S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .

 CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.

 CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.

 CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.

 CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.

 CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.

 CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.

 CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.

 CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.

 CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.

 CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.

 CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.

 CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.

 CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.

 CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.

 CAPUT XV. Precatio ad Deum.

 CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.

 CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.

 CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.

 CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.

 CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.

 LIBER SECUNDUS. Ad aetatem aliam progreditur, primum quae adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo studiis intermi

 CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.

 CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.

 CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.

 CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.

 CAPUT V. Neminem peccare sine causa.

 CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.

 CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.

 CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.

 CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.

 CAPUT X. In Deo omne bonum.

 LIBER TERTIUS. De annis aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolv

 CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.

 CAPUT II. Amavit spectacula tragica.

 CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.

 CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.

 CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.

 CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.

 CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.

 CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.

 CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.

 CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.

 CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.

 CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.

 LIBER QUARTUS. Pudet Augustinum se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse tum etiam consu

 CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.

 CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.

 CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.

 CAPUT IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacrament

 CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.

 CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.

 CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.

 CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.

 CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.

 CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.

 CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.

 CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.

 CAPUT XIII. Amor unde proveniat.

 CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.

 CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.

 CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

 LIBER QUINTUS. Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta fausti Manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abj

 CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.

 CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

 CAPUT III. De Fausto manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

 CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.

 CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.

 CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

 CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.

 CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.

 CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.

 CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.

 CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.

 CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.

 CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.

 CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.

 LIBER SEXTUS. Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae

 CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.

 CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.

 CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.

 CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.

 CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.

 CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.

 CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.

 CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.

 CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.

 CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.

 CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.

 CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.

 CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.

 CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.

 CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.

 CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.

 LIBER SEPTIMUS. Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ig

 CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.

 CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.

 CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.

 CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.

 CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.

 CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.

 CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.

 CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.

 CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.

 CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.

 CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.

 CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.

 CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.

 CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.

 CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.

 CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.

 CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.

 CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.

 CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.

 CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.

 CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.

 LIBER OCTAVUS. Vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicis

 CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.

 CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.

 CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.

 CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.

 CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.

 CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.

 CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.

 CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.

 CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.

 CAPUT X. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.

 CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.

 CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.

 LIBER NONUS. Dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus

 CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

 CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.

 CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.

 CAPUT IV. Libri apud Cassiciacum scripti Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore Dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit.

 CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.

 CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.

 CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.

 CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.

 CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.

 CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.

 CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.

 CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.

 CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.

 LIBER DECIMUS. Scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea esset, sed qualis nunc. Deum quem diligit studet indicare dumque per singul

 CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.

 CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.

 CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.

 CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.

 CAPUT V. Homo sese totum non novit.

 CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.

 CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.

 CAPUT VIII. Memoriae vis.

 CAPUT IX. Memoria disciplinarum.

 CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.

 CAPUT XI. Quid sit discere.

 CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.

 CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.

 CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.

 CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.

 CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.

 CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.

 CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.

 CAPUT XIX. Quid sit reminisci.

 CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.

 CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.

 CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.

 CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.

 CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.

 CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.

 CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.

 CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.

 CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.

 CAPUT XXIX. In Deo spes tota.

 CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.

 CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.

 CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.

 CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.

 CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.

 CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.

 CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.

 CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.

 CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.

 CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.

 CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.

 CAPUT XLI. Triplex cupiditas.

 CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.

 CAPUT XLIII. Christus verus mediator.

 LIBER UNDECIMUS. Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex m

 CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.

 CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.

 CAPUT III. Quae scripsit Moyses de creatione coeli et terrae intelligere non potest nisi donante Deo.

 CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.

 CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.

 CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.

 CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.

 CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.

 CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.

 CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.

 CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.

 CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.

 CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.

 CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.

 CAPUT XV. Mensura temporis in quo.

 CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.

 CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.

 CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.

 CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.

 CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.

 CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.

 CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.

 CAPUT XXIII. Quid sit tempus.

 CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.

 CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.

 CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.

 CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.

 CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.

 CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.

 CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.

 CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.

