S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .

 CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.

 CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

 CAPUT III. Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

 CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

 CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.

 CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

 CAPUT VII. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum prae

 CAPUT VIII. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.

 CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.

 CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.

 CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.

 CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

 CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.

 CAPUT XIV. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

 CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.

 CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.

 CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.

 CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

 CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.

 CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.

 CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

 CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.

 CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.

 CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.

 CAPUT XXV. Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.

 CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.

 CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.

 CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.

 CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

 CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.

 CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.

 CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.

 CAPUT XXXIII. In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.

 CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.

 CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Quare usque ad Joseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.

 CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.

 CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

 CAPUT IV. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quatuordecim triplicet.

 CAPUT V. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat

 CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

 CAPUT VII. De duobus Herodibus.

 CAPUT VIII. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum et non timuisse ire in Galilaeam, ubi era

 CAPUT IX. Quomodo dicat Matthaeus ideo isse in Galilaeam Joseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Jerusalem cum Lu

 CAPUT X. Quomodo Lucas dicit, Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae cum illo puero cum dicat Matthaeus quod metu Ar

 CAPUT XI. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda solemnia, si s

 CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.

 CAPUT XIII. De baptizato Jesu.

 CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.

 CAPUT XV. Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.

 CAPUT XVI. De tentato Jesu.

 CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.

 CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.

 CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

 CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

 CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.

 CAPUT XXII. De ordine rerum quas post hoc narrant utrum nil inter se dissentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.

 CAPUT XXIV. De transfretatione ejus, ubi dormivit in navicula, et de expulsis daemoniis, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta vel dicta sunt

 CAPUT XXV. De paralytico cui dixit, Dimittuntur tibi peccata, et, maxime utrum locus ubi hoc factum est, conveniat inter Matthaeum et Marcum quia Mat

 CAPUT XXVI. De vocatione quoque Matthaei, utrum Marco et Lucae qui dicunt Levin Alphaei, idem Matthaeus congruat.

 CAPUT XXVII. De convivio ubi objectum est e quod cum peccatoribus manducaret, et quod non jejunarent discipuli ejus, quod videtur alius alios dicere a

 CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adve

 CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

 CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum vive

 CAPUT XXXI. Ubi Joannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.

 CAPUT XXXII. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint poenitentiam, quod et Lucas dicit: ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine

 CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

 CAPUT XXXIV. Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.

 CAPUT XXXV. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca, vel rerum ordine, ve

 CAPUT XXXVI. Considerandum utrum ab isto cujus arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrati

 CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.

 CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et

 CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine

 CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

 CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de

 CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utru

 CAPUT XLIII. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis cum audisset de mirabilibus Domini, vel de ipso narratiotion

 CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.

 CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.

 CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.

 CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque pan

 CAPUT XLVIII. Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.

 CAPUT XLIX. De muliere Chananaea quae dixit, Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consent

 CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.

 CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.

 CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.

 CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

 CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.

 CAPUT LV. Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.

 CAPUT LVI. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus, et maxime prop

 CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT LVIII. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.

 CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.

 CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.

 CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident facie

 CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogation

 CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmo

 CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram eju

 CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.

 CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.

 CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.

 CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

 CAPUT LXIX. Cum Dominum interrogaverunt Judaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.

 CAPUT LXX. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis, quomodo non adversetur Matthaeus illis

 CAPUT LXXI. De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.

 CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.

 CAPUT LXXIII. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare vi

 CAPUT LXXIV. Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus quia secundum istum dicitur,

 CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum s

 CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.

 CAPUT LXXVII. De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.

 CAPUT LXXVIII. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni,

 CAPUT LXXIX. De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo L

 CAPUT LXXX. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

 CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.

 CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.

 CAPUT IV. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae cons

 CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

 CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Pet

 CAPUT VII. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent et de testimonio Jeremiae quod Matt

 CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.

 CAPUT IX. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.

 CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse porta

 CAPUT XI. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.

 CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.

 CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

 CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

 CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.

 CAPUT XVIII. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.

 CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.

 CAPUT XX. De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXI. De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit

 CAPUT XXII. De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.

 CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.

 CAPUT XXIV. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.

 CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

Chapter XXXI.—The Fulfilment of the Prophecies Concerning Christ.

