S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DONO PERSEVERANTIAE LIBER AD PROSPERUM ET HILARIUM SECUNDUS .

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 3. Cur autem perseverantia ista poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare,

 4. Legite aliquanto intentius ejus expositionem in beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidit, cujus est titulus, De Dominica Oratione: et

 5. Quid? cum dicimus, Veniat regnum tuum num aliud poscimus, nisi ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hic,

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 9. Jam vero cum dicunt sancti, Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 9-13) quid aliud quam ut in sanctitate perseverent, p

 CAPUT VI.

 11. Sed ne forte dicatur, usque in finem perseverantiam non amitti quidem, cum data fuerit, id est, cum perseveratum fuerit usque in finem: sed tunc a

 12. At enim, «voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo.» Quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc

 CAPUT VII.

 14. Hanc gratiam posuit in illo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur. Ac per hoc sicut operatu

 15. Propter quod et posci a se voluit, ne inferamur in tentationem: quia et si non inferimur, nulla 1002 ab eo ratione discedimus. Quod poterat nobis

 CAPUT VIII.

 17. «Sed cur,» inquit, «non solum in parvulorum, verum etiam in geminorum una atque eadem causa, tam diversum judicium?» Nonne similis quaestio est, c

 18. «Sed si jam,» inquit, «hoc oportebat, ut damnatis non omnibus, quid omnibus deberetur ostenderet, atque ita gratius suam gratiam vasis misericordi

 19. Adhuc pergat et dicat, Cur quibusdam qui eum coluerunt bona fide, perseverare usque in finem non dedit? Cur putas, nisi quia non mentitur qui dici

 20. Hoc autem Ambrosius ut diceret, in eo libro 1004 loquebatur quem de Fuga saeculi scripsit, docens, hoc saeculum non corpore, sed corde fugiendum:

 CAPUT IX.

 22. Ut enim non dicam quam sit possibile Deo, aversas et adversas in fidem suam hominum convertere voluntates, et in eorum cordibus operari, ut nullis

 23. Si enim quaeratur a nobis, cur apud eos tanta miracula facta sint qui videntes ea non fuerant credituri, et apud eos facta non sint qui crederent

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 26. Cur autem «causam parvulorum ad exemplum majorum,» sicut scribitis, «non patiuntur afferri» (Supra, in Epist. Hilarii, n. 8) homines, qui contra P

 27. Denique in primo Retractationum libro, quod opus meum nondum legistis, cum ad eosdem libros retractandos venissem, hoc est, de Libero Arbitrio, it

 CAPUT XII.

 29. Defenditur autem sine meritis Dei gratia, id est vera gratia, etiamsi parvuli baptizati, sicut Pelagiani sentiunt, non eruuntur de potestate teneb

 30. Frustra itaque mihi de illius libri mei vetustate praescribitur, ne agam causam sicut debeo agere parvulorum, et inde gratiam Dei non secundum me

 31. Videtis enim , charissimi, quam sit absurdum, et a fidei sanitate atque sinceritate veritatis alienum, ut dicamus parvulos mortuos secundum ea jud

 CAPUT XIII.

 33. Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in finem perseverandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari sed dari secundum ipsius

 CAPUT XIV.

 35. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemqu

 36. Nec praedestinationis igitur praedicatione impedienda est praedicatio fidei perseverantis et proficientis, ut quod oportet audiant, quibus datum e

 37. Quamvis ergo dicamus Dei donum esse obedientiam tamen homines exhortamur ad eam. Sed illis qui veritatis exhortationem obedienter audiunt, ipsum

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 40. Dicatur ergo verum, maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur impellit et capiant qui possunt: ne forte cum tacetur propter eos qui capere non possun

 41. Aut enim sic praedestinatio praedicanda est, quemadmodum eam sancta Scriptura evidenter eloquitur, ut in praedestinatis sine poenitentia sint dona

 CAPUT XVII.

