S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE GRATIA CHRISTI ET DE PECCATO ORIGINALI CONTRA PELAGIUM ET COELESTIUM Libri duo .

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 4. Nam cum tria constituat atque distinguat, quibus divina mandata dicit impleri, possibilitatem, 0362 voluntatem, actionem possibilitatem scilicet,

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 8. Hanc autem naturalem possibilitatem quod adjuvari Dei gratia confitetur, non est hic apertum vel quam dicat gratiam, vel quatenus ea naturam sentia

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 24. Sed ne forte respondeat, ita se hic dixisse, «Dei faciendo voluntatem, divinam mereamur gratiam,» sicut fidelibus et pie viventibus additur gratia

 CAPUT XXIII.

 CAPUT XXIV.

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVII.

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX.

 CAPUT XXX.

 32. Nam ut de Coelestii opusculis interim taceam, vel libellis ejus, quos judiciis ecclesiasticis allegavit , quae vobis omnia, cum aliis quas necessa

 CAPUT XXXI.

 34. Deinde quamlibet sentiat gratiam, ipsis Christianis secundum merita dari dicit: cum eos qui hoc dicunt, jam in Palaestina, sicut supra commemoravi

 CAPUT XXXII.

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 41. Item in eodem opere alio loco: «Quod si etiam sine Deo,» inquit, «homines ostendunt, quales a Deo facti sunt vide quid Christiani facere possint,

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX.

 CAPUT XL.

 CAPUT XLI.

 CAPUT XLII.

 CAPUT XLIII.

 CAPUT XLIV.

 CAPUT XLV.

 50. Item in eodem libro idem sanctus Ambrosius: «Nam si Petrus,» inquit (Lib. 10, n. 91, ad Luc. XXII), «lapsus est, qui dixit, Etsi alii scandalizati

 CAPUT XLVI.

 CAPUT XLVII.

 CAPUT XLVIII.

 CAPUT XLIX.

 CAPUT L.

 LIBER SECUNDUS. DE PECCATO ORIGINALI.

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 4. Nempe cernitis sic Coelestium concessisse parvulis Baptismum, ut in eos transire primi hominis peccatum, quod lavacro regenerationis abluitur, nolu

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 7. Sed multum misericors memoratae Sedis antistes, ubi eum vidit ferri tanta praesumptione praecipitem, tanquam furentem, donec si posset fieri resipi

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 19. Quomodo autem Pelagius obrepere tentaverit ad fallendum etiam Apostolicae Sedis episcopale judicium in hac ipsa quaestione de Baptismate parvuloru

 CAPUT XVIII.

 20. Denique quomodo respondeat advertite, et videte latebras ambiguitatis falsitati praeparare refugia. offundendo caliginem veritati ita ut etiam no

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 24. Jam vero in libro Fidei suae , quem Romam cum ipsis litteris misit ad eumdem papam Innocentium, ad quem etiam epistolam scripserat, multo evidenti

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

 27. Sed multum eum ista fallit opinio. Longe aliter se habent quaestiones istae, quas esse praeter fidem 0398 arbitratur, quam sunt illae in quibus sa

 CAPUT XXIV.

 29. Quamvis ergo mors regnaverit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14), quia non eam potuit vincere nec lex data per Moysen non enim data est quae pos

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 31. Haec disputantes, a gratia mediatoris justos excludere conantur antiquos, tanquam Dei et illorum hominum non fuerit mediator homo Christus Jesus

 CAPUT XXVII.

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX.

 CAPUT XXX.

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII.

 CAPUT XXXIII.

 CAPUT XXXIV.

 CAPUT XXXV.

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX.

 CAPUT XL.

 45. Reatus itaque vitii ejus de quo loquimur, in regeneratorum prole carnali tamdiu manebit, donec et illic lavacro regenerationis abluatur. Regenerat

 46. Nec quisquam miretur, et dicat, «Cur hoc creat bonitas Dei, quod possideat malignitas diaboli?» Hoc enim suae creaturae seminibus ex illa bonitate

 CAPUT XLI.

 48. His tamen verbis hominis Dei, quem tanto praeconio ipse laudavit Pelagius, contradicit, et dicit, «sicut sine virtute, ita nos sine vitio procrear

14. [XIII.]—He Shows That, Even After the Synod of Palestine, Pelagius Held the Same Opinions as Cœlestius on the Subject of Original Sin.

