S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .

 CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.

 CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.

 CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.

 CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.

 CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.

 CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.

 CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.

 CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.

 CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.

 CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.

 CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.

 CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.

 CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.

 CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.

 CAPUT XV. Precatio ad Deum.

 CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.

 CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.

 CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.

 CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.

 CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.

 LIBER SECUNDUS. Ad aetatem aliam progreditur, primum quae adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo studiis intermi

 CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.

 CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.

 CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.

 CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.

 CAPUT V. Neminem peccare sine causa.

 CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.

 CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.

 CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.

 CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.

 CAPUT X. In Deo omne bonum.

 LIBER TERTIUS. De annis aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolv

 CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.

 CAPUT II. Amavit spectacula tragica.

 CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.

 CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.

 CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.

 CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.

 CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.

 CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.

 CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.

 CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.

 CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.

 CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.

 LIBER QUARTUS. Pudet Augustinum se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse tum etiam consu

 CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.

 CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.

 CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.

 CAPUT IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacrament

 CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.

 CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.

 CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.

 CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.

 CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.

 CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.

 CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.

 CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.

 CAPUT XIII. Amor unde proveniat.

 CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.

 CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.

 CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

 LIBER QUINTUS. Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta fausti Manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abj

 CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.

 CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

 CAPUT III. De Fausto manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

 CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.

 CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.

 CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

 CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.

 CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.

 CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.

 CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.

 CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.

 CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.

 CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.

 CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.

 LIBER SEXTUS. Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae

 CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.

 CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.

 CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.

 CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.

 CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.

 CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.

 CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.

 CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.

 CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.

 CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.

 CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.

 CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.

 CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.

 CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.

 CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.

 CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.

 LIBER SEPTIMUS. Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ig

 CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.

 CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.

 CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.

 CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.

 CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.

 CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.

 CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.

 CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.

 CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.

 CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.

 CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.

 CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.

 CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.

 CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.

 CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.

 CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.

 CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.

 CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.

 CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.

 CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.

 CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.

 LIBER OCTAVUS. Vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicis

 CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.

 CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.

 CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.

 CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.

 CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.

 CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.

 CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.

 CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.

 CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.

 CAPUT X. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.

 CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.

 CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.

 LIBER NONUS. Dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus

 CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

 CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.

 CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.

 CAPUT IV. Libri apud Cassiciacum scripti Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore Dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit.

 CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.

 CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.

 CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.

 CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.

 CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.

 CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.

 CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.

 CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.

 CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.

 LIBER DECIMUS. Scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea esset, sed qualis nunc. Deum quem diligit studet indicare dumque per singul

 CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.

 CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.

 CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.

 CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.

 CAPUT V. Homo sese totum non novit.

 CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.

 CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.

 CAPUT VIII. Memoriae vis.

 CAPUT IX. Memoria disciplinarum.

 CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.

 CAPUT XI. Quid sit discere.

 CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.

 CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.

 CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.

 CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.

 CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.

 CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.

 CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.

 CAPUT XIX. Quid sit reminisci.

 CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.

 CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.

 CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.

 CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.

 CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.

 CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.

 CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.

 CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.

 CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.

 CAPUT XXIX. In Deo spes tota.

 CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.

 CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.

 CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.

 CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.

 CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.

 CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.

 CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.

 CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.

 CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.

 CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.

 CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.

 CAPUT XLI. Triplex cupiditas.

 CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.

 CAPUT XLIII. Christus verus mediator.

 LIBER UNDECIMUS. Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex m

 CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.

 CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.

 CAPUT III. Quae scripsit Moyses de creatione coeli et terrae intelligere non potest nisi donante Deo.

 CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.

 CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.

 CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.

 CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.

 CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.

 CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.

 CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.

 CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.

 CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.

 CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.

 CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.

 CAPUT XV. Mensura temporis in quo.

 CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.

 CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.

 CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.

 CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.

 CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.

 CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.

 CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.

 CAPUT XXIII. Quid sit tempus.

 CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.

 CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.

 CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.

 CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.

 CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.

 CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.

 CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.

 CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.

