Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus LXXXIII.
In fine pro torcularibus filiis Core, et Psalmus. Tres sunt psalmi qui pro torcularibus praescribuntur, octavus, et octogesimus, et octogesimus tertius. Octavus praescribitur David: octogesimus vero praescribitur Asaph: octogesimus vero tertius filiis Core. Do vobis aliquam regulam, ut sciatis in Scripturis quid observare debeatis. Quicumque 1070C psalmus praescribitur filiorum Core, nihil triste habet, sed semper laeta significat. Quoniam enim Core, et Dathan, et Abiron fecerunt contra Moysen, et a Domino puniti sunt: filii Core qui non sunt secuti patrem suum, aeterno gaudio benedicti sunt. Quoniam autem Core interpretatur Calvaria, et manifestum est, quod Calvaria significet locum resurrectionis: quicumque filius Core est, filius est resurrectionis; quicumque autem filius resurrectionis est, nihil potest habere quod triste est.
Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Deinde dicitur: Beati qui habitant in domo tua. Vide tria esse tabernacula, et atria, et ad extremum domum. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Quae sunt ista tabernacula? Videamus Evangelium 1070D an nobis aliquam significantiam praebeat. Loquitur Dominus et dicit: Facite vobis amicos de iniquo mammona, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI) . Videtis ergo quod iniquum mammona in isto saeculo deficit. Tamen considerate quod iste iniquus justitiam praeparat. Mammona in lingua Hebraea divitiae nuncupantur: non aurum, ut quidam putant. De iniquo mammona. Vera est et philosophi quaedam sententia: «Omnis dives aut iniquus, aut iniqui haeres est.» Propterea dicit Dominus atque Salvator quod divites difficile ingrediuntur in regnum coelorum (Matt. XIX) . Dicat aliquis: Quomodo Zachaeus ingressus est in regnum coelorum, qui dives fuit? Sed dedit divitias, et statim 1071A commutavit divitias regno coelorum. Non dixit, quicumque divites fuerint, non intrabunt in regna coelorum: sed dixit, quod difficile divites intrabunt in regna coelorum. Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Alii desiderant possessiones, alii saeculi istius divitias, alii parere in istius saeculi Ecclesiis, et gloriam aliquam habere apud homines: mihi hoc solum desiderium est videre aeterna tabernacula. Illa mihi dilecta sunt tabernacula, ubi congregatio virtutum est, non vitiorum. Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: hoc est solum desiderium, hic solus amor meus, ut videam atria tua. Videte ordinem. Primum desiderat tabernacula: tabernacula quae non habent fundamentum: tabernacula quae cito mutantur. Tabernaculum enim semper 1071B mutatur, et huc illucque transfertur. Caeterum atria non sunt quidem domus, sed tamen habent aliqua fundamenta, et de atrio intramus in domum. Iste ergo primum tabernacula desiderat, et postea deficit, et amore tabescit ut videat atria, et cum fuerit in atrio, tunc dicit: Beati qui habitant in domo tua.
Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Difficile est ut cor et caro alicujus in commune consentiant. Si enim secundum Apostolum spiritus pugnat contra carnem, et caro contra spiritum (Galat. V) : quomodo hic dicit, cor meum et caro mea exsultavit? Hoc non potest dicere, nisi ille qui in amorem Dei tota mente defixus est. Cor meum, et caro mea. Illud est quod dicit et in alio loco: sitivit in te anima mea, quam multipliciter tibi caro mea 1071C (Psal. LXII) ! Ista est caro quae desiderat Dominum, de qua in alio loco dicitur: Et videbit omnis caro salutare Dei (Isai. XL) . Illa autem caro de qua dicitur: Omnis caro fenum (Eccli. XIV) , non desiderat Dominum. Cor meum et caro mea. Vide mihi aliquem abstinentem, qui mortem carnis suae, lucrum putat animae suae. Haec autem carnis sunt jejunia, et injuriae. Denique et Apostolus quid dicit? Quem tradidit Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V) . Nisi caro mortua fuerit, spiritus vivificari non potest. Propterea dicit et Apostolus: Quando infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII) . Consideret se unusquisque quando jejunio lassus est et defectus: quomodo anima vigeat, quomodo nihil aliud mens nisi de Deo considerat: quomodo semper dicat, 1071D quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum!
