Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXVI.
In finem, pro Idithun, Psalmus Asaph. In Hebraeo per Idithun: ut significet non pro eo, sed per cum psalmum fuisse cantatum. Quod autem sequitur Asaph psalmus, in veteribus exemplaribus non habetur.
Voce mea ad Dominum clamavi: voce mea ad Deum, et intendit mihi. In die tribulationis meae Deum exquisivi. Videte quomodo in tribulatione est, et Dominum et Deum deprecatur, et tamen unus Deus est. Voce mea ad Dominum clamavi. Clamare eo tempore necessarium est: quando longe est ille qui clamat. Ergo iste quod dicit: hoc est, quoniam propter peccata mea longe sum a te: propterea clamo ut me exaudias. Voce ad Dominum, et intendit mihi. Ipsum est quod dicit et in alio loco: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me (Psal. CXIX) .
In die tribulationis meae, Deum exquisivi. Difficilem 1039B rem dicit: Nos quando tribulamur, in terram dejicimur: nihil aliud nisi de tribulatione cogitamus. Iste vero in tribulatione commovetur: ut Deum deprecetur. Ac si aperte dicat, Filium perdidi: incensa est domus mea, ad mendicitatem veni: non quaero illud quod perdidi, sed Dominum quaero. Si enim istum invenero, in isto invenio omnia. Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Matth. VI) . Manibus meis nocte contra eum: et non sum deceptus. In Hebraeo aliter habet: Manus mea nocte extenditur, et non quiescit. Manibus meis nocte contra eum. Subauditur, clamavi. Videte ergo quod et opera nostra, nobis tacentibus, clamant ad Dominum: propterea dicitur: Factum est verbum Domini in manu Aggei prophetae (Aggei I) . Non ei fit 1039C in ore, hoc est, in sermone, sed in manu, hoc est in opere. Manibus meis nocte: hoc est, clamavi, manibus clamavi. Propterea dicitur et ad Moysen: Quid clamas ad me? Et certe non est scriptum ibi quia clamaret Moyses ad Deum, sed quoniam cor ipsius clamabat: Abba, Pater (Exod. XIV) . Inde est quod dicitur in Jeremia: Non siluit pupilla oculi mei (Thren. II) . Videte ergo quod et pupilla oculi nostri non tacet, sed quotienscumque lacrymas proferimus, totiens clamamus ad Deum, Manibus meis nocte contra Deum: Id est, quod dicitur: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXXXIII) . In nocte istius saeculi, et in tenebris cum alii ad vitia properarent, ego opera 1039D mea ad te solum levabam. Et non sum deceptus: Quoniam sic clamavi et opere clamavi. Non sum deceptus. Dupliciter intelligitur. Aut consecutus sum quod volebam, aut certe non sum deceptus ab insidiis diaboli, qui me circumvenire cupiebat. In Hebraeo autem scriptum est: Manus mea in nocte extenditur, et non quiescit. Semper extenditur manus virtutibus, nonnunquam peccatis contrahitur.
Renuit consolari anima mea. Quantum in peccatis meis est, spe me nulla poteram consolari. Memor fui Dei, et delectatus sum. Quantum in peccatis meis fuit: nullam invenire potui consolationem. Rursum cogitavi de Deo, et in misericordia ipsius delectatus sum. In Hebraico aliter habet: Memor fui Dei, et 1040A conturbatus sum. Consideravi mansuetudinem ipsius: consideravi pietatem, consideravi munditiam, et videns meipsum immundum, vehementer conturbabar. Exercitatus sum, et defecit spiritus meus. In Hebraeo melius habet: Loquebar in memetipso, et defecit spiritus meus: sive desperatione, sive desiderio Dei.
Anticipaverunt vigilias oculi mei. In Hebraeo aliter habet: Prohibebam suspectum oculorum meorum, constupebam, et non loquebar. Quod dicit hoc est: Considerans peccata mea, oculos ad coelum erigere non audebam: peccatori enim dicit Deus: ut quid tu enarras justitias meas (Psal. XLIX) ? Propterea stupebam, timebam, loqui non poteram. Hoc juxta Hebraeos. Anticipaverunt vigilias oculi mei: Antequam 1040B aliquis vigilaret: ego vigilabam. Legimus et in Daniele (Cap. X) . Et ecce, inquit, ir, id est, vigil. Non dormitavit neque dormiet, qui custodit Israel. Ergo monachus qui non vigilat hunc versum non potest dicere.