 LIBER DUODECIMUS. Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, In principio fecit Deus coelum et terram. coeli terrae

 CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.

 CAPUT II. De duplici coelo et terra.

 CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.

 CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.

 CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.

 CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.

 CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.

 CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.

 CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.

 CAPUT X. A Deo cupit edoceri.

 CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.

 CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.

 CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.

 CAPUT XIV. Scripturae profunditas.

 CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare.

 CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.

 CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.

 CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.

 CAPUT XIX. Quae liquido vera.

 CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.

 CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.

 CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.

 CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.

 CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.

 CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.

 CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.

 CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.

 CAPUT XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.

 CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.

 CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.

 LIBER DECIMUS TERTIUS. Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti p

 CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.

 CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.

 CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.

 CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.

 CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.

 CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.

 CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.

 CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.

 CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.

 CAPUT X. Ex dono Dei omnia.

 CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.

 CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.

 CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.

 CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.

 CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.

 CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.

 CAPUT XVII. Congregentur aquae, etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid arida. Explicatur V 11: Germinet terra, etc.

 CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.

 CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.

 CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.

 CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.

 CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.

 CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.

 CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.

 CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.

 CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.

 CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

 CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.

 CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

 CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.

 CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.

 CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.

 CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.

 CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.

 CAPUT XXXV. Optat pacem.

 CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.

 CAPUT XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

 CAPUT XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.

Chapter VI.—Deceived by His Own Fault, He Falls into the Errors of the Manichæans, Who Gloried in the True Knowledge of God and in a Thorough Examination of Things.

10. Therefore I fell among men proudly raving, very carnal, and voluble, in whose mouths were the snares of the devil—the birdlime being composed of a mixture of the syllables of Thy name, and of our Lord Jesus Christ, and of the Paraclete, the Holy Ghost, the Comforter.110    So, in Book xxii. sec. 13 of his reply to Faustus, he charges them with “professing to believe the New Testament in order to entrap the unwary;” and again, in sec. 15, he says: “ They claim the impious liberty of holding and teaching, that whatever they deem favourable to their heresy was said by Christ and the apostles; while they have the profane boldness to say, that whatever in the same writings is unfavourable to them is a spurious interpolation.” They professed to believe in the doctrine of the Trinity, but affirmed (ibid. xx. 6) “that the Father dwells in a secret light, the power of the Son in the sun, and His wisdom in the moon, and the Holy Spirit in the air.” It was this employment of the phraseology of Scripture to convey doctrines utterly unscriptural that rendered their teaching such a snare to the unwary. See also below, v. 12, note. These names departed not out of their mouths, but so far forth as the sound only and the clatter of the tongue, for the heart was empty of truth. Still they cried, “Truth, Truth,” and spoke much about it to me, “yet was it not in them;”111    1 John ii. 4. but they spake falsely not of Thee only—who, verily, art the Truth—but also of these elements of this world, Thy creatures. And I, in truth, should have passed by philosophers, even when speaking truth concerning them, for love of Thee, my Father, supremely good, beauty of all things beautiful. O Truth, Truth! how inwardly even then did the marrow of my soul pant after Thee, when they frequently, and in a multiplicity of ways, and in numerous and huge books, sounded out Thy name to me, though it was but a voice!112    There was something peculiarly enthralling to an ardent mind like Augustin’s in the Manichæan system. That system was kindred in many ways to modern Rationalism. Reason was exalted at the expense of faith. Nothing was received on mere authority, and the disciple’s inner consciousness was the touchstone of truth. The result of this is well pointed out by Augustin (Con. Faust, xxxii. sec. 19): “Your design, clearly, is to deprive Scripture of all authority, and to make every man’s mind the judge what passage of Scripture he is to approve of, and what to disapprove of. This is not to be subject to Scripture in matters of faith, but to make Scripture subject to you. Instead of making the high authority of Scripture the reason of approval, every man makes his approval the reason for thinking a passage correct.” Compare also Con. Faust, xi. sec. 2, and xxxii. sec. 16. And these were the dishes in which to me, hungering for Thee, they, instead of Thee, served up the sun and moon, Thy beauteous works—but yet Thy works, not Thyself, nay, nor Thy first works. For before these corporeal works are Thy spiritual ones, celestial and shining though they be. But I hungered and thirsted not even after those first works of Thine, but after Thee Thyself, the Truth, “with whom is no variableness, neither shadow of turning;”113    Jas. i. 17. yet they still served up to me in those dishes glowing phantasies, than which better were it to love this very sun (which, at least, is true to our sight), than those illusions which deceive the mind through the eye. And yet, because I supposed them to be Thee, I fed upon them; not with avidity, for Thou didst not taste to my mouth as Thou art, for Thou wast not these empty fictions; neither was I nourished by them, but the rather exhausted. Food in our sleep appears like our food awake; yet the sleepers are not nourished by it, for they are asleep. But those things were not in any way like unto Thee as Thou hast now spoken unto me, in that those were corporeal phantasies, false bodies, than which these true bodies, whether celestial or terrestrial, which we perceive with our fleshly sight, are much more certain. These things the very beasts and birds perceive as well as we, and they are more certain than when we imagine them. And again, we do with more certainty imagine them, than by them conceive of other greater and infinite bodies which have no existence. With such empty husks was I then fed, and was not fed. But Thou, my Love, in looking for whom I fail114    Ps. lxix. 3. that I may be strong, art neither those bodies that we see, although in heaven, nor art Thou those which we see not there; for Thou hast created them, nor dost Thou reckon them amongst Thy greatest works. How far, then, art Thou from those phantasies of mine, phantasies of bodies which are not at all, than which the images of those bodies which are, are more certain, and still more certain the bodies themselves, which yet Thou art not; nay, nor yet the soul, which is the life of the bodies. Better, then, and more certain is the life of bodies than the bodies themselves. But Thou art the life of souls, the life of lives, having life in Thyself; and Thou changest not, O Life of my soul.

