S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI De Consensu EVANGELISTARUM LIBRI QUATUOR .

 CAPUT PRIMUM. Evangeliorum auctoritas.

 CAPUT II. Ordo Evangelistarum, et scribendi ratio.

 CAPUT III. Matthaeus cum Marco ad regiam, Lucas ad sacerdotalem Christi personam intentionem retulit.

 CAPUT IV. Joannes ipsius divinitatem exprimendam curavit.

 CAPUT V. Virtutes duae circa contemplativam Joannes, circa activam Evangelistae alii versantur.

 CAPUT VI. Quatuor animalia ex Apocalypsi de quatuor Evangelistis alii aliis aptius intellexerunt.

 CAPUT VII. Causa suscepti operis de Evangelistarum consensu. Occurritur iis qui dicunt Christum nihil scripsisse, discipulos vero ejus Deum illum prae

 CAPUT VIII. Si fama narrante Christus creditur sapientissimus, cur majori fama praedicante non credatur Deus.

 CAPUT IX. Quidam fingunt Christum scripsisse libros de magicis.

 CAPUT X. Eosdem libros Petro et Paulo inscriptos quidam delirant.

 CAPUT XI. In eos qui somniant Christum magico arte populos ad se convertisse.

 CAPUT XII. Judaeorum Deus, illis subjugatis, ideo non fuit a Romanis receptus, quod is juberet se solum coli simulacris deletis.

 CAPUT XIII. Judaeos cur Deus passus est subjugari.

 CAPUT XIV. Deus Hebraeorum victis illis se victum non esse ostendit idolorum eversione, et Gentium omnium ad ipsius cultum conversione.

 CAPUT XV. Pagani Christum laudare compulsi, in ejus discipulos contumeliosi.

 CAPUT XVI. Apostoli de subvertendis idolis nihil a Christo vel a Prophetis diversum docuerunt.

 CAPUT XVII. In Romanos qui Deum Israel solum rejecerunt.

 CAPUT XVIII. Hebraeorum Deus a Romanis non receptus, quia se solum coli voluerit.

 CAPUT XIX. Hunc esse verum Deum.

 CAPUT XX. Contra Deum Hebraeorum nihil a Paganorum vatibus praedictum reperitur.

 CAPUT XXI. Hic solus Deus colendus, qui cum alios coli prohibeat, coli non prohibetur ab aliis.

 CAPUT XXII. Opinio Gentium de Deo nostro.

 CAPUT XXIII. De Jove et Saturno quid nugati sint Pagani.

 CAPUT XXIV. Non omnes Deos colunt, qui Deum Israel rejiciunt nec eum colunt, qui alios colunt.

 CAPUT XXV. Dii falsi alios coli secum non prohibent. Deum Israel esse Deum verum convincitur ex operibus ejus et praedictis et impletis.

 CAPUT XXVI. Idololatria per Christi nomen et Christianorum fidem juxta prophetias eversa.

 CAPUT XXVII. Urget idololatrarum reliquias, ut demum serviant vero Deo idola ubique subvertenti.

 CAPUT XXVIII. Praedicta idolorum rejectio.

 CAPUT XXIX. Deum Israel quidni colant pagani, si eum vel praepositum elementorum esse opinantur.

 CAPUT XXX. Deus Israel impletis prophetiis jam ubique innotuit.

 CAPUT XXXI. Prophetia de Christo impleta.

 CAPUT XXXII. Apostolorum contra idololatriam doctrina vindicatur ex prophetiis.

 CAPUT XXXIII. In eos qui rerum humanarum felicitatem per christiana tempora deminutam esse conqueruntur.

 CAPUT XXXIV. Epilogus superiorum.

 CAPUT XXXV. Mediatoris mysterium antiquis per prophetiam, nobis per Evangelium praedicatur.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Quare usque ad Joseph generatores Christi commemorentur, cum de illius semine Christus non sit natus, sed de Virgine Maria.

 CAPUT II. Quomodo sit Christus filius David, cum ex Joseph filii David concubitu non sit natus.

 CAPUT III. Quare alios progeneratores Christi Matthaeus enumerat, alios Lucas.

 CAPUT IV. Quare quadraginta generationes, excepto ipso Christo, inveniuntur apud Matthaeum, cum quatuordecim triplicet.

 CAPUT V. Quomodo Matthaei ordini congruat ordo Lucae in his quae de conceptu et de infantia vel pueritia Christi alius praetermittit, alius commemorat

 CAPUT VI. De ordine praedicationis Joannis Baptistae inter omnes quatuor.

 CAPUT VII. De duobus Herodibus.

