S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI CONFESSIONUM LIBRI TREDECIM .

 CAPUT PRIMUM. Deum vult laudare ab ipso excitatus.

 CAPUT II. Deum quem invocat in ipso esse, ipsumque in Deo.

 CAPUT III. Deus sic ubique totus, ut res nulla ipsum totum capiat.

 CAPUT IV. Dei majestas et perfectiones inexplicabiles.

 CAPUT V. Petit amorem Dei, et delictorum veniam.

 CAPUT VI. Infantiam suam describit, laudat Dei providentiam et aeternitatem.

 CAPUT VII. Infantia quoque peccatis obnoxia.

 CAPUT VIII. Unde puer loqui didicerit.

 CAPUT IX. Odium litterarum, amor lusus, et vapulandi timor in pueris.

 CAPUT X. Amore lusus et spectaculorum avocatur a litterarum studio.

 CAPUT XI. Morbo pressus Baptismum flagitat, quem mater certo consilio differt.

 CAPUT XII. Ad litteras cogebatur, quo tamen Deus utebatur bene.

 CAPUT XIII. Quibus studiis potissimum sit delectatus.

 CAPUT XIV. Litteras graecas oderat.

 CAPUT XV. Precatio ad Deum.

 CAPUT XVI. Improbat modum juventutis erudiendae.

 CAPUT XVII. Prosequitur contra modum exercendae juventutis in re litteraria.

 CAPUT XVIII. Quod homines curant servare leges grammaticorum, et non divinorum praeceptorum.

 CAPUT XIX. Pueritiae vitia quae in majores aetates transeunt.

 CAPUT XX. Pro bonis sibi in pueritia collatis Deo gratias agit.

 LIBER SECUNDUS. Ad aetatem aliam progreditur, primum quae adolescentiae suae, id est, sextum decimum vitae annum, quem in paterna domo studiis intermi

 CAPUT PRIMUM. Adolescentiae aetatem et vitia recolit.

 CAPUT II. Annum aetatis suae decimum sextum in ardore libidinoso consumptum.

 CAPUT III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.

 CAPUT IV. Furtum cum sodalibus perpetratum.

 CAPUT V. Neminem peccare sine causa.

 CAPUT VI. Omnia quae boni specie ad vitia invitant, in solo Deo esse vera et perfecta.

 CAPUT VII. Gratias agit Deo pro remissione peccatorum, quodque a multis servatus sit.

 CAPUT VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.

 CAPUT IX. Contagiosa res sodales mali.

 CAPUT X. In Deo omne bonum.

 LIBER TERTIUS. De annis aetatis illius decimo septimo, decimo octavo et decimo nono transactis Carthagine, ubi dum litterarii studii curriculum absolv

 CAPUT PRIMUM. Amore quem venabatur capitur.

 CAPUT II. Amavit spectacula tragica.

 CAPUT III. In schola rhetoris ab Eversorum factis abhorrebat.

 CAPUT IV. Hortensius Ciceronis excitavit illum ad ardorem philosophiae.

 CAPUT V. Fastidiit sacras Litteras propter simplicitatem stili.

 CAPUT VI. A Manichaeis quomodo captus.

 CAPUT VII. Doctrina Manichaeorum absurda cui suffragabatur.

 CAPUT VIII. Contra Manichaeos dicit quae flagitia semper detestanda, quae facinora.

 CAPUT IX. Discrimen inter peccata, et inter Dei judicium et hominum.

 CAPUT X. Nugae Manichaeorum de terrae fructibus.

 CAPUT XI. Planctus et somnium matris de filio.

 CAPUT XII. Quale responsum mater Augustini accepit a quodam episcopo de ipsius conversione.

 LIBER QUARTUS. Pudet Augustinum se Manichaeorum sectae addictum fuisse per novennium, atque alios secum in eumdem errorem pertraxisse tum etiam consu

 CAPUT PRIMUM. Quamdiu et quomodo alios seduxerit.