11. Where, then, wert Thou then to me, and how far from me? Far, indeed, was I wandering away from Thee, being even shut out from the very husks of the swine, whom with husks I fed.115    Luke xv. 16; and see below, vi. sec. 3, note. For how much better, then, are the fables of the grammarians and poets than these snares! For verses, and poems, and Medea flying, are more profitable truly than these men’s five elements, variously painted, to answer to the five caves of darkness,116    See below, xii. sec. 6, note. none of which exist, and which slay the believer. For verses and poems I can turn into117    “Of this passage St. Augustin is probably speaking when he says, ‘Praises bestowed on bread in simplicity of heart, let him (Petilian) defame, if he will, by the ludicrous title of poisoning and corrupting frenzy.’ Augustin meant in mockery, that by verses he could get his bread; his calumniator seems to have twisted the word to signify a love-potion.—Con. Lit. Petiliani, iii. 16.”—E. B. P. true food, but the “Medea flying,” though I sang, I maintained it not; though I heard it sung, I believed it not; but those things I did believe. Woe, woe, by what steps was I dragged down “to the depths of hell!”118    Prov. ix. 18.—toiling and turmoiling through want of Truth, when I sought after Thee, my God,—to Thee I confess it, who hadst mercy on me when I had not yet confessed,—sought after Thee not according to the understanding of the mind, in which Thou desiredst that I should excel the beasts, but according to the sense of the flesh! Thou wert more inward to me than my most inward part; and higher than my highest. I came upon that bold woman, who “is simple, and knoweth nothing,”119    Prov. ix. 13. the enigma of Solomon, sitting “at the door of the house on a seat,” and saying, “Stolen waters are sweet, and bread eaten in secret is pleasant.”120    Prov. ix. 14, 17. This woman seduced me, because she found my soul beyond its portals, dwelling in the eye of my flesh, and thinking on such food as through it I had devoured.

CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.