Turbatus sum, et non sum locutus. Hoc est, quod dicit Apostolus: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV) . Turbatus sum, quasi homo: non sum locutus, quasi Christianus. Iracundia coepit in corde meo; sed iracundiam in verba non protuli.
Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui. Quantum pro peccatis meis est, desperabam: et renuerat consolari anima mea. Coepi cogitare ab initio mundi, quando hominem fecit Deus, usque ad annum meum: ab Adam usque ad tempus meum.
1040C Meditatus sum nocte cum corde meo, et scopebam spiritum meum: Non cogitabam de iracundia, non cogitabam de inimico meo; sed tota mea cogitatio de Deo erat. Nox quae solet esse, vel ad quietem, vel ad libidinem: mihi erat cogitatio de virtutibus. Meditatus sum nocte cum corde meo, et scopebam spiritum meum: hoc est, fodiebam quasi agrum, ut ibi mitterem semen doctrinarum Domini.
Numquid in aeternum projiciet Deus? Haec erat tota cogitatio mea; Deus hominem fecit de terra, et promisit ei vitam aeternam: quomodo ergo de paradiso ejectus est? Et non adjiciet ei, ut placeat adhuc. Aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem? Hoc est, utramque generationem projiciet, et prioris populi: et sequentis? Et si projecerat 1040D Judaeorum populum: Numquid et gentium projiciet?
Aut continebit in ira misericordias suas. Non potuit pulchrius dicere; quamvis se teneat, ut non misereatur: tamen vincit illum misericordia sua.
Et dixi, nunc coepi. In Hebraeo aliter habet: Et dixi, imbecillitas mea: id est, hoc quod patior, non est de crudelitate Dei; sed de peccatis meis. Haec mutatio dexterae Excelsi: Ut Dominus misereatur, ut det gratiam suam universo mundo: ut non retineat in ira sua misericordias suas. Haec mutatio dexterae Excelsi: Nisi dextera ejus, hoc est, Filius ejus mutatus fuerit, et hominis corpus acceperit: nos misericordiam 1041A accipere non possumus. Et dixi, nunc coepi, haec mutatio dexterae Excelsi. Qui cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed exinanivit semetipsum, formam servi accipiens (Philipp. II) .
Memor fui operum Domini. Quae fecerat Moysi, quae fecerat sanctis. Quia memor ero ab initio mirabilium tuorum, et meditabor in omnibus operibus, etc. Tota mea cogitatio de virtutibus tuis est. Considero quomodo illis misertus es, et de me non despero.
Deus, in sancto via tua. Quicumque ergo sanctus non est, via Dei in eo non est. Via Dei quae est? Ego sum via et veritas (Joan. XIV) . Hoc Salvator dicit. Via ergo Dei filius est, via autem Dei non est nisi in sancto. Volumus, ut Christus habitet in nobis, 1041B simus sancti. Dei enim via in sancto est. Quis Deus magnus sicut Deus noster? Sicut enim sunt dii multi: et domini multi. Hoc loquitur Apostolus, Deus stetit in synagoga deorum (I Cor. VIII) . Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes (Psal. LXXXI) . Et ad Moysen: Dedi te Deum Pharaonis (Exod. VII) . Sancti dii dicuntur. Illi secundum gratiam dii: tu autem natura Deus es. Tu es Deus qui facis mirabilia. Non dixit, quia fecisti; sed, qui facis mirabilia. Quotidie facit Deus mirabilia, et operatur, et Filius, et Spiritus sanctus. Tu es Deus, qui facis mirabilia. Heri latro, hodie Christianus. Heri fornicator, hodie continens. Heri rapiebas aliena, nunc tua porrigis.
Notam fecisti in populis virtutem tuam. Christus 1041C Dei virtus, et Dei sapientia, mysterium quod a saeculis fuerat absconditum, nunc notum fecit in populis. Redemisti in brachio tuo populum tuum. Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Redemisti in brachio tuo populum tuum: id est, in Christo. Filios Jacob, et Joseph. Utrumque populum et Judaeorum, et Christianorum. Jacob in populo Judaeorum, et Joseph in populo gentium. Denique Joseph interpretatur lingua Hebraea, augmentum. Illi ergo praecesserunt, et nos adjuncti sumus: propterea dicit, filios Jacob et Joseph.