 CAPUT VIII. Quomodo Matthaeus dicat timuisse Joseph ire cum infante Christo in Jerusalem, propter Archelaum et non timuisse ire in Galilaeam, ubi era

 CAPUT IX. Quomodo dicat Matthaeus ideo isse in Galilaeam Joseph cum infante Christo quia timuit Archelaum pro suo patre regnantem in Jerusalem cum Lu

 CAPUT X. Quomodo Lucas dicit, Ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni Paschae cum illo puero cum dicat Matthaeus quod metu Ar

 CAPUT XI. Quomodo potuerint, completis diebus purgationis matris Christi, sicut Lucas dicit, ascendere cum illo in templum ad peragenda solemnia, si s

 CAPUT XII. De verbis Joannis inter omnes quatuor.

 CAPUT XIII. De baptizato Jesu.

 CAPUT XIV. De verbis vocis factae de coelo super baptizatum.

 CAPUT XV. Quomodo secundum Joannem Evangelistam dicat Joannes Baptista, Ego non noveram eum cum secundum alios inveniatur quod jam noverat eum.

 CAPUT XVI. De tentato Jesu.

 CAPUT XVII. De vocatione apostolorum piscantium.

 CAPUT XVIII. De tempore secessionis ejus in Galilaeam.

 CAPUT XIX. De illo sermone prolixo quem secundum Matthaeum habuit in monte.

 CAPUT XX. Quomodo dicat Matthaeus Centurionem ad eum accessisse pro puero suo, cum Lucas dicat quod amicos ad eum miserit.

 CAPUT XXI. De socru Petri quo ordine narratum sit.

 CAPUT XXII. De ordine rerum quas post hoc narrant utrum nil inter se dissentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXIII. De illo qui ait Domino, Sequar te quocumque ieris, et aliis quae juxta sunt, quo ordine narrentur a Matthaeo et Luca.

 CAPUT XXIV. De transfretatione ejus, ubi dormivit in navicula, et de expulsis daemoniis, quos permisit in porcos, quomodo ea quae gesta vel dicta sunt

 CAPUT XXV. De paralytico cui dixit, Dimittuntur tibi peccata, et, maxime utrum locus ubi hoc factum est, conveniat inter Matthaeum et Marcum quia Mat

 CAPUT XXVI. De vocatione quoque Matthaei, utrum Marco et Lucae qui dicunt Levin Alphaei, idem Matthaeus congruat.

 CAPUT XXVII. De convivio ubi objectum est e quod cum peccatoribus manducaret, et quod non jejunarent discipuli ejus, quod videtur alius alios dicere a

 CAPUT XXVIII. De filia Archisynagogi resuscitata, et muliere quae tetigit fimbriam vestimenti ejus: utrum ordo quo dicta sunt nihil cuiquam eorum adve

 CAPUT XXIX. De duobus caecis et muto daemonio, quae solus Matthaeus dicit.

 CAPUT XXX. Ubi turbarum misertus misit discipulos suos, dans eis postestatem sanitatum praestandarum, et eis multa mandavit, ordinans quemadmodum vive

 CAPUT XXXI. Ubi Joannes Baptista misit ad Dominum de carcere discipulos suos, quid Matthaeus et Lucas dicunt.

 CAPUT XXXII. Ubi exprobravit civitatibus quod non egerint poenitentiam, quod et Lucas dicit: ubi quaerendum est quemadmodum illi Matthaeus ipso ordine

 CAPUT XXXIII. Ubi vocat ad tollendum jugum et sarcinam suam, quemadmodum Matthaeus a Luca non discrepet in narrandi ordine.

 CAPUT XXXIV. Ubi discipuli spicas vellentes manducaverunt, quemadmodum inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas in narrandi ordine.

 CAPUT XXXV. De illo qui manum aridam cum haberet, sabbato curatus est, quemadmodum narratio Matthaei concordet cum Marco et Luca, vel rerum ordine, ve

 CAPUT XXXVI. Considerandum utrum ab isto cujus arida manus sanata est, ita digrediantur hi tres Evangelistae ut in nullo sibi adversentur ipso narrati

 CAPUT XXXVII. De muto et caeco qui daemonium habebat, quomodo Matthaeus Lucasque consentiant.

 CAPUT XXXVIII. Ubi ei dictum est quod in Beelzebut ejicit daemonia, quidquid ex ipsa occasione locutus est de blasphemia adversus Spiritum sanctum, et

 CAPUT XXXIX. Quod respondit petentibus signum, de Jona propheta et de Ninivitis, et de Regina Austri, et de spiritu immundo, qui cum exierit ab homine

 CAPUT XL. Ubi ei nuntiata est mater et fratres ejus, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.