 CAPUT II. Rhetoricam docet, concubinam fovet, et aruspicem qui victoriam promittebat, contemnit.

 CAPUT III. Ab astrologia, cui deditus erat, per senem medicinae et rerum peritum revocatur.

 CAPUT IV. Morbum et baptismum amici narrat, quem etiam suis erroribus involverat eoque morte sublato, dolet gravissime. Mirabilis efficacia sacrament

 CAPUT V. Cur fletus dulcis miseris.

 CAPUT VI. Quantus ex amici morte dolor.

 CAPUT VII. Impatientia doloris mutat locum.

 CAPUT VIII. Tempus et amicorum colloquia dolori medentur.

 CAPUT IX. De humana amicitia. Beatus qui amat in Deo.

 CAPUT X. Labiles creaturae, nec in eis potest anima requiescere.

 CAPUT XI. Omnia creata sunt instabilia. Solus Deus stabilis.

 CAPUT XII. Amor non improbatur, modo in his quae placent, amemus-Deum.

 CAPUT XIII. Amor unde proveniat.

 CAPUT XIV. Libri de Apto et Pulchro Hierio nuncupati. Unde hunc amaverat.

 CAPUT XV. Quod corporalibus imaginibus contenebratus, non potuit capere spiritualia.

 CAPUT XVI. Categorias Aristotelis et liberalium artium libros per se intellexit.

 LIBER QUINTUS. Annum aetatis suae exhibet vigesimum nonum, quo scilicet, comperta fausti Manichaei imperitia, propositum in illa secta proficiendi abj

 CAPUT PRIMUM. Excitat mentem ad Deum laudandum.

 CAPUT II. Dei praesentiam iniquos non effugere: itaque ad eum debere converti.

 CAPUT III. De Fausto manichaeo, et de philosophorum caecitate qui per creaturas Creatorem non cognoverunt.

 CAPUT IV. Sola Dei cognitio beat.

 CAPUT V. Manichaei de astris imperitia indignum eum fide in caeteris faciebat.

 CAPUT VI. Faustus eloquens, sed liberalium disciplinarum expers.

 CAPUT VII. Alienatur a secta Manichaeorum.

 CAPUT VIII. Proficiscitur Romam contra matris voluntatem.

 CAPUT IX. Febri correptus periculose laborat.

 CAPUT X. Errores ante susceptam Evangelii doctrinam.

 CAPUT XI. Qualiter Augustinus contulerit cum catholicis.

 CAPUT XII. Fraus discipulorum Romae in praeceptores.

 CAPUT XIII. Docturus rhetoricam mittitur Mediolanum ab Ambrosio suscipitur.

 CAPUT XIV. Audito Ambrosio paulatim ab erroribus resipiscit.

 LIBER SEXTUS. Cum jam Monnica ipsius mater Mediolanum advenisset, ipseque annum aetatis ageret trigesimum, Ambrosii concionibus admonitus, catholicae

 CAPUT PRIMUM. Augustinus nec manichaeus nec catholicus.

 CAPUT II. Epulae et synaxis apud sepulcra martyrum.

 CAPUT III. Occupationes et studia Ambrosii.

 CAPUT IV. Doctrinam Ecclesiae Ambrosio concionante intelligit.

 CAPUT V. De sacrorum Librorum auctoritate et necessario usu.

 CAPUT VI. De miseria ambitiosorum, adducto exemplo mendici laetantis.

 CAPUT VII. Alypium a Circensium insania convertit.

 CAPUT VIII. Alypius capitur insania ludorum gladiatoriorum, a quibus antea abhorruerat.

 CAPUT IX. Alypius ut fur apprehenditur.

 CAPUT X. De integritate Alypii et adventu Nebridii.

 CAPUT XI. Anxius Augustinus de instituenda vita deliberat.