47. Wherefore let those evil applauders of Christ, who refuse to become Christians, desist from making the allegation that Christ did not teach that their gods were to be abandoned, and their images broken in pieces. For the God of Israel, regarding whom it was declared aforetime that He should be called the God of the whole earth, is now indeed actually called the God of the whole earth. By the mouth of His prophets He predicted that this would come to pass, and by Christ He did bring it eventually to pass at the fit time. Assuredly, if the God of Israel is now named the God of the whole earth, what He has commanded must needs be made good; for He who has given the commandment is now well known. But, further, that He is made known by Christ and in Christ, in order that His Church may be extended throughout the world, and that by its instrumentality the God of Israel may be named the God of the whole earth, those who please may read a little earlier in the same prophet. That paragraph may also be cited by me. It is not so long as to make it requisite for us to pass it by. Here there is much said about the presence, the humility, and the passion of Christ, and about the body of which He is the Head, that is, His Church, where it is called barren, like one that did not bear. For during many years the Church, which was destined to subsist among all the nations with its children, that is, with its saints, was not apparent, as Christ remained yet unannounced by the evangelists to those to whom He had not been declared by the prophets. Again, it is said that there shall be more children for her who is forsaken than for her who has a husband, under which name of a husband the Law was signified, or the King whom the people of Israel first received. For neither had the Gentiles received the Law at the period at which the prophet spake; nor had the King of Christians yet appeared to the nations, although from these Gentile nations a much more fruitful and numerous multitude of saints has now proceeded. It is in this manner, therefore, that Isaiah speaks, commencing with the humility137    Reading humilitate; some editions give humanitate, the humanity. of Christ, and turning afterwards to an address to the Church, on to that verse which we have already instanced, where he says: And He who brought thee out, the same God of Israel, shall be called the God of the whole earth.138    Isa. liv 5. Behold, says he, my Servant shall deal prudently, and shall be exalted and honoured exceedingly. As many shall be astonied at Thee; so shall Thy marred visage, nevertheless, be seen by all, and Thine honour by men. For so shall many nations be astonied at Him, and the kings shall shut their mouths. For they shall see to whom it has not been told of Him; and those who have not heard shall understand. O Lord, who hath believed our report, and to whom is the arm of the Lord revealed? We have proclaimed before Him as a servant,139    Puer. as a root in a thirsty soil; He hath no form nor comeliness. And we have seen Him, and He had neither beauty nor seemliness; but His countenance is despised, and His state rejected by all men: a man stricken, and acquainted with the bearing of infirmities; on account of which His face is turned aside, injured, and little esteemed. He bears our infirmities, and is in sorrows for us. And we did esteem Him to be in sorrows, and to be stricken and in punishment. But He was wounded for our transgressions, and He was enfeebled for our iniquities; the chastisement of our peace was upon Him, and with His stripes we are healed. All we, like sheep, have gone astray, and the Lord hath given Him up for our sins. And whereas He was evil entreated, He opened not His mouth; He was brought as a sheep to the slaughter; and as a lamb before him who shears it is dumb, so He opened not His mouth. In humility was His judgment taken. Who shall declare His generation? For His life shall be cut off out of the land; by the iniquities of my people is He led to death. Therefore shall I give the wicked for His sepulture, and the rich on account of His death; because He did no iniquity, neither was any deceit in His mouth. The Lord is pleased to clear Him in regard to His stroke.140    Purgare deus illum de plaga. If ye shall give your soul for your offences, ye shall see the seed of the longest life. And the Lord is pleased to take away His soul from sorrows, to show Him the light, and to set Him forth in sight,141    Figurare per sensum = set forth in sensible figure. and to justify the righteous One who serves many well; and He shall bear their sins. Therefore shall He have many for His inheritance, and shall divide the spoils of the strong; for which reason His soul was delivered over to death, and He was numbered with the transgressors, and He bare the sins of many, and was delivered for their iniquities. Rejoice, O barren, thou that dost not bear: exult, and cry aloud, thou that dost not travail with child; for more are the children of the desolate than those of her who has a husband. For the Lord hath said, Enlarge the place of thy tent, and fix thy courts;142    Reading aulas tuas confige; others give caulas = thy folds. there is no reason why thou shouldst spare: lengthen thy cords, and strengthen Thy stakes firmly. Yea, again and again break thou forth on the right hand and on the left. For thy seed shall inherit the Gentiles, and thou shall inhabit the cities which were desolate. There is nothing for thee to fear. For thou shall prevail, and be not thou confounded as if thou shall be put to shame. For thou shall forget thy confusion for ever: thou shall not remember the shame of thy widowhood, since I who made thee am the Lord; the Lord is His name: and He who brought thee out, the very God of Israel, shall be called the God of the whole earth.143    Isa. lii. 13-liv. 5. [The variations from the Hebrew, especially in some of the more obscure passages, are worthy of notice. Compare the Revised Version, text and margin, in loco.—R.]