 CAPUT XLI. Quod ex navicula turbis locutus est de illo cujus in seminando aliud cecidit in via, etc., et de illo cui superseminata sunt zizania, et de

 CAPUT LXII. Quod venit in patriam suam, et mirabantur doctrinam, cum genus ejus contemnerent: quomodo consentiat Marco et Lucae Matthaeus, maxime utru

 CAPUT XLIII. Quemadmodum inter se conveniant Matthaeus, Marcus et Lucas de verbis Herodis cum audisset de mirabilibus Domini, vel de ipso narratiotion

 CAPUT XLIV. De Joanne incluso, vel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.

 CAPUT XLV. Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus, et quemadmodum ventum sit.

 CAPUT XLVI. In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quatuor conveniant.

 CAPUT XLVII. Quod ambulavit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conveniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque pan

 CAPUT XLVIII. Quomodo Matthaeus et Marcus Joanni non adversentur in eo quod ab eis tribus narratur quid posteaquam transfretarunt factum sit.

 CAPUT XLIX. De muliere Chananaea quae dixit, Et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Matthaeus Lucasque consent

 CAPUT L. Cum de septem panibus pavit turbas, utrum inter se Matthaeus Marcusque conveniant.

 CAPUT LI. Quod dicit Matthaeus inde eum venisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Jona.

 CAPUT LII. De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conveniat, vel re vel ordine.

 CAPUT LIII. Cum interrogavit discipulos, quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Matthaeus, Marcus et Lucas, rebus aut ordine.

 CAPUT LIV. Ubi praenuntiavit discipulis passionem suam, quae sit inter Matthaeum, Marcum et Lucam convenientia.

 CAPUT LV. Ubi subjungunt iidem tres quomodo praeceperit Dominus ut post eum qui voluerit veniat quam secum concordent.

 CAPUT LVI. Quod se Dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Elia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus, et maxime prop

 CAPUT LVII. Ubi de adventu Eliae locutus est eis, quae sit convenientia inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT LVIII. De illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerant, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.

 CAPUT LIX. Ubi de passione sua cum eis dixisset, contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.

 CAPUT LX. Ubi de ore piscis solvit tributum, quod Matthaeus solus dicit.

 CAPUT LXI. De puero parvulo quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis parvulorum qui vident facie

 CAPUT LXII. Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Matthaeus et Marcus, maxime de ipsis interrogation

 CAPUT LXIII. De parvulis quibus manus imposuit, de divite cui dixit, Vende omnia tua de vinea quo conducti sunt operarii per horas diversas, quemadmo

 CAPUT LXIV. Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit, et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petiit ut unus eorum ad dexteram eju

 CAPUT LXV. De caecis Jericho illuminatis, quemadmodum non adversetur Matthaeus vel Marco, vel Lucae.

 CAPUT LXVI. De asinae pullo, quomodo Matthaeu. caeteris congruat, qui solum pullum commemorant.

 CAPUT LXVII. De expulsis templo vendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Joanni qui hoc idem longe alibi dicit.

 CAPUT LXVIII. De arefacta arbore ficulnea, et quae juxta narrata sunt, quomodo non repugnet Matthaeus caeteris, et maxime Marco de ordine narrationis.

 CAPUT LXIX. Cum Dominum interrogaverunt Judaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.

 CAPUT LXX. De duobus quibus imperaverit pater ut irent in vineam, et de vinea quae locata est aliis agricolis, quomodo non adversetur Matthaeus illis

 CAPUT LXXI. De nuptiis filii Regis ad quas turbae invitatae sunt, quem Matthaeus ordinem tenuerit, propter Lucam qui tale quiddam alibi dicit.

 CAPUT LXXII. De nummo Caesari reddendo, cujus habeat imaginem, et de muliere quae septem, fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.

 CAPUT LXXIII. De illo cui commendata sunt duo praecepta dilectionis Dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthaei et Marci, ne a Luca discrepare vi

 CAPUT LXXIV. Quod Judaei interrogantur de Christo, cujus eis filius videatur, utrum non repugnet Matthaeus aliis duobus quia secundum istum dicitur,

 CAPUT LXXV. De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, et dicentibus quae non faciunt, caeterisque in eos dem Pharisaeos a Domino dictis, utrum s

 CAPUT LXXVI. Cum praenuntiavit templi eversionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.

 CAPUT LXXVII. De sermone quem habuit in monte Oliveti, quaerentibus discipulis quando erit consummatio, quemadmodum tres isti inter se congruant.