 CAPUT XII. Contentio inter Alypium et Augustinum de matrimonio et caelibatu.

 CAPUT XIII. Uxor quaeritur Augustino.

 CAPUT XIV. De vita communi agenda cum amicis deliberat.

 CAPUT XV. In locum discedentis concubinae alia succedit.

 CAPUT XVI. Mortis et judicii metum nunquam deposuit.

 LIBER SEPTIMUS. Exordium suae juventutis, id est annum aetatis trigesimum primum, ob mentis oculos reducit. Narrat se illa aetate densioribus adhuc ig

 CAPUT PRIMUM. Deum cogitat tanquam aliquid corporeum per infinita spatia diffusum.

 CAPUT II. Momentum quo Nebridius confutarat Manichaeos.

 CAPUT III. Liberum arbitrium causa peccati.

 CAPUT IV. Deum incorruptibilem esse oportet.

 CAPUT V. Quaerit iterum unde malum, et quae radix ejus.

 CAPUT VI. Mathematicorum divinationes rejicit.

 CAPUT VII. Misere torquetur inquirens unde sit malum.

 CAPUT VIII. Quomodo divina misericordia subvenerit Augustino.

 CAPUT IX. In Platonicorum libris Verbi aeterni divinitatem, non incarnati humilitatem invenit.

 CAPUT X. Clarius innotescunt jam Augustino divina.

 CAPUT XI. Quomodo creaturae sunt et non sunt.

 CAPUT XII. Omnia bona, quaecumque sunt.

 CAPUT XIII. Omnia condita laudant Deum.

 CAPUT XIV. Sanae mentis homini nihil displicet inter creaturas Dei.

 CAPUT XV. Quomodo veritas et falsitas in creaturis.

 CAPUT XVI. Omnia bona, licet quibusdam non apta.

 CAPUT XVII. Quae retardent a cognitione divinorum.

 CAPUT XVIII. Solus Christus via ad salutem.

 CAPUT XIX. Quid senserit de Christi incarnatione.

 CAPUT XX. Ex Platonicis libris peritior, sed inflatior evaserat.

 CAPUT XXI. Quid in sacris Libris invenerit, non inventum in Platonicis.

 LIBER OCTAVUS. Vitae ipsius partem attingit celeberrimam, annum aetatis trigesimum secundum, quo nempe cum Simplicianum consuluisset, ab eoque didicis

 CAPUT PRIMUM. Studio vitae melius instituendae ad Simplicianum ire statuit.

 CAPUT II. De Victorino rhetore ad fidem converso.

 CAPUT III. Quod Deus et Angeli magis gaudent in peccatorum conversione.

 CAPUT IV. Quare plus laetandum sit in conversione nobilium.

 CAPUT V. Quae remorabantur eum a conversione.

 CAPUT VI. Pontitianus narrat Antonii vitam.

 CAPUT VII. Rodebatur intus audito Pontitiano.

 CAPUT VIII. In hortum secedit, quid ibi egerit.

 CAPUT IX. Unde fit ut animus imperet sibi et resistatur.

 CAPUT X. Adversus Manichaeos qui ex duabus contrariis voluntatibus duas contrarias naturas asseverant.

 CAPUT XI. Lucta spiritus et carnis in Augustino.

 CAPUT XII. Vocis admonitu quomodo totus conversus.

 LIBER NONUS. Dicit de capto a se consilio rhetoricae professionem abjiciendi, non tamen antequam vindemialium feriarum, quod proxime instabat, tempus

 CAPUT PRIMUM. Laudat Dei bonitatem, agnoscens suam miseriam.

 CAPUT II. Deserere rhetorices professionem differt usque ad vindemiales ferias.

 CAPUT III. Verecundus concedit illi rus suum.

 CAPUT IV. Libri apud Cassiciacum scripti Epistolae ad Nebridium. De ablato repente dolore Dentium acerrimo, dum psalmos pie evolvit.