 42. Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc de pietate, hoc de charitate, de perseverantia, et, ne pergam per singula, hoc de omni obedientia q

 43. Quod ut apertius propter tardiusculos explicemus, remorationem meam ferant, quibus ingenio praevolare donatum est. Dicit apostolus Jacobus, Si qui

 44. Ecce, ut de continentia taceamus, et de sola in hoc loco sapientia disputemus nempe supra memoratus apostolus Jacobus dicit, Quae desursum est sa

 45. Neque isti, propter quos haec dicimus, qui praedicatione praedestinationis et gratiae exhortationem clamitant impediri, ad sola illa exhortantur d

 46. At enim, «vitio suo quisque deserit fidem, cum cedit tentationi atque consentit, qua cum illo agitur ut deserat fidem.» Quis negat? Sed non ideo d

 47. Haec itaque dona Dei, quae dantur electis secundum Dei propositum vocatis, in quibus donis est et incipere credere, et in fide usque ad vitae huju

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 49. Unde supra dicti tractatores excellentissimi divinorum eloquiorum, et gratiam Dei veram, sicut praedicanda est, praedicarunt, id est, quam nulla m

 50. Isti tales tantique doctores dicentes non esse aliquid, de quo tanquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur nec ipsum cor nostrum et

 CAPUT XX.

 52. Quod autem dicunt, «non opus fuisse hujuscemodi disputationis incerto minus intelligentium tot 1026 corda turbari: quoniam non minus utiliter sine

 53. Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam Pela

 CAPUT XXI.

 55. Et ego quidem in illo libro, cujus est titulus, De Correptione et Gratia, qui sufficere non potuit omnibus dilectoribus nostris, puto me ita posui

 56. Quocirca, si hominibus, qui propterea me dilexerunt, quia pervenit ad eos, antequam me diligerent, aliqua mei laboris utilitas, nolo existere ingr

 CAPUT XXII.

 58. Quamvis ergo ita se habeat de praedestinatione definita sententia voluntatis Dei, ut alii ex infidelitate, accepta voluntate obediendi, convertant

 59. Nec illud quod sequitur, est omnino dicendum, id est: «Caeteri vero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdu

 60. Item quod sequitur, et dicitur, «Verumtamen si qui estis nondum vocati, quos gratia sua praedestinaverit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua

 61. Jam vero quod illis verbis connectitur, miror si ullo modo potest in populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis: «Et si

 62. Illum etiam modum, quo utendum esse in praedestinationis praedicatione nos diximus, loquenti apud populum non existimo debere sufficere, nisi hoc

 CAPUT XXIII.

 64. Praesertim, quoniam quid oremus, sicut oportet, nescimus sed ipse Spiritus, ait Apostolus, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui e

 65. Haec igitur quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit, poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa pr

 CAPUT XXIV.

 67. Nullum autem est illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Jesus: unde et in primo libro jam disputavi (De Praedestinatione Sanctorum, nn. 3

 68. Qui legunt haec, si intelligunt, agant Deo gratias: qui autem non intelligunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cujus facie est scientia

Chapter 49.—Further References to Cyprian and Ambrose.

Wherefore, the above-mentioned most excellent commentators on the divine declarations both preached the true grace of God as it ought to be preached,—that is, as a grace preceded by no human deservings,—and urgently exhorted to the doing of the divine commandments, that they who might have the gift of obedience should hear what commands they ought to obey. For if any merits of ours precede grace, certainly it is the merit of some deed, or word, or thought, wherein also is understood a good will itself. But he very briefly summed up the kinds of all deservings who said, “We must glory in nothing, because nothing is our own.” And he who says, “Our heart and our thoughts are not in our own power,” did not pass over acts and words also, for there is no act or word of man which does not proceed from the heart and the thought. But what more could that most glorious martyr and most luminous doctor Cyprian say concerning this matter, than when he impressed upon us that it behoves us to pray, in the Lord’s Prayer, even for the adversaries of the Christian faith, showing what he thought of the beginning of the faith, that it also is God’s gift, and pointing out that the Church of Christ prays daily for perseverance unto the end, because none but God gives that perseverance to those who have persevered? Moreover, the blessed Ambrose, when he was expounding the passage where the Evangelist Luke says, “It seemed good to me also,” 124    Luke i. 3. says, “What he declares to have seemed good to himself cannot have seemed good to him alone. For not alone by human will did it seem good, but as it pleased Him who speaks in me, Christ, who effects that that which is good may also seem good to us: for whom He has mercy on He also calls. And therefore he who follows Christ may answer, when he is asked why he wished to become a Christian, ‘It seemed good to me also.’ And when he says this, he does not deny that it seemed good to God; for the will of men is prepared by God. For it is God’s grace that God should be honoured by the saint.”125    Ambrose On Luke, in the exposition of the prologue. Moreover, in the same work,—that is, in the exposition of the same Gospel, when he had come to that place where the Samaritans would not receive the Lord when His face was as going to Jerusalem,—he says, “Learn at the same time that He would not be received by those who were not converted in simpleness of mind. For if He had been willing, He would have made them devout who were undevout. And why they would not receive Him, the evangelist himself mentioned, saying, ‘Because His face was as of one going towards Jerusalem.’126    Luke ix. 53. But the disciples earnestly desired to be received into Samaria. But God calls those whom He makes worthy, and makes religious whom He will.”127    Ambrose, On Luke, Book 7, ch. 27. What more evident, what more manifest do we ask from commentators on God’s word, if we are pleased to hear from them what is clear in the Scriptures? But to these two, who ought to be enough, let us add also a third, the holy Gregory, who testifies that it is the gift of God both to believe in God and to confess what we believe, saying, “I beg of you confess the Trinity of one godhead; but if ye wish otherwise, say that it is of one nature, and God will be besought that a voice shall be given to you by the Holy Spirit;” that is, God will be besought to allow a voice to be given to you by which you may confess what you believe. “For He will give, I am certain. He who gave what is first, will give also what is second.”128    Greg. of Nazianz. Orat. 44 in Pentecosten. He who gave belief, will also give confession.