I see, however, that it may be most justly demanded of me, that I do not defer my promised demonstration, that he actually entertains the same views as Cœlestius. In the first book of his more recent work, written in defence of free will (which work he mentions in the letter he despatched to Rome), he says: “Everything good, and everything evil, on account of which we are either laudable or blameworthy, is not born with us but done by us: for we are born not fully developed, but with a capacity for either conduct; and we are procreated as without virtue, so also without vice; and previous to the action of our own proper will, that alone is in man which God has formed.” Now you perceive that in these words of Pelagius, the dogma of both these men is contained, that infants are born without the contagion of any sin from Adam. It is therefore not astonishing that Cœlestius refused to condemn such as say that Adam’s sin injured only himself, and not the human race; and that infants are at their birth in the same state in which Adam was before the transgression. But it is very much to be wondered at, that Pelagius had the effrontery to anathematize these opinions. For if, as he alleges, “evil is not born with us, and we are procreated without fault, and the only thing in man previous to the action of his own will is what God has formed,” then of course the sin of Adam did only injure himself, inasmuch as it did not pass on to his offspring. For there is not any sin which is not an evil; or a sin that is not a fault; or else sin was created by God. But he says: “Evil is not born with us, and we are procreated without fault; and the only thing in men at their birth is what God has formed.” Now, since by this language he supposes it to be most true, that, according to the well-known sentence of his: “Adam’s sin was injurious to himself alone, and not to the human race,” why did Pelagius condemn this, if it were not for the purpose of deceiving his catholic judges? By parity of reasoning, it may also be argued: “If evil is not born with us, and if we are procreated without fault, and if the only thing found in man at the time of his birth is what God has formed,” it follows beyond a doubt that “infants at their birth are in the same condition that Adam was before the transgression,” in whom no evil or fault was inherent, and in whom that alone existed which God had formed. And yet Pelagius pronounced anathema on all those persons “who hold now, or have at any time held, that newborn babes are placed by their birth in the same state that Adam was in before the transgression,”—in other words, are without any evil, without any fault, having that only which God had formed. Now, why again did Pelagius condemn this tenet also, if it were not for the purpose of deceiving the catholic Synod, and saving himself from the condemnation of an heretical innovator?

CAPUT XIII.

14. Sed video de me jam justissime postulari, ut quod promisi, utrum et ipse hoc sentiat quod Coelestius, demonstrare non differam. In primo libro recentioris operis sui, quod scripsit pro Libero Arbitrio, cujus operis in litteris quas Romam misit, commemorationem fecit: «Omne,» inquit, «bonum ac malum, quo vel laudabiles vel vituperabiles sumus, non nobiscum oritur, sed agitur a nobis: capaces enim utriusque rei, non pleni nascimur, et ut sine virtute, ita et sine vitio procreamur: atque ante actionem propriae voluntatis, id solum in homine est, quod Deus condidit.» Nempe cernitis in his Pelagii verbis, quod dogma contineatur amborum, de parvulis sine ullius vitii ex Adam contagione nascentibus. Non itaque mirum est, quod eos qui 0392 dicunt, «Adae peccatum ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo fuit Adam ante praevaricationem,» Coelestius damnare noluit: sed multum mirum est, qua fronte Pelagius ista damnaverit. Si enim, sicut dicit, «malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, atque ante actionem propriae voluntatis id solum in homine est, quod Deus condidit;» profecto peccatum Adae ipsi soli obfuit, quia nullum in prolem transitum fecit. Non enim peccatum non est malum, aut peccatum non est vitium, aut peccatum Deus condidit. Dicit autem iste, «Malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, et hoc solum est in nascentibus, quod Deus condidit.» Ac per hoc cum «peccatum Adae ipsi soli obfuisse, non generi humano,» secundum istam suam sententiam, verissimum putet, cur hoc damnavit Pelagius, nisi ut judices catholici fallerentur? Similiter etiam illud dici potest: «Si malum non nobiscum oritur, et sine vitio procreamur, idque solum est in homine nascente, quod Deus condidit;» procul dubio, «qui nascuntur infantes, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem,» cui nullum malum vitiumque inerat, atque id solum in illo erat, quod Deus condiderat. Et tamen anathematizavit Pelagius, «qui tenent aut aliquando tenuerunt, in eo statu esse recentes ab ortu parvulos, in quo Adam fuit ante praevaricationem,» id est, sine ullo malo, sine ullo vitio, id solum habentes, quod Deus condidit. Utquid ergo et hoc damnavit Pelagius, nisi ut catholica synodus falleretur, ne novus haereticus damnaretur?