Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CVIII.
In finem, Psalmus David. Quod dicit, in finem: intelligamus non de praesenti dici, sed de futuro. Si autem de futuro dicitur, prophetia de Christo est.
Deus, laudem meam ne tacueris. Hoc est, Judas me tradidit, Judaei persecuti sunt, et crucifixerunt, et putaverunt me in finem perdere. Tu autem, Deus, laudem meam ne tacueris. Universa Ecclesia per singulos dies laudat Dominum, et completa est oratio 1155B Domini dicentis: Deus, laudem meam ne tacueris. Vide cujus dignitatis sunt sacerdotes. Sacerdotes loquuntur, et in sacerdotibus Deus laudem Filii sui non tacet. Quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est. Videamus quomodo os Judae proditoris apertum est in Dominum. Venit ad Dominum, ut eum tradat, et dicit: Rabbi, hoc est, magister (Marc. XIV) . Ecce os peccatoris, et os dolosi. Ego eum mea clementia volo salvare, et osculum illi porrigo, et volo vincere malitiam ejus, et ille permanet ad malefaciendum, ut me tradat. Specialiter intelligitur de Juda: generaliter autem de Judaeis, in eo tempore quo dicebant: Crucifige, crucifige (Joan. XIX) . Tale os peccatoris in Dominum apertum est. Ut autem videatis quod de omnibus Judaeis dixit, ex consequentibus cognoscetis. Quid enim dicit?
1155C Locuti sunt adversum me lingua dolosa. Ego pro ipsis crucifigebar, et illi insultabant mihi. Vulnera mea medicina eorum erant, et videbar illis in derisum. Et sermonibus odii circumdederunt me. Non ut credant, sed ut expugnent. Et expugnaverunt me gratis. Dupliciter intelligitur gratis, hoc est, sine causa. Nec enim peccaveram, et non merebar ut debellarent me. Quae autem digna causa erat, ut expugnarent me? Quia sanaveram aegrotos eorum, quia mortuos resuscitaveram, quia alia signa feceram. Videte ergo quoniam gratis expugnaverunt eum. Et aliter intelligitur. Voluerunt exstinguere et delere nomen meum, et tamen non potuerunt. Quando aliquis aliquem persequitur, et nihil proficit: 1155D et non implet desiderium suum, gratis persequitur.
Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam. Pro beneficiis, quae eis contuleram, ipsi contumelias mihi faciebant. Ego autem quid faciebam? Orabam. Haec sunt arma Domini: haec sint et nostra arma, oratio. Si quando ergo nos persequitur aliquis, et odit nos, dicamus: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Ego autem quid faciebam? Orabam: ut eos vincerem? Absit. Dominus non orabat, ut vinceret. Sed quid dixit? Ego autem orabam. Quid dicebam? Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt (Luc. XXIII) .
Et posuerunt adversum me mala pro bonis. In cruce positus, rogabam pro crucifigentibus me, et illi dicebant: 1156A Vah! qui solvis templum, et in tribus diebus illud reaedificas. Salva temetipsum (Marc. XV) . Si diligit te Pater, veniat nunc, et liberet te (Matt. XXVIII) . Ego pro ipsis ex mortuis resurrexi, et illi dicunt: Discipuli illius venerunt nocte, et furati sunt eum (Luc. XXIII) . Et odium pro dilectione mea. Considera, o Christiane; considera, o monache; si Dominus persecutorem suum et proditorem osculo suscepit, et pro crucifigentibus eum orat: nos pro fratribus nostris quid facere debemus?