 LIBER DUODECIMUS. Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, In principio fecit Deus coelum et terram. coeli terrae

 CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.

 CAPUT II. De duplici coelo et terra.

 CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.

 CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.

 CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.

 CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.

 CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.

 CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.

 CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.

 CAPUT X. A Deo cupit edoceri.

 CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.

 CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.

 CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.

 CAPUT XIV. Scripturae profunditas.

 CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare.

 CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.

 CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.

 CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.

 CAPUT XIX. Quae liquido vera.

 CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.

 CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.

 CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.

 CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.

 CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.

 CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.

 CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.

 CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.

 CAPUT XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.

 CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.

 CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.

 LIBER DECIMUS TERTIUS. Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti p

 CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.

 CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.

 CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.

 CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.

 CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.

 CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.

 CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.

 CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.

 CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.

 CAPUT X. Ex dono Dei omnia.

 CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.

 CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.

 CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.

 CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.

 CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.

 CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.

 CAPUT XVII. Congregentur aquae, etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid arida. Explicatur V 11: Germinet terra, etc.

 CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.

 CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.

 CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.

 CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.

 CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.

 CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.

 CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.

 CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.

 CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.

 CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

 CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.

 CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

 CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.

 CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.

 CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.

 CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.

 CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.

 CAPUT XXXV. Optat pacem.

 CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.

 CAPUT XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

 CAPUT XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.

Chapter VI.—He Refutes the Divinations of the Astrologers, Deduced from the Constellations.

8. Now also had I repudiated the lying divinations and impious absurdities of the astrologers. Let Thy mercies, out of the depth of my soul, confess unto thee369    Ps. cvii. 8, Vulg. for this also, O my God. For Thou, Thou altogether,—for who else is it that calls us back from the death of all errors, but that Life which knows not how to die, and the Wisdom which, requiring no light, enlightens the minds that do, whereby the universe is governed, even to the fluttering leaves of trees?—Thou providedst also for my obstinacy wherewith I struggled with Vindicianus,370    See iv. sec. 5, note, above. an acute old man, and Nebridius, a young one of remarkable talent; the former vehemently declaring, and the latter frequently, though with a certain measure of doubt, saying, “That no art existed by which to foresee future things, but that men’s surmises had oftentimes the help of luck, and that of many things which they foretold some came to pass unawares to the predictors, who lighted on it by their oft speaking.” Thou, therefore, didst provide a friend for me, who was no negligent consulter of the astrologers, and yet not thoroughly skilled in those arts, but, as I said, a curious consulter with them; and yet knowing somewhat, which he said he had heard from his father, which, how far it would tend to overthrow the estimation of that art, he knew not. This man, then, by name Firminius, having received a liberal education, and being well versed in rhetoric, consulted me, as one very dear to him, as to what I thought on some affairs of his, wherein his worldly hopes had risen, viewed with regard to his so-called constellations; and I, who had now begun to lean in this particular towards Nebridius’ opinion, did not indeed decline to speculate about the matter, and to tell him what came into my irresolute mind, but still added that I was now almost persuaded that these were but empty and ridiculous follies. Upon this he told me that his father had been very curious in such books, and that he had a friend who was as interested in them as he was himself, who, with combined study and consultation, fanned the flame of their affection for these toys, insomuch that they would observe the moment when the very dumb animals which bred in their houses brought forth, and then observed the position of the heavens with regard to them, so as to gather fresh proofs of this so-called art. He said, moreover, that his father had told him, that at the time his mother was about to give birth to him (Firminius), a female servant of that friend of his father’s was also great with child, which could not be hidden from her master, who took care with most diligent exactness to know of the birth of his very dogs. And so it came to pass that (the one for his wife, and the other for his servant, with the most careful observation, calculating the days and hours, and the smaller divisions of the hours) both were delivered at the same moment, so that both were compelled to allow the very selfsame constellations, even to the minutest point, the one for his son, the other for his young slave. For so soon as the women began to be in travail, they each gave notice to the other of what was fallen out in their respective houses, and had messengers ready to despatch to one another so soon as they had information of the actual birth, of which they had easily provided, each in his own province, to give instant intelligence. Thus, then, he said, the messengers of the respective parties met one another in such equal distances from either house, that neither of them could discern any difference either in the position of the stars or other most minute points. And yet Firminius, born in a high estate in his parents’ house, ran his course through the prosperous paths of this world, was increased in wealth, and elevated to honours; whereas that slave—the yoke of his condition being unrelaxed—continued to serve his masters, as Firminius, who knew him, informed me.