 CAPUT V Ambrosium consulit quid legendum.

 CAPUT VI. Mediolani baptizatur cum Alypio et Adeodato.

 CAPUT VII. Ecclesiastici cantus institutio Mediolani. Inventio corporum SS. Protasii et Gervasii.

 CAPUT VIII. Evodii conversio. Matris obitus, ejusque a teneris educatio.

 CAPUT IX. Laudabiles matris suae mores prosequitur.

 CAPUT X. Colloquium cum matre de regno coelorum.

 CAPUT XI. De ecstasi et morte matris.

 CAPUT XII. Quomodo luxerit mortem matris. Sacrificium pro defunctis.

 CAPUT XIII. Orat pro matre defuncta.

 LIBER DECIMUS. Scrutatur deinceps, ac palam contestatur, non qualis antea esset, sed qualis nunc. Deum quem diligit studet indicare dumque per singul

 CAPUT PRIMUM. In Deo solo spes et gaudium.

 CAPUT II. Cum Deo nota sint arcana, quid est confiteri illi.

 CAPUT III. Quo fructu confitebitur deinceps quis sit, non quis fuerit.

 CAPUT IV. Quod magni sint fructus hujusmodi confessionis.

 CAPUT V. Homo sese totum non novit.

 CAPUT VI. Quid amat, cum Deum amat: et quomodo ex creaturis Deus cognoscitur.

 CAPUT VII. Corporea aut sensitiva virtute Deus non invenitur.

 CAPUT VIII. Memoriae vis.

 CAPUT IX. Memoria disciplinarum.

 CAPUT X. Disciplinae in memoriam non introducuntur per sensus, sed ex ejus abditiore sinu eruuntur.

 CAPUT XI. Quid sit discere.

 CAPUT XII. Rerum Mathematicarum memoria.

 CAPUT XIII. Memoria meminisse nos meminimus.

 CAPUT XIV. Quomodo memoria continet affectus animi. Laeta non laeti quomodo recordamur.

 CAPUT XV. Etiam quae absunt meminimus.

 CAPUT XVI. Et oblivionis memoria est.

 CAPUT XVII. Magna memoriae vis, sed ultra progrediendum ut attingatur Deus.

 CAPUT XVIII. Non inveniretur ea res quae excidit, nisi memoria teneretur.

 CAPUT XIX. Quid sit reminisci.

 CAPUT XX. Ut beatitudinem omnes appetant, oportet eam noverint.

 CAPUT XXI. Quomodo memoria beatam vitam continet.

 CAPUT XXII. Beata vita quae, et ubi.

 CAPUT XXIII. Item prosequitur quae sit beata vita, et ubi.

 CAPUT XXIV. Gratulatur quod sua in memoria Deus locum habeat.

 CAPUT XXV. In quo memoriae gradu reperiatur Deus.

 CAPUT XXVI. Ubi invenitur Deus.

 CAPUT XXVII. Quomodo hominem rapiat Dei pulchritudo.

 CAPUT XXVIII. Miseriae hujus vitae.

 CAPUT XXIX. In Deo spes tota.

 CAPUT XXX. Confitetur ut se habet ad tentationes carnalis libidinis.

 CAPUT XXXI. Ut se gerit ad tentationes gulae.

 CAPUT XXXII. Ut se gerit ad odorum illecebras.

 CAPUT XXXIII. Ut se gerit ad voluptates aurium.

 CAPUT XXXIV. Ut se gerit ad oculorum illecebras.

 CAPUT XXXV. Ut se habet ad secundum tentationis genus, quod est curiositatis.

 CAPUT XXXVI. Ut se habet ad tertium tentationis genus, quod est superbiae.

 CAPUT XXXVII. Ut movetur laudibus humanis.

 CAPUT XXXVIII. Et virtuti periculum a vana gloria.

 CAPUT XXXIX. Amoris proprii vis et natura.

