Aurelius Ambrosius, Episcopus Mediolanensis, d. 397.

 4. (1. ) Ad Galli Cantum.

 5. (2. ) In Aurora.

 6. (3. ) Ad Horam Tertiam.

 7. (4. ) Ad Horam Incensi.

 8. (5. ) In Nocte Natalis Domini.

 9. (6. ) In Sancti Iohannis E.

 10. (7. ) In Epiphaniis Domini.

 11. (8. ) In Natali Agnes, Virginis Martyris.

 12. (9. ) In Die Paschae.

 13. (10. ) In Natali Victoris, Naboris, Felicis, Martyrum Mediolanensium.

 14. (11). In Inventione Protasii et Gervasii, Martyrum Mediolanensium.

 15. (12). In Festo Petri et Pauli Apostolorum.

 16. (13. ) In Sancti Laurentii Martyris.

 17. (14). In Natali Beatorum Martyrum.

 18. (15. ) Ad Horam Tertiam.

 19. (16. ) Ad Horam Sextam.

 20. (17. Ad Horam Nonam.

 21 .

21.

(18. ) Hymnus Virginitatis.

(Dubius).

1. Iesu, corona virginum, Quem mater illa concipit, Quae sola virgo parturit, Haec vota clemens accipe.

2. Qui pascis inter lilia, Saeptus choreis virginum, Sponsus decorus gloria Sponsisque reddens praemia.

3. Quocunque pergis, virgines Sequuntur atque laudibus Post te canentes cursitant Hymnosque dulces personant.

4. Te deprecamur, largius Nostris adauge mentibus Nescire prorsus omnia Corruptionis vulnera.