Aurelius Prudentius Clemens, d. nach 405.
25. (4. ) Versus de Natale Domini.
27. (6. ) Incipit Versus omni Hora.
28. (7. ) In Natali Innocentum.
33. (12. ) De sancto Laurentio.
34. (13. ) De sanctis Petro et Paulo.
35. (14 a. ) Hymnus beati Vincentii Martyris.
36. (14 b. ) De sancto Vincentio.
37. (14c. ) De sancto Vincentio.
38. (15 a. ) Tersus ante Cibum. (Cathem. III, 1
39. (15 b. ) Hymnus ante Cibum. (Cathem. III, 1-20 86
40. (15 c. ) Versus in Pascha ante cibum. (Cathem. III, 1
41. (16 a. ) Versus post Cibum.
44. (17. ) Versus Ieiunantium.
45. (18. ) Tersus post Ieiunium. (Cathem. VIII, 1
95; 166
180; 196
200).
1. 0 crucifer bone, lucis sator, Omniparens pie, verbigena, Edite corpore virgineo, Sed prius in genitore potens, Astra, solum, mare quam fierent.
2. Huc nitido, precor, intuitu Flecte salutiferam faciem, Fronte serenus et irradia, Nominis ut sub honore tui Has epulas liceat capere.
3. Te sine dulce nihil, Domine, Nec iuvat ore quid adpetere, Pocula ni prius atque cibos, Christe, tuus favor imbuerit Omnia sanctificante fide.
4. Fercula nostra Deum sapiant, Christus et influat in pateras; Seria, ludrica, verba, iocos, Denique, quod sumus aut agimus, Trina superne regat pietas.
5. Te, pater optime, mane novo, Solis et orbita cum media est, Te quoque luce sub occidua, Sumere cum monet hora cibum, Nostra, Deus, canet harmonia.
6. Quod calet halitus interior,
Corde quod abdita vena tremit, Pulsat et incita quod resonam Lingua sub ore latens caveam, Laus superi patris esto mihi.
7, Tu mihi, Christe, columba potens, Sanguine pasta cui cedit avis, Tu niveus per ovile tuum Agnus hiare lupum prohibes Sub iuga tigridis ora premens.
8. Da, locuples Deus, hoc famulis Rite precantibus, ut tenui Membra cibo recreata levent, Neu piger immodicis dapibus Viscera tensa gravet stomachus.
9. Haustus amarus abesto procul, Ne libeat tetigisse manu Exitiale quid aut vetitum, Gustus et ipse modum teneat, Sospitet ut iecur incolume.
10. Credo equidem, neque vana fides, Corpora vivere more animae; Nam modo corporeum memini De Phlegetonte gradu facili Ad superos remeasse Deum.