Viderunt te aquae, Deus: viderunt te aquae, et timuerunt. Interim dicamus secundum litteram; haereamus terrae propter simpliciores. Quando populus 1041D transivit per mare Rubrum, et per Jordanem: creatorem suum intellexerunt aquae, et populus non intellexit. Et turbatae sunt abyssi. Mare vidit, et fugit: Jordanis conversus est retrorsum (Psal. XIII) .
Multitudo sonitus aquarum, discusserunt nubes. Pro nubibus, aquas habet in Hebraeo. Quod ait, Vocem dederunt nubes, hoc interpretantur quando visus est Deus in Sina monte.
Etenim sagittae tuae perambulabant: vox tonitrui tui in rota. Et hoc interpretantur de fulgoribus, et dicunt: quando tonitruat Deus, similem vocem facit rotae. Videtis quomodo adhuc in terra haeream, et loquar secundum litteram occidentem.
1042A Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae. Hic quid facis tu, Judaee? In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis. Et hoc fac, aut de mari dici, aut de Jordane. Et vestigia tua non cognoscentur. Hoc secundum litteram, quomodo intelligis? Propter simpliciores secundum litteram diximus: revertamur ergo ad intelligentiam spiritualem. Viderunt te aquae, Deus. Loquamur de revelatione Joannis. Aquae, inquit, multae, populi multi sunt (Apoc. XVII) . Viderunt te aquae, Deus. Quae aquae? Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini (Ps. CXLVIII) . Viderunt te aquae, Deus. Mentes et animae purae. Viderunt te aquae et timuerunt. Timor non fuit de odio, sed de fide. Et turbatae sunt abyssi. Dicamus aliquid secundum intelligentiam spiritualem. In principio Geneseos 1042B scriptum est: Et super aquas, inquit, ferebatur spiritus. Et deinde scriptum est: Super abyssos, inquit, ferebantur tenebrae. Videte ergo quid dicitur in principio Geneseos: hoc est, secundum intelligentiam spiritualem. Super aquas, inquit, ferebatur spiritus. Jam eo tempore baptismum significabatur. Non enim poterat esse baptismum sine spiritu. Super abyssos vero tenebrae. Ista est abyssus ad quam daemones postulant, ne mittantur a Jesu. Super abyssos ergo tenebrae. In aquis erat munditia: in abyssis, tenebrae. Quae sint abyssi, me tacente, intelligitis: quoniam daemones formidant ire in abyssum. Vocem dederunt nubes. Nubes, prophetae: quae Judaeis tacuerunt, nobis locuti sunt. Vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transierunt. Praedicatio 1042C sermonis Christi in universum orbem cucurrit. Vox tonitrui tui in rota. Tonitrus proprie, grandis vox est. Denique eo tempore quando Deus locutus est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: facta est vox tonitrui rotae similis (Matth. III) . Denique propterea scribitur: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Psal. XLI) : hoc est duo Testamenta, novum et vetus. Vox tonitrui tui in rota. Vox praedicationis tuae in rota. Propterea grandis vox dicitur: quia grandis est praedicatio. Vox tonitrui tui in rota: in toto orbe per circuitum. Non solum auditur in Judaea, quod tu loqueris, sed et auditur in saeculo. Hoc diximus generaliter. Dicamus autem specialiter de interiori homine. Rota modico quodam vestigio stat in terra, et non solum 1042D stat, sed quasi percurrit: non stat, sed tangit et praeterit: Denique cum volvitur, ad altiora transcendit. Ita et sanctus vir, quoniam in corpore est, necessitatem habet aliqua de terrenis cogitare: et quando venerit ad victum, et vestitum, et caetera hujusmodi: habens victum et vestitum, his contentus est, et tangens terram, ad altiora festinat (I Tim. VI) . Ille qui currit, et ad altiora festinat, in illo est sermo tuus (Zach. IX) . Legimus et in propheta, sancti lapides volvuntur super terram (Ezech. I) . Videte quid dixit: Sancti lapides volvuntur super terram. Quoniam enim rotae sunt, propterea volvuntur super terram, et ad altiora festinant. Vultis scire rotas plures? Legimus et rotam 1043A in rota. Legimus et in Ezechiel: Invicem sibi haerent rotae. Duae rotae, sunt novum, et vetas Testamentum. Ista rota in illa haeret, et illa in ista. Tamen videte quid dicitur, et in Ezechiel: Et quocumque, inquit, ducebat spiritus, illuc sequebantur et rotae. Hoc et in Ecclesiaste dicitur: quod in consummatione mundi revolvetur rota super lacum (Eccli. XII) . Multa sunt quae dicantur de rotis; sed ad reliqua festinat oratio. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae: Apostolica praedicatio. Commota est, et contremuit terra. Nisi terra nostra commota esset, et conturbata, nos Christiani non essemus. Commota est, et contremuit terra. Super nullum enim requiescit Spiritus Domini, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba ejus (Isai. LXVI) .
