Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Evangelium Matthaei Ad Eusebium Libri Quatuor.
9 (Caput I.—Vers. 1.) Liber generationis Jesu Christi. Generationem ejus quis enarrabit Al.
(Vers. 16.) Jacob autem genuit Joseph. Hoc
(Vers. 21.) Qui surgens accepit puerum et matrem ejus, et venit in terram Israel.
(Vers. 15.) Sine modo. Pulchre dixit, sine modo, sine modo: Sine modo,
(Cap. IV.—Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum a spiritu.
(Vers. 8.) Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
(Vers. 9.) Pater noster, qui es in coelis. Patrem dicendo, se filios confitentur.
(Vers. 10.) Adveniat regnum tuum.
(Vers. 34.) Sufficit diei malitia sua. Hic malitiam, laborem et afflictionem, et angustias
(Vers. 2.) Domine, si vis, potes me mundare. Qui voluntatem rogat, de virtute non dubitat.
(Vers. 10.) Audiens autem Jesus, miratus est, et sequentibus se dixit.
(Vers. 15.) Et surrexit, et ministrabat eis. Illa manus
(Vers. 25.) Et cum ejecta esset turba, intravit. Non
(Vers. 2.) Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec.
(Vers. 22.) Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
(Vers. 3.) Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Non ait: tu es qui venisti: sed, tu es qui
(Vers. 27.) Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
(Vers. 30.) Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est.
(Vers. 6.) Dico autem vobis, quia templo major est hic.
(Vers. 44.) Revertar in domum meam unde exivi.
(Vers. 15.) Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt. Reddit causas
(Vers. 6.) Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio: et placuit Herodi. Nullum
(Vers. 8.) Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
(Vers. 16.) Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire.
(Vers. 20.) Discipuli autem dederunt turbis. Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
(Vers. 23.) Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi.
(Vers. 34.) Et cum transfretasset, venerunt in terram Genesareth.
(Vers. 1, 2.) Non enim lavant manus suas, cum panem manducant.
(Vers. 13.) 121 Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Al. Jor, Dan,
(Vers. 17.) Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
(Vers. 13.) Amice, non facio tibi injuriam.
(Vers. 22.) Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis.
(Vers. 20.) 179 Et ait illis Jesus: Cujus est imago haec, et superscriptio?
(Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt
(Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus.
(Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
(Vers. 33.) Serpentes, ((Al. additur et)) genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae?
(Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non
(Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic nolite credere.
(Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
(Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam.
(Vers. 6) Cum autem Jesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. domo obedientiae,
(Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
(Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam?
(Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
(Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: 215 quia unus vestrum me traditurus est.
(Vers. 24.) Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur.
(Vers. 25.) Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit. Numquid ego sum, Domine?
(Vers. 49.) Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum.
(Vers. 59.) Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum XXXIX Origenis In Evangelium Lucae, Ad Paulam Et Eustochium.
Homilia I. In prooemium Lucae usque ad eum locum ubi ait: Scribere tibi, optime Theophile.
Homilia XXV. De suspicione quam habebat populus de Joanne, ne forte ipse esset Christus. Cap. III.
Homilia XXX. Tentatio Salvatoris secunda. Cap. IV.
Homilia XXXI. De tertia tentatione Salvatoris. Cap. IV.
Homilia XXXVII. De eo quod a discipulis pullus asinae solutus est.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Galatas Libri Tres.
(Vers. 25.) Si spiritu vivimus, spiritu et ambutemus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Ephesios Libri Tres.
(Vers. 10.) Probantes quid sit beneplacitum Deo.
(Vers. 16.) Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Epistolam Ad Titum Liber Unus.
(Vers. 15.) Salutant te qui mecum sunt omnes. Vel solita consuetudine usus est, ut Titum ab omnibus
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Epistolam Ad Philemonem Liber Unus.
(Vers. 17.) Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me.
Appendix Ad Tomum Septimum Operum S. Eusebii Hieronymi, Complectens Commentarios In Job Et Breviarium In Psalmos.
Commentarii In Librum Job.
Item. Ad Christi personam vertitur expositio.
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Admonitio In Breviarium In Psalmos
Breviarium In Psalmos.
Secunda Expositio Super Psalmum CXIX.
Liber De Expositione Psalmorum.
Liber De Expositione Psalmorum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
J. Martianaei Admonitio Ad Consequentem Praefationem In Psalmorum Librum.
Praefatio De Libro Psalmorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum, Quae in hoc septimo tomo S. Hieronymi continentur .
Ordo Rerum Quae In Hoc Tomo Continentur.
Psalmus CXI.
Alleluia. Iste psalmus provocat nos per timorem Dei in aeternae domus habitatione fundari.
