectio. Perfecta quippe dilectio foras mittit timorem. Quicumque enim diligunt nomen Domini, illi gloriabuntur. Gloriabuntur. Futura est beatitudo nostra: totum quod promittitur de futuro est. Alii regnent; alii possideant; alii glorientur. Nos hic sumus miseri, ut postea felices simus. Sequamur Christum Dominum nostrum. Qui dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse sic ambulare. Christus Dei Filius non venit ut ministraretur, sed ut ministraret. Non venit ut imperaret, sed ut 0832D serviret. Non venit ut lavarentur illi pedes, sed ut lavaret pedes discipulorum. Non venit ut caederet, sed ut caederetur. Non dedit alapam, sed accepit. Non crucifixit, sed crucifixus est. Non alios occidit, sed ipse passus est. Pauper fuit, ut nos divites faceret. Ille accepit pro nobis plagam, ut nos verberati non doleremus. Quotiescumque caedimur, praebeamus maxillam, dorsum opponamus, imitemur Christum. Qui caeditur, Christum imitatur: qui caedit, Antichristum. Hoc totum quare dico? Ut in praesenti saeculo quod sustinemus, pro Christo glorificemus nomen Domini. Dum loquimur, dum ambulamus, repente subtrahimur. Ego ipse qui vobis hodie loquor, die crastina qui de me futurum sit, 0833A nescio. Si venerit levis febricula, ubi est ista vox? Ubi est superbia? Repente vertitur in cinerem. Quid gloriatur terra et cinis? Secundum corporis naturam, terra et cinis sumus. Terra es, et in terram ibis; et terra gloriatur contra factorem suum. Sequitur.
Quoniam tu benedices justo. In futurum ergo differtur beatitudo.
Domine, ut scuto bonae voluntatis, etc. Apud saeculum aliud est scutum, aliud corona: apud Deum vero ipse est scutum, ipse est et corona, quasi scutum protegit, quasi Deus coronat, ipse est scutum nostrum, ipse est et corona nostra: et ob hoc dicit: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Protexisti nos scuto tuo, et protectio tua corona nostra fuit, hoc est, corona nostra scutum tuum fuit, 0833B id est, nostra victoria. Corona enim victoria interpretatur. Gratias agamus Deo, et deprecemur illum, ut in bona voluntate sua ipse sit scutum et corona nostra, ut numquam recedamus ab eo, ut sequamur illum, et dicamus cum Jeremia: Et post te subsequens non laboravi, Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Thren. I) . Scuto protegimur, et cum perfecti fuerimus, coronamur.