 CAPUT XL. Quod in se et caeteris rebus Deum investigavit.

 CAPUT XLI. Triplex cupiditas.

 CAPUT XLII. Nonnulli ad daemones tanquam redeundi ad Deum mediatores infeliciter recurrerunt.

 CAPUT XLIII. Christus verus mediator.

 LIBER UNDECIMUS. Laudaturus Deum deinceps professione suae ipsius in Scripturis sanctis sive imperitiae, sive etiam peritiae, aut ejus quo in eas ex m

 CAPUT PRIMUM. Cur confitemur Deo scienti.

 CAPUT II. Petit a Deo Scripturarum sanctarum intelligentiam.

 CAPUT III. Quae scripsit Moyses de creatione coeli et terrae intelligere non potest nisi donante Deo.

 CAPUT IV. Creatura clamat creatorem Deum.

 CAPUT V. Ex nihilo conditus mundus.

 CAPUT VI. Quomodo Deus dixit, ut fieret mundus.

 CAPUT VII. Verbum Dei coaeternum Deo.

 CAPUT VIII. Verbum Dei ipsum est principium quo docemur omnem veritatem.

 CAPUT IX. Quomodo Verbum Dei loquatur cordi.

 CAPUT X. Obtrectantes quid faceret Deus antequam coelum et terram conderet.

 CAPUT XI. Objectioni respondet quod aeternitas Dei nescit tempora.

 CAPUT XII. Quid Deus fecerit ante mundi creationem.

 CAPUT XIII. Quod ante tempora a Deo creata nullum tempus fuerit.

 CAPUT XIV. Temporis differentiae tres.

 CAPUT XV. Mensura temporis in quo.

 CAPUT XVI. Quale tempus metiri liceat, et quale non.

 CAPUT XVII. Ubi tempus praeteritum et futurum.

 CAPUT XVIII. Quomodo praeterita et futura tempora sint praesentia.

 CAPUT XIX. Non capit modum, quo Deus docet futura.

 CAPUT XX. Differentiae temporis quomodo nominandae.

 CAPUT XXI. Quomodo tempus liceat metiri.

 CAPUT XXII. Petit aenigmatis istius solutionem a Deo.

 CAPUT XXIII. Quid sit tempus.

 CAPUT XXIV. Tempus est quo metimur motum corporis.

 CAPUT XXV. Rursus Deum interpellat.

 CAPUT XXVI. Quomodo tempus metimur.

 CAPUT XXVII. Quomodo metimur tempus permanens in animo.

 CAPUT XXVIII. Animo metimur tempora.

 CAPUT XXIX. Se in temporalia distentum cupit in Deum colligi.

 CAPUT XXX. Coarguit rursum obtrectantes, quid fecerit Deus ante mundi creationem.

 CAPUT XXXI. Quomodo cognoscit Deus, quomodo creatura.

 LIBER DUODECIMUS. Prosequitur interpretationem hujusce versiculi, In principio fecit Deus coelum et terram. coeli terrae

 CAPUT PRIMUM. Difficilis inquisitio veri.

 CAPUT II. De duplici coelo et terra.

 CAPUT III. Quid tenebrae super faciem abyssi.

 CAPUT IV. Quid terra invisibilis et incomposita.

 CAPUT V. Cur sic appellata videtur materia informis.

 CAPUT VI. Quid olim cum Manichaeis senserit de materia informi, quid modo.

 CAPUT VII. Deus fecit de nihilo coelum, id est Angelos et terram, id est informem materiam.

 CAPUT VIII. Materia informis ex nihilo: ex hac omnia visibilia.

 CAPUT IX. Cur absque dierum mentione scriptum est Deum fecisse in principio coelum et terram.

 CAPUT X. A Deo cupit edoceri.

 CAPUT XI. Quid a Deo didicerit.

 CAPUT XII. Creatura duplex carens tempore.