1043B In mari via tua. Ubi fluctus, ubi amara aqua, ubi draco habitat: ubi pisciculi minuti haerent. In mari via tua. Qui eras in coelo, descendisti in terram. Secundum litteram possumus dicere: Eo tempore quo eduxit Moyses Israel, tu eras qui educebas (Exod. XIV) . In mari via tua. Deinde possumus, et secundum historiam aliter dicere: maria tibi fuerunt via. Sed illud semel fecit. Caeterum quotidie loquitur ad mare: Tace, obmutesce. Dominus te mitigat, ut nos per istud saeculum transire possimus. In mari via tua. Ille venit fons vitae, ut dulcoraret mare. Mare amarum, mare mortuum. Propterea juxta Ezechielem: egreditur de templo Domini fons aquae vivae, et vadit ad mare Mortuum, quod nihil habebat vivens (Ezech. XLVII) . Nulli enim pisciculi esse poterant 1043C in mari Mortuo, nihil vivebat in mari Mortuo. De templo Domini, hoc est, de sinu ejus egressus est Salvator, et dulcoravit mare Mortuum, et amaras aquas. In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis. Propterea in mari via tua: ut tu faceres viam, et sequerentur te apostoli tui.
Et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur: deduxisti sicut oves populum tuum. Bonus pastor deduxit quasi oves populum suum. In manu Moysi, et Aaron. Hoc fecit secundum litteram. Caeterum quotidie facit in nobis. In manu Moysi, id est in lege. Scimus autem quoniam lex spiritualis est. In lege tua spirituali et Aaron: hoc est, in sacerdotio. In lege tua spirituali, et in sacerdotio tuo spirituali, nos deduxisti populum tuum (Rom. VII) . 1043D Hoc secundum litteram intelligamus de Moyse et Aaron. Eductus quidem est Moyses et Aaron, sed non introductus in terram repromissionis. Successit ei Jesus. Videte quod scriptum est: Moyses in deserto mortuus est: Aaron mortuus est; Maria mortua est, et hoc est quod scriptum est in propheta: et percutiam, inquit, tres pastores in mense uno. Illi mortui sunt: neque enim potuerunt intrare in terram repromissionis (Zach. I) . Viderunt tantummodo contra terram repromissionis, et intrare non potuerunt. Judaei viderunt terram repromissionis, et intrare non potuerunt. Mortui enim in deserto, et cadavera 1044A eorum sunt in solitudine, eorum qui mortui sunt in deserto. Nos filii sub Jesu duce venimus ad Jordanem et intravimus terram repromissionis, et venimus ad Galgala, et secundo circumcisi sumus spirituali circumcisione, et ablatum est a nobis opprobrium Aegypti. Nunc ipse Jesus dux noster gladium tenet, et semper nos praecedit, et pugnat pro nobis et vincit adversarios, et septem diebus circuimus Jericho: hoc est, istum mundum. Canimus sacerdotalibus tubis, et circuimus Jericho: hoc est, istum mundum, et cadunt muri ejus, et nos ingredimur, et victores existimus. Deinde vincimus civitatem Ahi: venimus postea ad Jebus: venimus ad Azor: venimus ad alias civitates, vincimus adversarios, quos sub Moyse vincere 1044B non potuimus. Gratias ergo agamus duci nostro Jesu; illo enim duce, illo pugnante, nos vincimus. Ille imperavit soli ut staret, et stetit: et istius typo ille magnus erat, ille imperabat, sed Dominus efficiebat. Ille victor exstitit, ille quod frequenter dixi, in spelunca quinque reges interfecit, ille nos induxit in terram repromissionis. Illi agamus gratias; ille est filius Nun, quod nos legimus Nave; ille est qui dicebatur Osee, quod nos Ause legimus. Non enim dicitur secundum Hebraicam veritatem Ause, sed Osee, id est, salvator. Vere salvator: salvat enim nos, et eduxit de deserto, et induxit in terram repromissionis, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.