9. Upon hearing and believing these things, related by so reliable a person, all that resistance of mine melted away; and first I endeavoured to reclaim Firminius himself from that curiosity, by telling him, that upon inspecting his constellations, I ought, were I to foretell truly, to have seen in them parents eminent among their neighbours, a noble family in its own city, good birth, becoming education, and liberal learning. But if that servant had consulted me upon the same constellations, since they were his also, I ought again to tell him, likewise truly, to see in them the meanness of his origin, the abjectness of his condition, and everything else altogether removed from and at variance with the former. Whence, then, looking upon the same constellations, I should, if I spoke the truth, speak diverse things, or if I spoke the same, speak falsely; thence assuredly was it to be gathered, that whatever, upon consideration of the constellations, was foretold truly, was not by art, but by chance; and whatever falsely, was not from the unskillfulness of the art, but the error of chance.

10. An opening being thus made, I ruminated within myself on such things, that no one of those dotards (who followed such occupations, and whom I longed to assail, and with derision to confute) might urge against me that Firminius had informed me falsely, or his father him: I turned my thoughts to those that are born twins, who generally come out of the womb so near one to another, that the small distance of time between them—how much force soever they may contend that it has in the nature of things—cannot be noted by human observation, or be expressed in those figures which the astrologer is to examine that he may pronounce the truth. Nor can they be true; for, looking into the same figures, he must have foretold the same of Esau and Jacob,371    He uses the same illustration when speaking of the mathematici, or astrologers, in his De Doct. Christ. ii. 33. whereas the same did not happen to them. He must therefore speak falsely; or if truly, then, looking into the same figures, he must not speak the same things. Not then by art, but by chance, would he speak truly. For Thou, O Lord, most righteous Ruler of the universe, the inquirers and inquired of knowing it not, workest by a hidden inspiration that the consulter should hear what, according to the hidden deservings of souls, he ought to hear, out of the depth of Thy righteous judgment, to whom let not man say, “What is this?” or “Why that?” Let him not say so, for he is man.

CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.