 CAPUT XIII. Cur sine dierum commemoratione dicit Scriptura, quod in principio fecit Deus coelum et terram.

 CAPUT XIV. Scripturae profunditas.

 CAPUT XV. Quae de Deo deque Angelis et informi materia sentit Augustinus, non possunt oblocutores negare.

 CAPUT XVI. Rem habere non vult cum iis, qui contradicunt veritati divinae.

 CAPUT XVII. Ut coeli et terrae nominibus aliud et aliud intelligi potest.

 CAPUT XVIII. Quis error innoxius in Scripturis.

 CAPUT XIX. Quae liquido vera.

 CAPUT XX. In principio creavit, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXI. Terra erat invisibilis, etc., varie intellectum.

 CAPUT XXII. Aliquid esse a Deo conditum, de quo sileat liber Genesis, nihil repugnat.

 CAPUT XXIII. Duo dissensionum genera in Scripturis interpretandis.

 CAPUT XXIV. Ex multis veris non debet fidenter asseri hoc aut illud sensisse Moysen.

 CAPUT XXV. Adversus eos qui aliorum interpretandi rationem temere rejiciunt.

 CAPUT XXVI. Qui sermo deceat Scripturam.

 CAPUT XXVII. Scripturam decet humile simplexque verborum genus.

 CAPUT XXVIII. Ut varie intelligitur ab eruditis Scriptura.

 CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.

 CAPUT XXX. Tractatores Scripturae diversa sentientes concordent invicem charitate et studio veritatis.

 CAPUT XXXI. Sensisse putandus est Moyses quidquid veri potest in ipsius verbis inveniri.

 CAPUT XXXII. Veri Scripturae sensus a Spiritu sancto revelantur.

 LIBER DECIMUS TERTIUS. Dei bonitatem in rerum productione ac perfectione relucere tum etiam Deum Trinitatem, ipsiusque proprietatem Spiritus sancti p

 CAPUT PRIMUM. Invocat Deum, cujus bonitate se praeventum agnoscit.

 CAPUT II. Creaturae ex Dei bonitate subsistunt et perficiuntur.

 CAPUT III. Ex Dei gratia omnia.

 CAPUT IV. Deus non eget rebus conditis.

 CAPUT V. Trinitas qui Deus est ex primis verbis Geneseos intelligitur.

 CAPUT VI. Cur dictus est Spiritus superferri super aquas.

 CAPUT VII. Effectus Spiritus sancti.

 CAPUT VIII. Intellectuali creaturae ad beatam requiem non sufficit quidquid Deo minus est.

 CAPUT IX. Cur solus Spiritus sanctus superferebatur super aquas.

 CAPUT X. Ex dono Dei omnia.

 CAPUT XI. Symbola Trinitatis in homine.

 CAPUT XII. Mundi creatio formationem Ecclesiae praefigurat.

 CAPUT XIII. Renovatio hominis dum hic vivit nondum perfecta.

 CAPUT XIV. Fide et spe corroboramur.

 CAPUT XV. Fiat firmamentum, etc., Gen. 1, 6. Quid firmamentum, quid superiores aquae.

 CAPUT XVI. Solus Deus se scit omnino sicuti est.

 CAPUT XVII. Congregentur aquae, etc., Gen. 1, 9. Quid mare, quid arida. Explicatur V 11: Germinet terra, etc.

 CAPUT XVIII. Fiant luminaria, etc. Gen. 1, 14. Quae luminaria dividentia inter diem et noctem.

 CAPUT XIX. Tractat eumdem versiculum, Fiant luminaria, etc.

 CAPUT XX. Producant aquae, etc., Gen. 1, 20. Quae reptilia, quae volatilia.

 CAPUT XXI. Producat terra animam vivam, etc., Gen. 1, 24.

 CAPUT XXII. Faciamus hominem ad imaginem, etc., Gen. 1, 26. Renovatio mentis.