Constitue super eum peccatorem. Quoniam rogavi pro ipsis in cruce, et viderunt vulnera mea. Dedi eis locum poenitentiae, et non agunt poenitentiam, et me nolunt habere regem, habeant regem diabolum: nolunt habere regem Jesum, habeant regem 1156B Barabbam, qui interpretatur, filius patris, hoc est, diaboli. Barabbas iste quis fuit? Seditiosus et latro. Et vere Barabbam habent regem, et usque in hodiernum diem seditiosum et latronem, qui occidit ipsos Judaeos. Barabbas latro, qui sanguine delectatur, antequam Dominus crucifigeretur: antequam eum crucifigerent Judaei, inclusus erat. Negaverunt Dominum, et Barabbas dimissus est (Joan. XVIII) . Ex eo enim tempore Barabbas coepit in eos habere potestatem, et ille daemon qui ejectus fuerat de homine, et de illa generatione, et perambulabat in deserto, et locum invenire non poterat, adduxit secum alios septem daemones pejores se (Luc. XI) , et intravit in synagogam, et facta sunt novissima hominis illius pejora prioribus. Denique et Synagoga 1156C Judaeorum antequam crucifigeret Dominum, erat quidem peccatrix, sed unum tantum habebat daemonem. Crucifixit Dominum, et octo simul in eam daemones ingressi sunt. Impletum est ergo quod dixit: Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus. Quoniam a dextris ejus stetit, propterea Synagoga siccam habebat manum dexteram, sicut scriptum est in Evangelio. Nos autem oremus, ut Dominus stet a dextris nostris, diabolus autem a sinistris (Luc. VI) . Scriptum est in Zacharia: Et ostendit mihi Dominus Jesum Sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris ejus, ut pugnaret cum eo (Zach. III) . Si ergo a dextris diabolus stat, quomodo nunc de Juda dicit, et diabolus stet a dextris ejus? Sed videte 1156D quid dicit: Stabat diabolus a dextris Jesu, ut adversaretur ei, hoc est, dexterae ejus adversari volebat. Hic autem non dicit, quia pugnare vult; sed quia jam vicerat Judam. Diabolus ibi contra dexteram desiderat pugnare: hic autem dominatus est dexterae Judae. Sed et hoc considerandum. In illo tempore stabat a dextris Domini, ut adversaretur ei, quando Jesus habebat vestimenta sordida. Sic enim et ibi scriptum est: Et Jesus habebat vestimenta sordida. Quamdiu habet Dominus Jesus vestimenta sordida, tamdiu stat diabolus a dextris ejus, quamdiu portat peccata nostra: in peccatis nostris adversatur illi diabolus. Quando autem dicitur in Zacharia: Tollite vestimenta ejus sordida, et induite 1157A eum mutatoriis, continuo dicit Jesus ad diabolum: Increpet Dominus in te, Satanas, increpet te qui elegit Jerusalem. Hoc totum ideo diximus; quia scriptum est: Et diabolus stet a dextris ejus.
Cum judicatur, exeat condemnatus. Non veniat in judicium, sed in condemnationem. Ubi enim judicium est, ibi condemnatio: ubi autem condemnatio, jam manifesta est sententia. Et oratio ejus fiat in peccatum. Poenitentia Judae, pejus peccatum factum est. Quomodo pejus peccatum factum est poenitentia Judae? Ivit. et suspendio periit. Et qui proditor Domini factus est, hic et interemptor sui exstitit. Pro clementia Domini hoc dico: quia magis ex hoc offendit Dominum, quia se suspendit, quam quod Dominum prodidit. Oportebat orationem ipsius esse in 1157B poenitentiam, et versa est in peccatum. Vides haereticum orantem, vides Judaeum, vides Manichaeum: licet jejunent, licet orent, tamen oratio ipsorum vertitur in peccatum.
Fiant dies ejus pauci. Dies ejus pauci facti sunt: noctes vero creverunt. Receptus est enim in dimidio dierum suorum. Sol ab ipso recessit, et ecce tenebrae ei multiplicatae sunt. Et episcopatum ejus accipiat alter. Hoc et in Actibus apostolorum manifestius interpretatum est (Act. I) . Non solum autem in illo tempore de Juda dictum est; sed usque hodie dicitur, et usque in diem judicii. Si ipse Judas apostolatum perdidit, custodiant se sacerdotes et episcopi, ut non et ipsi suum sacerdotium perdant. Si apostolus cecidit, facilius monachus potest cadere. 1157C Virtus non perit, licet homo cadat et pereat. Tamen Dominus denarios suos dat sub fenore. Si ille non duplicaverit, accipitur pecunia ejus, et dabitur habenti. Pecunia Domini otiosa esse non potest.
Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua. Videte quia sacramenta sunt quae dicuntur. Filios Judae quos putas? Judaeos. Et Judaei dicuntur non ab illo Juda sancto, sed ab isto proditore. Ex illo sancto nos sumus Judaei spirituales: ex illo autem proditore, isti sunt Judaei carnales. Denique duo sunt apostoli, qui vocantur Judae vocabulo. Undecimus apostolus est, qui dicitur Judas Jacobi. Duodecimus autem est, et novissimus, qui vocatur Judas Iscariotes. Ex illo ergo Juda Jacobi, nos dicimur Judaei 1157D spirituales, ex isto autem Iscariote, illi dicuntur Junaei carnales. Ille Judas pater noster dicitur Jacobi, hoc est, Judas filius supplantatoris. Nos enim supplantavimus populum Judaeorum et accepimus primitiva illorum, illi autem ex Iscariote dicuntur, quod dubium est, an patrem significet, an villam ejus. Caeterum quomodocumque interpretatus fueris, merces interpretatur et pretium. Igitur Judas qui proditurus erat Dominum, et pretium accepturus, de pretio nomen accepit. Licet reddiderit pretium sacerdotibus Judaeorum, sed tamen illi condemnant eum, quoniam nolunt recipere pretium sanguinis. 1158A Videte dissensionem Pharisaeorum et infelicitatem Judae. Si bene emistis sanguinem Jesu, quare non recepistis pecuniam vestram? Si autem non vultis recipere, quoniam pretium sanguinis est: ostenditis vosmetipsos injuste et inique effudisse sanguinem. Sed vide quid faciunt. Ipsam, inquit, pecuniam non mittunt in corbonam, sed emunt ex ipsa agrum, et appellant cum Acheldemach, quod interpretatur, pretium sanguinis (Matth. XXVII) . Quare illum emunt? In sepulturam peregrinorum. Nos beati quibus de pretio sanguinis Domini ager emitur. Et uxor ejus vidua. Synagoga, quae prima facta est uxor Dei, de qua dixit: Et dedit illi libellum repudii (Deut. XXIV) . Et iterum: Recepi eam, et dixi illi: Convertere ad me (Jer. III) . Illa ergo Synagoga repudium accepit 1158B a Salvatore, et facta est uxor Judae proditoris. Denique quid fecit? Non accepit dotem, sed dotem marito suo dedit. Iterum autem ille miserrimus Judas qui prodidit Dominum, non vult accipere malam dotem; sed reddidit meretrici uxori malam dotem, quam accepit ab illa. Et quid dicit? Displicuisti priori tuo marito, repudiavit te, et projecit, et dedit tibi libellum repudii. Ego nolo te habere in uxorem. Dedisti mihi pretium, et decepisti me. Et quae interfecisti Dominum Deum tuum, interficies et me. Non possum enim in Scriptura invenire, quod Judas habuerit aut uxorem, aut filios.
Nutantes transferantur filii ejus, et mendicent. Diligenter considerate: siquidem difficilia sunt quae sequuntur. Ex illo tempore ex quo Dominus crucifixus 1158C est, ex tunc semper moventur Judaei, non stant in suo loco. Denique dicitur et de Cain: Et exiit, inquit, Cain a facie Dei, et habitavit in terra Nod (Gen. IV) : Nod autem interpretatur commotio. Quia egressus fuerat a facie Dei Cain: recte non stetit, sed habitavit in terra Nod, hoc est, in commotione. Ita igitur et isti, quoniam crucifixerunt Deum et Dominum suum, nutantes transferentur. Non enim sunt in suis locis; sed in toto orbe divisi sunt. Mendicitatem hic dicit divitiarum spiritualium. Non enim habent prophetas, non habent Legem, non habent sacerdotium, non habent sacrificium, sed vere mendici facti sunt.
Scrutetur fenerator omnem substantiam ejus. Dedisti illi pecuniam, Domine: dedisti illi sicut et aliis. 1158D Ille autem quid fecit? Non ligavit in sudario, et non infodit terrae, et negligens fuit; sed ubi habuit talentum et pecuniam Domini, accepit pretium ab inimicis Domini, et vendidit Dominum suum (Luc. XIX) . Propterea tibi dico: Domine, exige ab illo fenus pecuniae tuae. Et diripiant alieni labores ejus. Feneratur Dominus, manifeste exigit, et quid factum est? Alieni diripient labores ejus. Sive de omnibus Judaeis generaliter intelligimus: quia vastati sunt a Romanis. Sive specialiter, quod a daemonibus direptus est Judas, et ipse populus.
Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis 1159A ejus. In illo tempore non habuit populus Judaeorum adjutorem. Respondete mihi, o Judaei. Fuistis in Babylonia: habuistis ibi prophetas, Daniel, Ezechiel, et revera idololatrae eratis. Septuaginta annis fuistis in captivitate, et postea venistis in propria. Ecce nunc quadringenti anni, quare non est missus ad vos propheta? In illo tempore idola colebatis, et miserebatur vestri Deus. Nunc autem non colitis idola, quare dereliquit vos Dominus? Ecce quadringenti anni sunt. Sed tunc dereliquistis Dominum, et idola colebatis: nunc autem Dominum crucifixistis et interfecistis, et ideo non erit vobis adjutor.