48. What can be said in opposition to this evidence, and this expression of things both foretold and fulfilled? If they suppose that His disciples have given a false testimony on the subject of the divinity of Christ, will they also doubt the passion of Christ? No: they are not accustomed to believe that He rose from the dead; but, at the same time, they are quite ready to believe that He suffered all that men are wont to suffer, because they wish Him to be held to be a man and nothing more. According to this, then, He was led like a sheep to the slaughter; He was numbered with the transgressors; He was wounded for our sins; by His stripes were we healed; His face was marred, and little esteemed, and smitten with the palms, and defiled with the spittle; His position was disfigured on the cross; He was led to death by the iniquities of the people Israel; He is the man who had no form nor comeliness when He was buffeted with the fists, when He was crowned with the thorns, when He was derided as He hung (upon the tree); He is the man who, as the lamb is dumb before its shearer, opened not His mouth, when it was said to Him by those who mocked Him, “Prophesy to us, thou Christ.”144    Matt. xxvi., xxvii.; Mark xiv., xv.; Luke xxii., xxiii.; John xviii., xix. Now, however, He is exalted verily, now He is honoured exceedingly; truly many nations are now astonied at Him.145    [Isa. lii. 15 (in the Revised Version): “So shall He sprinkle many nations,” with margin, “Or, startle.”—R.] Now the kings have shut their mouth, by which they were wont to promulgate the most ruthless laws against the Christians. Truly those now see to whom it was not told of Him, and those who have not heard understand.146    Rom. xv. 16, 21. For those Gentile nations to whom the prophets made no announcement, do now rather see for themselves how true these things are which were of old reported by the prophets;147    Magis ipsæ vident quam vera nuntiata sint per prophetas. and those who have not heard Isaiah speak in his own proper person, now understand from his writings the things which he spoke concerning Him. For even in the said nation of the Jews, who believed the report of the prophets, or to whom was that arm of the Lord revealed, which is this very Christ who was announced by them,148    John xii. 37, 38; Rom. x. 16. seeing that by their own hands they perpetrated those crimes against Christ, the commission of which had been predicted by the prophets whom they possessed? But now, indeed, He possesses many by inheritance; and He divides the spoils of the strong, since the devil and the demons have now been cast out and given up, and the possessions once held by them have been distributed by Him among the fabrics of His churches and for other necessary services.

CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.