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos. Altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus. Interim simpliciter interpretemur. Videte quid dicat: Desidero, Domine, aeterna tabernacula tua: concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Sedem aliquam et nidulum animae meae, et corpori meo habere desidero. Aves quae libere huc atque illuc vagantur: tamen postquam volaverint, habent locum et nidulos ubi requiescant: quanto magis anima mea, et caro mea debet sibi locum praeparare, ubi possit requiescere! Nunc altius aliquid ascendamus. In Domino confido: quomodo dicitis animae meae, transmigra in montes sicut passer? 1072A Videte ergo quia nemo transmigrat in montes nisi qui passer est. Et turtur nidum sibi. Iste est turtur, de quo dicitur in Cantico canticorum: Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II) . Turtur nidum sibi. Turtur est animal castitatis. Turtur non habitat in humilibus, sed semper facit nidos sibi in excelsis arboribus. Sicut ergo passer et turtur aves castissimae nidos sibi in sublimioribus faciunt: sic ergo tabernacula, et atria et domus non sunt in humili ista terra, sed in excelso, hoc est, in regnis coelorum. Denique videte quid dicat.
Beati qui habitant in domo tua. In tabernaculo non habitamus, sed peregrinamur. Et in atrio quamdiu sumus, non habitamus, sed peregrinamur. De atriis enim transimus in domum. Cum autem venerimus 1072B in domum, quid dicitur? Beati qui habitant in domo tua: Domus quae habet fundamentum. Quoniam de domo nobis exire non licet, de atriis licet.
Beatus vir cujus est auxilium abs te. Nos quidem desideramus tabernacula et atria et domum tuam, sed hoc ipsum ut capere possimus, non est virtutis nostrae, sed auxilii tui. Ascensiones in corde suo disposuit. Quis disposuit ascensiones in corde suo? Beatus vir cujus est auxilium a Domino: ille disposuit ascensiones in corde suo. Quicumque sanctus est, quotidie in priora extenditur, et praeteritorum obliviscitur. Propterea dicuntur et in Psalterio psalmi graduum quindecim, et primus dicitur: Ad Dominum cum tribularer clamavi. Et in secundo: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium 1072C mihi. Et in tertio: Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi, et semper procedit, et proficit, et ascendit in sublimiora. Quod dicit, hoc est: Ascensiones in corde suo disposuit: Felix est qui quotidie proficit, qui non considerat quid heri fecerit, sed quid hodie faciat, ut proficiat. Sanctus ascensiones in corde suo ponit, peccator descensiones. Quomodo qui sanctus est, quotidie proficit: ita qui peccator est, quotidie decrescit. Beatus vir qui disponit ascensiones in corde. Videte consequentiam Scripturarum. In valle lacrymarum in loco quem posuit. Ubi dicitur, in valle, necesse est ut econtrario intelligamus et montem. Ergo quicumque disponit ascensiones in corde suo, ubi positus est? In valle lacrymarum. Consideremus quod in valle sumus, non sumus in 1072D monte, non sumus in paradiso: nec in paradisi altitudine, sed in humilitate terrae, maledictae terrae, maledictae quae nobis tribulos et spinas generat, quae cibus serpentis est, de qua dicitur ad Adam: Terra es, et in terram ibis. Quamdiu ergo sumus in valle lacrymarum, non debemus ridere, sed plorare. Propterea dicit et Dominus: Beati flentes, quia ipsi ridebunt (Matth. V) . Interim ergo dum sumus in valle lacrymarum, saeculum hoc lacrymarum est, non gaudii. Non debemus ridere, quoniam hoc saeculum et hoc tempus lacrymarum est, illud gaudii. In valle lacrymarum in loco quem posuit. Quid est quod dicitur: in loco quem posuit. In loco, hoc est, in valle lacrymarum. In loco quem posuit, Deus nos posuit ad 1073A certamen, ut semper in hoc pugnemus. Locus ergo iste, hoc est, vallis lacrymarum, non est pacis, non est securitatis, sed certaminis atque bellorum.