In generatione una deleatur nomen ejus. O prophetia, o sacramentum prophetiae! In generatione una deleatur nomen ejus. Post passionem Domini, 1159B quadraginta duo anni transierunt, et populus ille deletus est. Siquidem perfecta aetas quadragesimo anno venit. Post passionem ergo Domini, quadragesimo secundo anno deleta est Jerosolyma. Videte ergo quoniam in generatione una deletum est nomen ejus. Sed et in hoc clementia est Domini. Crucifixerunt eum, et quadraginta duos annos dedit eis ad poenitentiam. Ego simpliciter dico: Propterea interfecit eos post quadraginta duos annos, quia ex illis qui crucifixerunt Dominum, nemo remanserat ex eis. Judas maledicitur, ut in Juda Judaei maledicantur.
In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini. Peccaverunt in deserto, dimisisti eis. Nunc reputat illis quod tunc peccaverunt, quoniam 1159C Dominum crucifixerunt. Sive aliter interpretemur: Et reputat illis crudelitatem homicidiorum eorum, et nihil eis dimittit. Et peccatum matris ejus non deleatur. Quae est mater Judae? Jerusalem, quae in sanguine gaudet, quae occidit prophetas et ipsum Dominum suum.
Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam. Videtis quanta clementia Domini est. Videt eum cum ministris venientem; videt eum venientem cum fustibus, et porrigit illi osculum. Ille venit ad prodendum, et Dominus osculum dat, ut qui magistrum non timuit, vel clementia vinceretur.
Et persecutus est hominem inopem et mendicum. Qui cum esset dives, propter nos pauper factus est (I Cor. VIII) . Dominus inopem se dicit et mendicum, 1159D et quis in divitiis suis gloriatur? Habetis consolationem, pauperes, et Dominus vobiscum pauper est. Et compunctum corde mortificare. Quid est quod dixit, compunctum corde mortificare? Quod in Evangelio dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Et iterum quando dixit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Matth. XXVI) . Aliter: Hoc dolebat mihi, et contristabar pro persequentibus me: quia nolebant poenitentiam agere. Ego in cruce pendebam, et sanguine meo lavabam sordes eorum, et ipsi nolebant agere poenitentiam. Hae erant lacrymae, haec 1160A compunctio: quoniam persequentes me non potui salvare.
Libera me, quia egenus et pauper sum ego. Dominus se pauperem dixit, ut pauperes consolaretur. Cum hominibus pauper factus est, ut saltem nemo pauperem despiceret. Et cor meum conturbatum est intra me. Videte quid dicat: Et cor meum conturbatum est intra me. Ipsum est quod alibi dicit: Turbatus sum, et non sum locutus. Quod turbor, hominis est: vincere autem turbationem et iram, hoc magnae virtutis est. Propterea dicit et propheta: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV) . Irasci hominum est: non remanere in ira, Christiani est.
Excussus sum sicut locustae. Ego quidem veneram, ut protegerem populum meum, et dixi: Jerusalem, 1160B Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quotiens volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas (Matth. XXIII) ! Ego veneram ut gallina ad protegendum eos: illi autem inimicissima mente susceperunt me. Ego veneram ut mater, et illi quasi homicidam suum me interfecerunt. Excussus sum. Quid est hoc? persecuti sunt me, projecerunt me. Persecuti sunt me de Nazareth. Veni in Capharnaum, persecuti sunt me. De Capharnaum ivi in Bethsaidam, et inde me persecuti sunt. Veni in Jerusalem, nolebam recedere a populo meo, et inde me persecuti sunt, et sic me habebant quasi locustas. Et quid feci? Iratus sum, defendi memetipsum, maledixi eos, et dereliqui illos? Nec unum horum feci; sed 1160C quid feci? Oravi pro ipsis.