47. Desinant ergo dicere mali laudatores Christi, qui nolunt esse christiani, quod Christus non docuerit deos eorum deseri, et simulacra confringi. Deus enim Israel, de quo praedictum est quod Deus universae terrae vocabitur, et Deus universae terrae jam vocatur; hoc per Prophetas futurum praedixit, hoc per Christum congruo tempore implevit. Certe enim si jam Deus Israel, Deus universae terrae vocatur, necesse est ut fiat quod jussit, quando qui jussit, innotuit. Quia vero per Christum et in Christo innotuit, ut Ecclesia ejus per orbem diffunderetur, et per ipsam Deus Israel universae terrae vocaretur, paulo superius apud eumdem prophetam legant qui volunt: imo et a me commemoretur. Neque enim ita longum est, ut oporteat praetermitti. Dicuntur enim multa de praesentia et humilitate et passione Christi, et corpore ejus, cui caput est, id est de Ecclesia ejus, cum appellatur tanquam sterilis quae non pariebat. Per multos enim annos Ecclesia, quae futura erat in omnibus Gentibus in filiis suis, hoc est in sanctis suis, non apparuit, nondum Christo annuntiato per Evangelistas, eis quibus non est annuntiatus per Prophetas: et dicitur plures filios desertae futuros, quam ejus quae 1065 habet virum; cujus viri nomine significata est Lex, vel Rex quem accepit primus populus Israel: nec acceperant gentes Legem eo tempore, quo propheta loquebatur; neque Rex Christianorum apparuerat adhuc Gentibus, ex quibus tamen Gentibus longe fertilior et numerosior sanctorum multitudo provenit. Ita ergo dicit Isaias, incipiens ab humilitate Christi, et se postea convertens ad alloquendam Ecclesiam usque ad eum versum quem commemoravimus, ubi ait, Et qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae vocabitur: Ecce, inquit, in intellectu erit puer meus, et exaltabitur, et honorificabitur vehementer. Quomodo multi mirabuntur super te, sic tamen et inhonesta videbitur ab omnibus species tua, et honor tuus ab hominibus. Ita enim mirabuntur gentes multae super eum, et continebunt reges os suum. Quoniam quibus non est nuntiatum de illo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent. Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Nuntiavimus coram illo, ut puer, ut radix in terra sitienti: non est species illi, neque honor. Et vidimus illum, et non habuit speciem neque decorem: sed vultus ejus abjectus et deformis, positio ejus ab omnibus hominibus; homo in plaga, et qui sciat ferre infirmitates, propter quod et avertit se facies ejus, injuriata est, nec magni aestimata est. Hic infirmitates nostras portat, et pro nobis in doloribus est. Et nos existimavimus illum in doloribus esse, et in plaga et in poena. Ipse autem vulneratus est propter peccata nostra, et infirmatus est propter iniquitates nostras. Eruditio pacis nostrae in eum, livore ejus sanati sumus. Omnes ut oves erravimus, et Dominus tradidit illum pro peccatis nostris. Et ipse quoniam male tractatus est, non aperuit os: ut ovis ad immolandum ductus est, et ut agnus ante eum qui se tonderet fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate sublatum est judicium ejus. Generationem ejus quis enarrabit? Quoniam tolletur de terra vita ejus: ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem. Dabo ergo malos propter sepulturam ejus, et divites propter mortem ejus; ob hoc quod iniquitatem non fecerit, nec dolum in ore suo. Dominus vult purgare illum de plaga. Si dederitis vos ob delicta vestra animam vestram, videbitis semen longissimae vitae. Et vult Dominus auferre a doloribus animam ejus, ostendere illi lucem, et figurare per sensum, justificare justum bene servientem pluribus; et peccata illorum ipse sustinebit. Propterea ipse haereditabit complures, et fortium partietur spolia. Propter quod tradita est ad mortem anima ejus, et inter iniquos aestimata est: et ipse peccata multorum sustinuit, et propter iniquitates eorum traditus est. Delectare, sterilis quae non paris; exsulta et clama, quae non parturis; quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus, Dilata locum tabernaculi tui, et aulas tuas confige; non est quod parcas: porrige longius funiculos, et palos validos constitue. Etiam atque 1066 etiam in dexteram atque sinistram partem extende. Semen enim tuum haereditabit gentes, et civitates quae desertae erant, inhabitabis, non est quod metuas. Praevalebis enim, nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor: quoniam ego Dominus qui facio te, Dominus nomen ei; et qui eruit te, ipse Deus Israel, universae terrae vocabitur (Isai. LII, 13- LIV, 5).

48. Quid contra hanc evidentiam expressionemque rerum et praedictarum et impletarum dici potest? Si de Christi divinitate discipulos ejus putant esse mentitos, numquid de Christi passione dubitabunt? Resurrexisse non solent credere: at illa omnia ab hominibus humana perpessum etiam libenter credunt, quia hominem tantummodo credi volunt. Ille itaque sicut ovis ad immolandum ductus, ille inter iniquos deputatus, ille vulneratus propter peccata nostra; cujus livore sanati sumus, cujus facies injuriata est, nec magni aestimata, palmis caesa, et sputis illita, cujus deformis in cruce positio: ille ab iniquitatibus populi Israel ductus ad mortem; ille qui non habebat speciem neque decorem, quando colaphis percutiebatur, quando spinis coronabatur, quando pendens irridebatur; ille qui, sicut agnus coram tondente non habet vocem, sic non aperuit os suum, cum ei diceretur ab insultantibus, Prophetiza nobis, Christe (Matth. XXVI, XXVII; Marc. XIV, XV; Luc. XXII, XXIII, et Joan. XVIII, XIX): nempe jam exaltatus est, jam honorificatus est vehementer. Nempe jam mirantur gentes multae super eum. Jam continuerunt reges os suum, quo adversus Christianos leges saevissimas promulgabant. Nempe quibus non est nuntiatum de illo, jam vident, et qui non audierunt jam intelligunt (Rom. XV, 16-21). Quoniam gentes quibus non annuntiaverunt Prophetae, magis ipsae vident quam vera nuntiata sint per Prophetas. Et qui non audierunt ipsum Isaiam loquentem, jam in Litteris ejus de quo ista sit locutus, intelligunt. Nam et in ipsa gente Judaeorum quis credidit auditui Prophetarum, aut brachium Domini, quod est Christus ipse, qui per eos annuntiabatur, cui revelatum est (Joan. XII, 37, 38, et Rom. X, 16); quando manibus suis ea scelera in Christo admittebant, quae futura praedixerant Prophetae quos habebant? Nempe jam haereditate possidet multos, et fortium partitur spolia, cum ea quae diabolus et daemones possidebant, per ecclesiarum suarum fabricas, et quoslibet necessarios usus, illis expulsis proditisque distribuit.