10. Incidi itaque in homines superbe delirantes, et carnales nimis et loquaces, in quorum ore laquei diaboli, et viscum confectum commixtione syllabarum nominis tui, et Domini Jesu Christi, et Paracleti consolatoris nostri Spiritus sancti. Haec nomina non recedebant de ore eorum, sed tenus sono et strepitu linguae; et caeterum, cor inane veri. Et dicebant, Veritas, 0687 et veritas: et multum eam dicebant mihi, et nusquam erat in eis; sed falsa loquebantur, non de te tantum, qui vere Veritas es, sed etiam de istis elementis hujus mundi creatura tua, de quibus etiam vera dicentes philosophos transgredi debui prae amore tuo, mi Pater summe bone, pulchritudo pulchrorum omnium. O Veritas, Veritas, quam intime etiam tum medullae animi mei suspirabant tibi, cum te illi sonarent mihi frequenter et multipliciter voce sola, et libris multis et ingentibus! Et illa erant fercula in quibus mihi esurienti te, inferebantur pro te sol et luna, pulchra opera tua; sed tamen opera tua, non tu, nec ipsa prima. Priora enim spiritualia opera tua, quam ista corporea, quamvis lucida et coelestia. At ego nec priora illa, sed teipsam, te, Veritas, in qua non est commutatio nec momenti obumbratio (Jacobi I, 17), esuriebam et sitiebam; et apponebantur adhuc mihi in illis ferculis phantasmata splendida, quibus jam melius erat amare istum solem, saltem istis oculis verum, quam illa falsa animo decepto per oculos. Et tamen, quia te putabam, manducabam; non avide quidem, quia nec sapiebas in ore meo sicuti es; neque enim tu eras figmenta illa inania; nec nutriebar eis, sed exhauriebar magis. Cibus in somnis simillimus est cibis vigilantium, quo tamen dormientes non aluntur; dormiunt enim: at illa nec similia erant ullo modo tibi, sicut nunc mihi locuta es; quia illa erant corporalia phantasmata, falsa corpora, quibus certiora sunt vera corpora ista quae videmus visu carneo, sive coelestia sive terrestria: cum pecudibus et volatilibus videmus haec; et certiora sunt, quam cum imaginamur ea. Et rursus certius imaginamur ea, quam ex eis suspicamur alia grandiora, et infinita, quae omnino nulla sunt, qualibus ego tunc pascebar inanibus; et non pascebar. At tu, amor meus, in quem deficio ut fortis sim, nec ista corpora es quae videmus, quanquam in coelo; nec ea es quae non videmus ibi, quia tu ista condidisti, nec in summis tuis conditionibus habes . Quanto ergo longe es a phantasmatibus illis meis, phantasmatibus corporum quae omnino non sunt! quibus certiores sunt phantasiae corporum eorum quae sunt; et eis certiora corpora, quae tamen non es: sed nec anima es, quae vita est corporum. Ideo melior vita corporum certiorque quam corpora. Sed tu vita es animarum, vita vitarum, vivens te ipsa, et non mutaris, vita animae meae.

11. Ubi ergo mihi tunc eras, et quam longe? Et longe peregrinabar abs te, exclusus et a siliquis porcorum, quos de siliquis pascebam (Luc. XV, 16). Quanto enim meliores grammaticorum et poetarum fabellae, quam illa decipula? Nam versus et carmen et Medea volans utiliores certe, quam quinque elementa varie fucata, propter quinque antra tenebrarum, quae omnino nulla sunt, et occidunt credentem. Nam versum et carmen etiam ad vera pulmenta transfero. Volantem autem Medeam etsi cantabam, non asserebam; 0688 etsi cantari audiebam, non credebam: illa autem credidi. Vae, vae! quibus gradibus deductus sum in profunda inferi? Quippe laborans et aestuans inopia veri, cum te, Deus meus (tibi enim confiteor, qui me miseratus es et nondum confitentem), cum te non secundum intellectum mentis, quo me praestare voluisti belluis, sed secundum sensum carnis quaererem. Tu autem eras interior intimo meo, et superior summo meo. Offendi illam mulierem audacem, inopem prudentiae, aenigma Salomonis, sedentem super sellam in foribus, et dicentem: Panes occultos libenter edite, et aquam dulcem furtivam bibite (Prov. IX, 17). Quae me seduxit, quia invenit foris habitantem in oculo carnis meae, et talia ruminantem apud me, qualia per illum vorassem.