Genua mea infirmata sunt a jejunio. Habete consolationem, o monache, jejunando: siquidem et Dominus hoc fecit. Ego dico quod quando jejunat monachus, fortior fit jejunio. Et quando infirmantur genua ejus jejunio, tunc maxime roboratur. Et caro mea immutata est propter oleum. Rem videor difficilem dicere, et secundum litteram interpretor, ut aedificem audientes. Aedificat enim me littera. Bonum est jejunare: bonum est fugere delicias. Antequam veniam ad spiritualem intelligentiam, miror in littera, quod dicit oleum se manducare. Longe est a caeteris desideriis. Hoc totum dixi, quia dixit: Et caro mea immutata est propter oleum. Hoc aliter interpretatus sum. Caeterum quod dicit, hoc est: 1160D Oleum, imago claritatis est: oleum quasi esca est luminis. Ita igitur et Judaei acceperunt a me oleum, acceperunt vitam, acceperunt lumen. Ne quis existimet, quod oleum dicat pro misericordia: in Hebraeo significat, intelligibile oleum. Immutatus est, non in gaudium, sed in tristitiam: non ut pulchrior inveniatur, sed ut foedior appareat. Propterea dicit: Vidimus eum, et non habebat pulchritudinem (Isai. LV) . Quare? Quia caro ipsius immutata est propter oleum. Non habebat delicias corporis, sed Dei spiritus. Et nos ergo quando jejunamus, quando 1161A facies nostrae pallidae sunt: quando foedi videmur, cognoscamus nosmetipsos tunc pulchiores apparere Christo. Tales diligit milites Christus, qui jejuniis vacent. Annona nostra et esca jejunium est. Quare? Quia in jejunio victoria est, et in victoria triumphus. Denique et Apostolus: Non in saturitate, sed in infirmitate gloriatur (I Cor. IV) . Quando enim infirmor, tunc fortior sum (II Cor. XII) .
Et ego factus sum opprobrium illis. Vocabant enim me Samaritanum, et dicebant: In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia (Joan. VIII) . Nonne hic est filius Joseph fabri? Nonne fratres ejus et sorores omnes apud nos sunt (Luc. XI) ? Et iterum: Qui solvis templum, et in tribus diebus aedificas illud (Marc. XV) . Et iterum: Videamus si venit Elias 1161B salvare eum. Ille vocabat: Eli, Eli: quod est, Deus meus, Deus meus (Matth. XXVII) , et illi Eliam putabant. Videte ineruditos Judaeos. Filius Dei Eliae auxilium petebat? Viderunt me, et moverunt capita sua. Quare moverunt capita sua? Quia et pedes jam moverant.
Salvum me fac propter misericordiam tuam. Dicit et in Evangelio: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum resumendi eam (Joan. X) . Et iterum: Nemo tollit eam a me. Et quomodo misericordiam petit? Ipse misericordiam petit, et ipse tribuit. Ipse ut homo rogat, et ut Deus tribuit.
Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam. Quid est quod dicit: Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam? Intelligant Judaei quoniam ipsi non praevaluerunt in me: sed mea et 1161C tua voluntas facta est ut patiar, et ego volui pati: propterea dico secundum quod homo sum: Deus meus, ut facerem voluntatem tuam, volui: et tua voluntas erat et mea ut patiar, non illorum. Ergo non insidiae et fortitudo fecit: sed ego et tu voluimus ut patiar. Tu enim percussisti pastorem tuum, et oves dispersae sunt. Hoc scriptum est in Zacharia: Percutiam pastorem, et dispergentur oves (Zach. XIII) . Quod ut patiar, mea voluntas fuit et tua. Quod tu voluisti, et ego volui. Oportebat venire scandalum, sed vae per quem venit (Matth. XVIII) .
Maledicent illi, et tu benedices. Usque hodie hoc fit: Illi maledicunt in synagoga, et Dominus benedicit in Ecclesia: Qui insurgunt in me, confundantur: servus autem tuus laetabitur. Illi insurgunt in me: ego 1161D autem servus tuus laetabor. Quare autem servus tuus? Quoniam qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed exinanivit semetipsum, formam servi accipiens (Philipp. II) .