8. Jam etiam mathematicorum fallaces divinationes, et impia deliramenta rejeceram. Confiteantur etiam hinc tibi de intimis visceribus animae meae miserationes tuae, Deus meus. Tu enim, tu omnino: nam quis alius a morte omnis erroris revocat nos, nisi vita quae mori nescit, et sapientia mentes indigentes illuminans, nullo indigens lumine, qua mundus administratur usque ad arborum volatica folia? tu procurasti pervicaciae meae, qua obluctatus sum Vindiciano acuto seni, et Nebridio adolescenti mirabilis animae: illi vehementer affirmanti, huic cum dubitatione quidem aliqua, sed tamen crebro dicenti, non esse ullam artem futura praevidendi; conjecturas autem hominum habere saepe vim sortis, et multa dicendo dici pleraque ventura, nescientibus eis qui dicerent, sed in ea non tacendo incurrentibus: procurasti ergo tu hominem amicum, non quidem segnem consultorem mathematicorum, nec eas litteras bene callentem; sed, ut dixi, consultorem curiosum, et tamen scientem aliquid quod a patre suo se audisse dicebat, quod quantum valeret ad illius artis opinionem evertendam ignorabat. Is ergo vir nomine Firminus, liberaliter institutus et excultus eloquio, cum me tanquam charissimum, de quibusdam suis rebus, in quas saecularis spes ejus intumuerat, consuleret quid mihi secundum suas, quas constellationes appellant, videretur; ego autem, qui jam de hac re in Nebridii sententiam flecti coeperam, non quidem abnuerem 0738 conjicere ac dicere quod nutanti occurrebat; sed tamen subjicerem, prope jam esse mihi persuasum ridicula esse illa et inania: tum ille mihi narravit patrem suum fuisse librorum talium curiosissimum, et habuisse amicum aeque illa simulque sectantem; qui pari studio et collatione flatabant in eas nugas ignem cordis sui , ita ut mutorum quoque animalium, si quae domi parerent, observarent momenta nascentium, atque ad ea positionem coeli notarent, unde illius quasi artis experimenta colligerent. Itaque dicebat audisse se a patre suo, quod cum eumdem Firminum praegnans mater esset, etiam illius paterni amici famula quaedam pariter utero grandescebat; quod latere non potuit dominum, qui etiam canum suarum partus examinatissima diligentia nosse curabat: atque ita factum esse ut cum iste conjugis, ille autem ancillae dies et horas, minutioresque horarum articulos cautissima observatione numerarent, enixae essent ambae simul; ita ut easdem constellationes usque ad easdem minutias utrique nascenti facere cogerentur, iste filio, ille servulo. Nam cum mulieres parturire coepissent, indicaverunt sibi ambo quid in sua cujusque domo ageretur, et paraverunt quos ad se invicem mitterent, simul ut natum quod parturiebatur esset cuique nuntiatum; quod tamen ut continuo nuntiaretur, tanquam in regno suo facile effecerant. Atque ita, qui ab alterutro missi sunt, tam ex paribus domorum intervallis sibi obviam factos esse dicebat, ut aliam positionem siderum, aliasque particulas momentorum, neuter eorum notare sineretur: et tamen Firminus amplo apud suos loco natus, dealbatiores vias saeculi cursitabat, augebatur divitiis, sublimabatur honoribus; servus autem ille, conditionis jugo nullatenus relaxato, dominis serviebat, ipso indicante qui noverat eum.

9. His itaque auditis et creditis, talis quippe narraverat, omnis illa reluctatio mea resoluta concidit: et primo Firminum ipsum conatus sum ab illa curiositate revocare, cum dicerem, constellationibus ejus inspectis, ut vera pronuntiarem , debuisse me utique videre ibi parentes inter suos esse primarios, nobilem familiam propriae civitatis, natales ingenuos, honestam educationem, liberalesque doctrinas. At si me ille servus ex eisdem constellationibus, quia et illius ipsae essent, consuluisset, ut eidem quoque vera proferrem, debuisse me rursum ibi videre abjectissimam familiam, conditionem servilem, et caetera longe a prioribus aliena, longeque distantia. Unde autem fieret ut eadem inspiciens diversa dicerem, si vera dicerem; si autem eadem dicerem, falsa dicerem: inde certissime colligi , ea quae vera, consideratis 0739 constellationibus dicerentur, non arte dici, sed sorte; quae autem falsi, non artis imperitia, sed sortis mendacio.

10. Hinc autem accepto aditu , ipse mecum talia ruminando, ne quis eorumdem delirorum qui talem quaestum sequerentur, quos jam jamque invadere, atque irrisos refellere cupiebam, mihi ita resisteret, quasi aut Firminus mihi, aut illi pater falsa narraverit; intendi considerationem in eos qui gemini nascuntur: quorum plerique ita post invicem funduntur ex utero, ut parvum ipsum temporis intervallum, quantamlibet vim in rerum natura habere contendant, colligi tamen humana observatione non possit, litterisque signari omnino non valeat, quas mathematicus inspecturus est, ut vera pronuntiet. Et non erunt vera, quia easdem litteras inspiciens, eadem debuit dicere de Esau et Jacob; sed non eadem utrique acciderunt. Falsa ergo diceret: aut si vera diceret, non eadem diceret, etiamsi eadem inspiceret. Non ergo arte, sed sorte vera diceret. Tu enim, Domine, justissime moderator universitatis, consulentibus consultisque nescientibus occulto instinctu agis, ut dum quisque consulit, hoc audiat quod eum oportet audire occultis meritis animarum, ex abysso justi judicii tui, cui non dicat homo: Quid est hoc? utquid hoc? Non dicat, non dicat; homo est enim.