Beatus vir qui timet Dominum. Frequenter dixi, quoniam omnia quae in persona justi interpretantur, referuntur ad Christum. Si enim sancti, typus et figura Salvatoris sunt: si quis vere sanctus est, verbi causa: Isaac typus Domini Salvatoris est, Joseph, Salomon, David, et caeteri sancti. Ergo et iste beatus vir qui nunc describitur, refertur quidem ad virum justum. Et vere de viro justo dicitur: sed iste 1169B vir justus, typus est viri justi. Beatus vir qui timet Dominum. Interim dimisimus psalmum, nunc dicamus de viro justo: Beatus vir qui timet Dominum. Psalmus centesimus undecimus alphabeticus est. Siquidem et centesimus decimus, et ipse sub alphabeto est. Primus versiculus ex aleph scribitur: Beatus vir qui timet Dominum. Secundus, ex beth: In mandatis ejus cupiet nimis. Tertius, ex gimel: Potens in terra erit semen ejus, et usque ad vicesimam secundam litteram thau. Singulos igitur versiculos, vestris orationibus disseramus. Beatus vir qui timet Dominum: principium psalmi est: nondum dicit: Beatus vir qui diligit Dominum. Virorum enim incipientium est timere perfectorum vero diligere (I Joan. IV) . Siquidem perfecta dilectio, foras mittit 1169C timorem. Ergo de principio dicit, hoc est, incipiente viro sancto. Videamus ergo ordinem Psalmi: Beatus vir qui timet Dominum. Qui timet Dominum, quid facit? Audit verba Dei, doctus in lege est? Non hoc dicit. Quid dicit? In mandatis ejus cupiet nimis. Qui timet Dominum: qui beatus est: mandata ipsius libenter facit. In mandatis ejus cupiet nimis. Videte quid dicat: Non dixit, mandata ejus facit. Multi enim et timore faciunt, et mercedem non habent. Qui enim gehennam timet, et propterea non fornicatur, non habet tantam mercedem, quantam ille qui propter dilectionem Dei facit. In mandatis ejus volet, hoc est, vult nimis, hoc est, mandata ejus facere desiderat. Quomodo aliquis, si in aestibus sit, sitit: ita ille desiderat mandata Domini. In mandatis Domini 1169D volet nimis. Anxie mandata ejus non facit, sed vult: et vult non transitorie, sed, nimis. Tertius versiculus est:
Potens in terra erit semen ejus. Qui mandata Dei feci voluntate, dignus sum ut fiam pater sanctorum. Breviter dicimus, ne longius trahatur oratio. Generatio rectorum benedicetur. Praestet Dominus, ut et vos qui me auditis, generatio rectorum sitis.
Gloria et divitiae in domo ejus. Gloria et divitiae. Putamus gloriam et divitias saeculi dici? Ideo quis facit voluntatem Dei et mandata ejus, ut divitias mundi istius consequatur? Et certe non facit mandata Dei nisi divitias mundi contempserit (Psal. CXI) . Gloria et divitiae in domo ejus. Gloria credentium est, sicut dicit Apostolus: Nonne vos gloria mea estis et 1170A divitiae? Divitiae, de quibus dicit ipse Apostolus: quod divites facti sitis in omni scientia et justitia. Et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
Exortum est in tenebris lumen rectis corde. Nos quondam errabamus in tenebris: sedebamus in tenebris et umbra mortis: sed lux orta est nobis, secundum Isaiam (Cap. LVIII) : Misericors et miserator et justus. Misericors et justus. Si peccator es, noli desperare veniam: misericors est. Si vero superbus es, et confidis tibi de clementia Dei, noli esse negligens, et justus est. Misericors et miserator et justus. Videte quid fecerit prudentia Psalmistae: Justitia simplex est: misericordia duplex est. Misericors et miserator et justus. Quia misericors est Dominus et miserator, et vir justus imitetur Dominum 1170B suum, sit et ipse misericors.