Induantur qui detrahunt mihi pudore. Valde nobis prodest intelligere quod dicimus: Clementia Dei in hoc apparet, in dicendo, induantur. Non dicit, pereant: non dicit, deleantur in aeternum. Sed quid dicit? Confundantur, hoc est, intelligant errorem suum, et confundantur, et deficiat in poenitentia. Qui induitur pudore, prope est saluti: si quis enim vere confunditur, incipit poenitere. Considerate, o monachi, si aliquando habueritis aliquid contra fratrem vestrum, semper pro ipso rogare debetis Dominum. 1162A Dominus crucifigitur, et pro crucifigentibus rogat. Vos autem, si audieritis verbum malum, ne teneatis iram? Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. V) . Et operiantur sicut diploide confusione sua. Diplois genus est pallii. Denique et in Hebraico Mail () dicitur. Diplois ideo, quia duplex est pallium. Propterea ego dico tibi: Domine, inimici mei sunt Judaei: persecuti sunt me, crucifixerunt me, fecerunt mihi omnia mala, blasphemaverunt me. Indulge illis: quoniam ego qui passus sum, rogo pro ipsis. Et quid rogo? Erubescant et confundantur, et sic salventur. Nudaverunt me tunica mea, et suam perdiderunt. Da illis confusionem, da illis ignominiam, et habeant duplex pallium, hoc est, ne simplicem habeant confusionem, sed duplicem, ut magis agant poenitentiam. Non dicit 1162B contra Judaeos, sed pro ipsis dicit. Creator enim est, et illorum, et noster, non enim eos omnino eradicavit. Vultis scire? Petrus ex ipsis erat, et omnes apostoli ex ipsis erant. Nos in radicem ipsorum inserti sumus. Nos rami sumus, illi radix, Non debemus maledicere radicibus, sed debemus orare pro radicibus nostris. Qui inserti sumus in radicem, deprecemur Dominum, ut sicut hi rami salvi facti sunt, sic et radix salvetur. Forte aliquis dicat: Tu pro Judaeis oras blasphemis? Oro Dominum pro ipsis. Si enim ipse persecutorum suorum miseretur, quanto magis mei miseretur?
Confitebor Domino nimis in ore meo. Hoc post resurrectionem dicitur, et de futura Ecclesia cantatur. Et in medio multorum laudabo eum. Non enim in Judea 1162C solum, sed in universo orbe, in Ecclesia laudabo te.
Quia astitit a dextris pauperis. Diabolus ad dexteram Judae stetit. Caeterum mihi Dominus stetit ad dexteram. Ut salvam faceret a persequentibus animam meam (Matth. XXVI) . Animam, inquit, salvabit. Et alibi dicit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Qui tristis est, sensum habuit. Insensibilis enim anima sensum non habet. Insensibilis anima non habet sensum, neque dolorem. Ubi enim dolor est et tristitia, ibi sensus est. Si ergo habuit tristitiam, si habuit dolorem, ergo habuit et sensum doloris. Si ergo voluerint nobis dicere: Propterea non dicimus eum habuisse sensum, ut non videatur habere peccatum. Nos illis respondeamus: Habuit corpus sicut et nos, aut non habuit? Si dixerint, Habuit: respondeamus 1162D illis: Ergo habuit et passiones corporis nostri. Intelligat unusquisque quod dico. Si autem negaverint eum habuisse passiones corporis, ergo dicimus illis, quod nec corpus habuit. Et nos dicamus illis: Sicut corpus habuit verum, sicut et nos, et non habuit peccatum corporis, ita et animam veram habuit, et peccata animae non habuit. Nos ergo confiteamur verum corpus eum habuisse, et veram animam. Si enim non suscepit Dominus cuncta quae hominis sunt, non salvavit hominem. Si autem suscepit corpus, animam autem non suscepit, ergo corpus salvavit, animam autem non salvavit. Nos autem volumus magis salvari animam nostram quam corpus. Suscepit ergo Jesus, et corpus, et animam, 1163A ut utrumque salvet, ut perfectum hominem salvet, sicut et eum condidit. Si ergo dicunt illi: quia ideo Dominus non accepit sensum, ut non peccaret: et hoc putant, quod quicumque sensum habuerit humanum, vincere enim non potest. Dicant nobis: Joannes Baptista habuit sensum, an non habuit? Illo tempore quo erat in deserto, peccavit? Utique dicunt, quia non peccavit. Denique et Dominus noster dicit: Amen dico vobis, non fuit inter natos mulierum major Joanne Baptista (Matth. XI) . Petrus habuit sensum, an non habuit, et caeteri sancti apostoli? Si ergo apostoli vicerunt sensum humanum: Dominus timuit accipere sensum, ne vinceretur ab illo? Et dum volunt glorificare Dominum; detrahunt illi. Quomodo illi detrahunt? Ut videatur timere Dominus, 1163B quod apostoli non timuerunt. Nos ergo gratias agamus omnipotenti Deo, et dicamus: In sensu tuo non habuisti peccatum. Et venit princeps hujus mundi, et invenit in te nihil (Joan. XIV) . Ita ergo praestes nobis, sicut in tuo sensu vicisti diabolum, et in sensu nostro vince diabolum, ut quemadmodum perfectos nos creasti, perfectos et salves nos. Tu enim es Creator, tu es Magister, tu es Dominus, tu es et qui pro nobis passus es: qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.