 CAPUT XXIII. Et praesit piscibus maris, etc., Gen. 1, 26. De quibus christianus judicet.

 CAPUT XXIV. Et benedixit eos Deus dicens, Crescite, etc., Gen. 81, 2.

 CAPUT XXV. Ecce dedi vobis omnem herbam . . . . in escam, etc., Gen. 1, 29.

 CAPUT XXVI. Voluptas et utilitas ex beneficio in proximum collato.

 CAPUT XXVII. Quid per pisces et cetos significetur.

 CAPUT XXVIII. Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde, etc., Gen. 1, 31.

 CAPUT XXIX. Quomodo intelligendum quod Deus octies vidit bona esse opera sua.

 CAPUT XXX. Manichaeorum deliria.

 CAPUT XXXI. Piis idem probatur quod Deo placuit.

 CAPUT XXXII. Compendio enarrat opera Dei.

 CAPUT XXXIII. Omnia de nihilo sive de concreata materia.

 CAPUT XXXIV. Totius creationis mundi allegorica expositio.

 CAPUT XXXV. Optat pacem.

 CAPUT XXXVI. Diem septimum vespera quare non sequatur.

 CAPUT XXXVII. Deus in nobis quando quiescet.

 CAPUT XXXVIII. Aliter Deus, aliter homo videt creata.

Chapter XXIX.—Concerning the Opinion of Those Who Explain It “At First He Made.”

40. But he who does not otherwise understand, “In the beginning He made,” than if it were said, “At first He made,” can only truly understand heaven and earth of the matter of heaven and earth, namely, of the universal, that is, intelligible and corporeal creation. For if he would have it of the universe. as already formed, it might rightly be asked of him: “If at first God made this, what made He afterwards?” And after the universe he will find nothing; thereupon must he, though unwilling, hear, “How is this first, if there is nothing afterwards?” But when he says that God made matter first formless, then formed, he is not absurd if he be but able to discern what precedes by eternity, what by time, what by choice, what by origin. By eternity, as God is before all things; by time, as the flower is before the fruit; by choice, as the fruit is before the flower; by origin, as sound is before the tune. Of these four, the first and last which I have referred to are with much difficulty understood; the two middle very easily. For an uncommon and too lofty vision it is to behold, O Lord, Thy Eternity, immutably making things mutable, and thereby before them. Who is so acute of mind as to be able without great labour to discover how the sound is prior to the tune, because a tune is a formed sound; and a thing not formed may exist, but that which existeth not cannot be formed?1040    See a similar argument in his Con. adv. Leg. et Proph. i. 9; and sec. 29, and note, above. So is the matter prior to that which is made from it; not prior because it maketh it, since itself is rather made, nor is it prior by an interval of time. For we do not as to time first utter formless sounds without singing, and then adapt or fashion them into the form of a song, just as wood or silver from which a chest or vessel is made. Because such materials do by time also precede the forms of the things which are made from them; but in singing this is not so. For when it is sung, its sound is heard at the same time; seeing there is not first a formless sound, which is afterwards formed into a song. For as soon as it shall have first sounded it passeth away; nor canst thou find anything of it, which being recalled thou canst by art compose. And, therefore, the song is absorbed in its own sound, which sound of it is its matter. Because this same is formed that it may be a tune; and therefore, as I was saying, the matter of the sound is prior to the form of the tune, not before through any power of making it a tune; for neither is a sound the composer of the tune, but is sent forth from the body and is subjected to the soul of the singer, that from it he may form a tune. Nor is it first in time, for it is given forth together with the tune; nor first in choice, for a sound is not better than a tune, since a tune is not merely a sound, but a beautiful sound. But it is first in origin, because the tune is not formed that it may become a sound, but the sound is formed that it may become a tune. By this example, let him who is able understand that the matter of things was first made, and called heaven and earth, because out of it heaven and earth were made. Not that it was made first in time, because the forms of things give rise to time,1041    See xi. sec. 29, above, and Gillies’ note thereon; and compare with it Augustin’s De. Gen. ad Lit. v. 5: “In vain we inquire after time before the creation as though we could find time before time, for if there were no motion of the spiritual or corporeal creatures whereby through the present the future might succeed the past, there would be no time at all. But the creature could not have motion unless it were. Time, therefore, begins rather from the creation, than creation from time, but both are from God.” but that was formless; but now, in time, it is perceived together with its form. Nor yet can anything be related concerning that matter, unless as if it were prior in time, while it is considered last (because things formed are assuredly superior to things formless), and is preceded by the Eternity of the Creator, so that there might be out of nothing that from which something might be made.