Jucundus homo qui miseretur et commodat. Putat aliquis quod de auro dicat et argento, et de pecunia? Justi intantum non habuerunt quod aliis commodarent, ut ipsi cibum ab aliis acciperent. Ergo si non habuero quod dem, jam non sum justus? Si non fecero eleemosynam, in justorum numero non habebor? Quanti sanctorum fecerunt eleemosynam, sed in sanctitate ruerunt. Perfecti non fecerunt eleemosynas, quia non habebant unde facerent. Eleemosynas non facere, crimen habentis est. Caeterum qui non habet unde faciat eleemosynam, liber est. Quantumcumque dare voluerit, tantum dedit: quia voto dedit. Tamen habent et sancti unde faciant eleemosynas. Dicit et Petrus: Argentum et aurum non habeo: 1170C quod autem habeo, hoc do tibi (Act. III) . In nomine Domini Jesu, surge et ambula. Quid est majus, pecuniam dare, an debilem sanum facere? Jucundus homo qui miseretur et commodat. Quae sunt istae eleemosynae, quid sit hoc quod commodat vir justus? secundus versiculus ostendit. Disponit sermones suos in judicio. Non dixit: aurum suum, et argentum, e pecuniam disponit in judicio: sed, sermones suos disponit in judicio. Ista est misericordia, si vir sanctus doceat alios qui non sunt sancti. Disponit sermones suos in judicio. Intelleximus ergo quae sunt pecuniae quae commodentur. Verum hoc quod dicit, disponit sermones suos in judicio, hoc est quod dicitur in Evangelio, ne mittamus margaritas nostras ante porcos (Matth. VII) . Hoc est, ut sciat unusquisque cui 1170D tribuit, quid possit accipere, quid non possit. Unde vir sanctus dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Ps. CXVIII) . Non ea dedi quibus libuit. Non sanctum tuum misi canibus, et margaritas dedi porcis. Grande igitur periculum est doctoris, verba Domini porcis effundere. Multa sunt quae dicantur de psalmo. Sed quoniam excludimur hora, benedicamus omnipotentem Dominum, et qui habet tales pecunias, tribuat non habentibus. Qui vero non habet, libenter accipiat. Praestet autem Dominus et mihi, ut et ego istas habeam divitias; ut et non habentibus dem, et habentibus divitias cumulem, ut beatitudinem istam, et dicens habeam et audiens. Beatus est enim qui in aures loquitur audientis. Quid 1171A enim mihi prodest loqui, si alius verba mea non suscipiat? Quid prodest mittere vinum, si statim quod mittitur, effundatur? Vides quod in Evangelio aqua illa in hydriam mittitur, et in vinum vertitur, et servatur ne pereat (Joan. II) . Miseretur, id est, in corde, et credit in opere. Bonum est tribuere substantiam terrenam: sed melius est in annuntiandam misericordiam, id est, ut tradas in oblivionem, qui tibi male fecit, hoc est, ut indulgeas qui in te peccavit. Disposuit sermones suos in judicio, hoc est, judex suimetipsius est. Dicit apud semetipsum. Dominus dixit: Si dimittis, dimittetur tibi: si das, dabitur tibi (Matt. VI) . Quia ille qui sic se judicat hic in praesenti, Deus illum coronat in futuro. Quia in aeternum non commovebitur. Iste talis non commovebitur: 1171B quia supra petram fundatus est.
In memoria aeterna erit justus. Ille justus semper in memoria Dei est. Ab auditu malo non timebit. Ab illo, discedite, o maledicti (Matth. XXV) !
Paratum cor ejus sperare in Domino. Hoc est, sua spes semper in Deo parata est. Confirmatum est cor ejus. Anima illius in fide. Non commovebitur. De ipsa fide ad infidelitatem: quia super petram fundatus est, id est, super Christum. Donec despiciat inimicos suos. Id est, vitia et peccata, omnes haereses, vel potestatem inimicorum despicit.
Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi. Dispersit, hoc est, partitus est. Non dixit: Totum da uni homini, sed dicit: Vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus (Marc. X, 1171C et Luc. XVIII) . Quia per multos illa partitus est, vel dispersit: quia plus est oratio multorum quam unius hominis. Justitia ejus manet in saeculum saeculi, hoc est, opera illius ipsa permanent. Cornu ejus exaltabitur in gloria. Hoc est, regnum ipsius exaltabitur in gloria, hoc est, cum Deo erit.
Peccator videbit. Quomodo videbit, quia Propheta dicit: Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Tamen subsequitur: Videant et confundantur (Zach. XII) . Et alibi. Videbunt in quem compunxerunt, id est, visuri erunt illam formam servi et hominis, quam dignatus est suscipere de nostra humanitate: sed illam gloriam quam sancti habebunt, nec habebunt, nec videbunt, et quantum videbunt, ad illorum poenam videbunt. Et irascetur. Hoc est, contra seipsos; 1171D eo quod non fecerunt bona. Sera poenitentia erit illis. Dicturi erunt: Isti sunt, quos in despectionem habuimus: ecce inter ipsos Dei servos sunt reputati. Nihil profuerunt nobis abundantiae divitiarum: Sol non ortus est nobis. Dentibus suis fremet et tabescet. Per stridorem dentium, frigus intelligitur, ut illud: Ibi erit fletus et stridor dentium (Matt. V, et Luc. XIII) . Quia et frigus et calor erit ibi, et nulla requies. Desiderium peccatorum peribit: hoc est, omnia bona quae hic in praesenti habuerunt. Diligenter igitur audiamus verba Dei: cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.