Etenim benedictiones dabit legislator. Dicat aliquis: In valle lacrymarum, in loco quem posuit, ad agonem, hoc est, ad certamen: quare posuit ad agonem? quare pugnare nos voluit? Respondit sibi ipsi Psalmista, et dicit: Propterea in loco isto pugnare nos voluit, ut possit tribuere coronas. Etenim benedictiones dabit Legislator. Iste Legislator, hoc est, agonotheta noster, propterea nos pugnare voluit, ut nos possit benedicere. Videte consequentiam. Quae sunt autem benedictiones istius agonothetae? Ibunt de virtute in virtutem. Hic vincunt, ut ibi coronentur. Si hic vir fortis apparuerit, ibi robustior fit, ibunt de 1073B virtute in virtutem. Ergo nisi hic habuerimus virtutem: ibi virtutem majorem habere non possumus. Neque enim dixit, ibunt de imbecillitate in virtutem: sed, ibunt de virtute in virtutem. Vis ibi esse fortis? Ante hic esto fortis. Vis ibi coronari? Hic pugna. Ibunt de virtute in virtutem. Possumus et aliter dicere: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I) . Qui hic habuerit virtutem, et ibi habebit ipsam virtutem. Ibunt de virtute in virtutem. Quid habebunt lucri cum ierint de virtute in virtutem? Quid habebunt praemii? Videbitur Deus deorum in Sion. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V) : Sufficit victoribus, sufficit eis qui pugnaverunt facies Christi. Deum videre, infinita corona est. Videbitur Deus deorum in Sion. Quanta laetitia est, 1073C quanta felicitate ire de virtute in virtutem, et hoc ipsum habere praemium, ut Christum videre mereamur!
Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem Christi tui. Videte quid dicat: Et respice in faciem Christi tui. Et deprecatur homo, ut pater aspiciat in faciem filii. Sed vide quid dicat. Quoniam dixit Apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII) ? Et rursum ipse Salvator dixit: Qui vos recepit, me recipit (Matth. X) ? Ergo hoc est quod dicit: respice in nos. In nobis enim respicis filium tuum, qui habitat in nobis.
Quia melior est dies una in atriis tuis. Videte quid dicat: Dies una. Putat aliquis sic intelligendum: Melius mihi est in regno coelorum parum habere, quam hic totum, hoc est, in isto saeculo. Est quidem 1073D et ista intelligentia non mala. Sed nos dicamus: Si posset fieri, ut aliquis una die esset in regno coelorum, et postea praecipitaretur, recte diceret: Melius est dies una in atriis tuis. Nunc vero quod dicit una dies, hoc est, quod dicit in regno coelorum. Una illa dies non habet noctem et tenebras, sed semper lux est. Qui ergo una die in regno coelorum fuerit, semper ibi est.
Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Hoc est quod etiam Salvator ait de Joanne: Amen, amen dico vobis, quoniam inter natos mulierum non est major Joanne Baptista (Matth. XI) . Deinde dixit: quia ipse est angelus. Et deinde dixit: Qui autem minor est in regno coelorum, major est illo. Sensus ibi iste est: 1074A Joannes inter omnes homines major est. Et si vultis scire, ipse est angelus. Iste autem qui in terra angelus est, in coelorum regno novissimus est, hoc est, ab angelis minor est. Qui autem minimus est in regno coelorum, hoc est, angelus, major est ab isto, qui in terra omnibus major est. Hoc est ergo quod nunc propheta dicit: Elegi abjectus esse in domo Dei mei, hoc est, minus esse volui in regno coelorum, quam in isto saeculo primus. Elegi abjectus esse in domo Dei mei, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Tabernacula non habent fundamentum, sed pertranseunt. Tamen qui peccator est, numquam incolit terram, sed inhabitat et possidet.
Quia misericordiam et veritatem diligit Deus. Duo diligit Deus: misericordiam et veritatem. Si tantum 1074B misericors esset, omnes nos ad peccata provocaret. Si tantum veritatem diligeret, nemo spem haberet poenitentiae. Propterea duo quaerit, ut ex altero alterum temperet. Si peccator es, audi misericordem Deum, et noli desperare, sed age poenitentiam. Si vero justus es, noli negligens esse, quia Deus clemens est: quoniam Deus et justus est, et veritatem diligit. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Non dixit, gloriam et gratiam dabit; sed dixit, gratiam et gloriam dabit Dominus. Primum donat peccata, et postea coronat.
Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Melius habet in Hebraeo, in perfectione. Innocentia enim non est perfecta virtus; quoniam qui innocens est, nisi habuerit prudentiam, non est perfectae consummataeque virtutis. Propterea dicit etiam in 1074C Evangelio: Estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae (Matth. X) . Domine virtutum. Videte quid dicat, Domine virtutum. Ergo quando peccata aliqua habemus in nobis: Deus qui Dominus virtutum est, non est Dominus noster; quia Dominus non est peccatorum, sed justorum. Beatus vir qui sperat in te. Ille sperat in Domino, qui conscientiam non habet peccatorum, qui oculos liberos ad coelum levat. Iste sperat, qui scit non offendisse se Dominum suum; cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.