49. Unde supra dicti tractatores excellentissimi divinorum eloquiorum, et gratiam Dei veram, sicut praedicanda est, praedicarunt, id est, quam nulla merita humana praecedunt; et ad facienda divina praecepta instanter hortati sunt, ut qui haberent donum obedientiae, quibus jussis obediendum esset, audirent. Si enim gratiam merita ulla nostra praecedunt, profecto aut facti alicujus, aut dicti, aut cogitationis est meritum, ubi et ipsa intelligitur voluntas bona: sed brevissime 1024 complexus est omnium genera meritorum, qui dicit, «In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit.» Qui vero ait, «Non est in nostra potestate cor nostrum, et nostrae cogitationes,» nec ipsa facta et dicta praeteriit: non enim est ullum factum dictumvi hominis, quod non ex corde et cogitatione procedat. Quid autem amplius de hac re agere Cyprianus martyr gloriosissimus et doctor lucidissimus potuit, quam ubi nos in oratione dominica etiam pro inimicis fidei christianae orare oportere commonuit? ubi de initio fidei, quod etiam hoc donum Dei sit, quid sentiret ostendit: et pro perseverantia usque in finem, quia et ipsam nonnisi Deus eis qui perseveraverint donat, Ecclesiam Christi quotidie orare monstravit. Beatus quoque Ambrosius cum exponeret quod ait Lucas evangelista, Visum est et mihi (Luc. I, 3): «Potest,» inquit, «non soli visum esse, quod sibi visum esse declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est, sed sicut placuit ei qui in me loquitur Christus, qui ut id quod bonum est, nobis quoque videri bonum possit, operatur: quem enim miseratur, et vocat. Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse voluerit christianus, respondere, Visum est et mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim praeparatur voluntas hominum» (Prov. VIII, sec. LXX). «Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est» (Super Lucam, in expositione prooemii). Itemque in eodem opere, hoc est, in Expositione ejusdem Evangelii, cum ad illum venisset locum, ubi Dominum ad Jerusalem pergentem Samaritani recipere noluerunt: «Simul disce,» inquit, «quia recipi noluit a non simplici mente conversis. Nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset. Cur autem non receperint eum, Evangelista ipse commemoravit dicens: Quia facies ejus erat euntis in Jerusalem» (Luc. IX, 53). «Discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant. Sed Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit» (Lib. 7 in Lucam, n. 27). Quid evidentius, quid illustrius a verbi Dei tractatoribus quaerimus, si et ab ipsis quod in Scripturis clarum est, audire delectat? Sed his duobus, qui sufficere debuerunt, sanctum Gregorium addamus et tertium, qui et credere in Deum, et quod credimus confiteri, Dei donum esse testatur, dicens: «Unius deitatis, quaeso vos, confitemini Trinitatem: si vero aliter vultis, dicite unius esse naturae; et Deus vocem dari vobis a sancto Spiritu deprecabitur:» id est, rogabitur Deus, ut permittat vobis dari vocem, 1025 qua quod creditis, confiteri possitis. «Dabit enim, certus sum; qui dedit quod primum est, dabit et quod secundum est» (Gregorius Nazianzenus, Orat. 44 in Pentecosten); qui dedit credere, dabit et confiteri.