CAPUT XXIX. Quot modis dicitur aliquid prius.

40. At ille qui non aliter accipit, In principio fecit, quam si diceretur, Primo fecit; non habet quomodo veraciter intelligat coelum et terram, nisi materiam coeli et terrae intelligat, videlicet universae, id est intelligibilis corporalisque creaturae. Si enim jam formatam velit universam, recte ab eo quaeri poterit, Si hoc primo fecit Deus, quid fecerit deinceps: et post universitatem non inveniet; ac per hoc audiet invitus, Quomodo illud primo, si postea nihil? Cum vero dicit primo informem, deinde formatam, non est absurdus; si modo est idoneus discernere, quid praecedat aeternitate, quid tempore, quid electione, quid origine. Aeternitate, sicut Deus omnia; tempore, sicut flos fructum; electione, sicut fructus florem; origine, sicut sonus cantum. In his quatuor primum et ultimum quae commemoravi, difficillime intelliguntur; duo media facillime. Namque rara visio est et nimis ardua conspicere, Domine, aeternitatem tuam incommutabiliter mutabilia facientem, ac per hoc 0843 priorem. Quis deinde sic acutum cernat animo, ut sine labore magno dignoscere valeat, quomodo sit prior sonus quam cantus, ideo quia cantus est formatus sonus, et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est, non potest? Sic est prior materies, quam id quod ex ea fit: non ideo prior quia ipsa efficit, cum potius fiat; nec prior intervallo temporis. Neque enim priore tempore sonos edimus informes sine cantu, et eos posteriore tempore in formam cantici coaptamus aut fingimus, sicut ligna quibus arca, vel argentum quo vasculum fabricatur. Tales quippe materiae tempore etiam praecedunt formas rerum quae fiunt ex eis: at in cantu non ita est. Cum enim cantatur, auditur sonus ejus; non prius informiter sonat, et deinde formatur in cantum. Quod enim primo utcumque sonuerit, praeterit; nec ex eo quidquam reperies quod resumptum arte componas: et ideo cantus in sono suo vertitur; qui sonus ejus, materies ejus est. Idem quippe formatur ut cantus sit; et ideo, sicut dicebam, prior materies sonandi quam forma cantandi: non per faciendi potentiam prior ; neque enim sonus est cantandi artifex, sed cantanti animae subjacet ex corpore, de quo cantum faciat. Nec tempore prior; simul enim cum cantu editur. Nec prior electione; non enim potior sonus quam cantus, quandoquidem cantus est non tantum sonus, verum etiam sonus speciosus. Sed prior est origine; quia non cantus formatur ut sonus sit, sed sonus formatur ut cantus sit. Hoc exemplo qui potest intelligat materiam rerum primo factam, et appellatam coelum et terram, quia inde facta sunt coelum et terra: nec tempore primo factam; quia formae rerum exserunt tempora, illa autem erat informis; jamque in temporibus simul animadvertitur, nec tamen de illa narrari aliquid potest, nisi velut tempore prior sit; cum pendatur extremior, quia profecto meliora sunt formata quam informia, et praecedatur aeternitate creatoris, ut esset de nihilo, unde aliquid fieret.