 CAPUT LXXVIII. Quod commemorant Matthaeus et Marcus ante biduum futurae Paschae, et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Joanni,

 CAPUT LXXIX. De coena in Bethania ubi mulier unguento pretioso Dominum perfudit, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Joannes, et quomodo L

 CAPUT LXXX. Ubi mittit discipulos ut praeparent ei manducare Pascha, quomodo inter se congruant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. De coena Domini et de expresso traditore ejus, quemadmodum inter se quatuor conveniant.

 CAPUT II. De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.

 CAPUT III. De his quae dicta sunt a Domino donec exiret de domo ubi coenaverant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.

 CAPUT IV. De his quae gesta sunt in illo praedio vel horto, quo ex illa domo post coenam venerunt, quomodo trium, id est Matthaei, Marci et Lucae cons

 CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

 CAPUT VI. De his quae gesta sunt cum duceretur Dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo cum nocte perductus esset, et maxime de Pet

 CAPUT VII. De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo Evangelistae inter se non discrepent et de testimonio Jeremiae quod Matt

 CAPUT VIII. De his quae apud Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.

 CAPUT IX. De illusione qua illusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Matthaeus, Marcus et Joannes.

 CAPUT X. Quomodo non repugnet quod Matthaeus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret ejus crucem cum Joannes dicat quod eam Jesus ipse porta

 CAPUT XI. De potu quem dederunt ei priusquam commemorata esset ejus crucifixio, quomodo conveniat inter Matthaeum et Marcum.

 CAPUT XII. De divisione vestimentorum ejus, quomodo inter se omnes conveniant.

 CAPUT XIII. De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Joannes, propter tertiam et sextam.

 CAPUT XIV. De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.

 CAPUT XV. De his qui Domino insultaverunt, quomodo inter se consonent Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XVI. De latronum insultatione, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.

 CAPUT XVII. De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.

 CAPUT XVIII. De vocibus Domini quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Matthaeus et Marcus Lucae, et ipsi tres Joanni.

 CAPUT XIX. De scissione veli quomodo non dissentiant Matthaeus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.

 CAPUT XX. De admiratione Centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Matthaeus, Marcus et Lucas.

 CAPUT XXI. De mulieribus quae ibi stabant, quomodo Matthaeus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas a longe stetisse, non repugnent Joanni, qui nominavit

 CAPUT XXII. De Joseph qui corpus Domini petiit a Pilato, quomodo omnes consentiant, et quomodo a seipso Joannes non dissentiat.

 CAPUT XXIII. De sepultura ejus, quomodo tres a Joanne non dissentiant.

 CAPUT XXIV. De his quae circa tempus resurrectionis Domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.

 CAPUT XXV. In eo quod se postea discipulis manifestavit, quomodo sibi omnes Evangelistae non adversentur, collatis testimoniis et de apostolo Paulo et

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

Chapter V.—Of the Accounts Which are Given by All the Four Evangelists in Regard to What Was Done and Said on the Occasion of His Apprehension; And of the Proof that These Different Narratives Exhibit No Real Discrepancies.

15. When we follow the versions presented by Matthew and Mark, we find that the history now proceeds thus: “And while He yet spake, lo, Judas, one of the twelve, came, and with him a great multitude, with swords and staves, from the chief priests and elders of the people. Now he that betrayed Him, gave them a sign, saying, Whomsoever I shall kiss, that same is He; hold Him fast. And forthwith he came to Jesus, and said, Hail, Master; and kissed Him.” 781    Matt. xxvi. 47–56; Mark xiv. 43–50. First of all, however, as we gather from Luke’s statement, He said to the traitor, “Judas, betrayest thou the Son of man with a kiss?”782    Luke xii. 48. Next, as we learn from Matthew, He spoke thus: “Friend, wherefore art thou come?” Thereafter He added certain words which are found in John’s narrative, which runs in the following strain: “Whom seek ye? They answered Him, Jesus of Nazareth. Jesus saith unto them, I am He. And Judas also, which betrayed Him, stood with them. As soon then as He had said unto them, I am He, they went backward, and fell to the ground. Then asked He them again, Whom seek ye? And they said, Jesus of Nazareth. Jesus answered, I have told you that I am He: if therefore ye seek me, let these go their way; that the saying might be fulfilled which He spake, Of them which thou gavest me have I lost none.”783    John xviii. 4–9. [This passage is more naturally placed before the kissing by Judas.—R.]

16. Next comes in a passage, which is given by Luke as follows: “When they which were about Him saw what would follow, they said unto Him, Lord, shall we smite with the sword? And one of them smote the servant of the high priest,” as is noticed by all the four historians, “and cut off his ear,” which, as we are informed by Luke and John, was his “right ear.” Moreover, we gather also from John that the person who smote the servant was Peter, and that the name of the man whom he thus struck was Malchus. Next we take what Luke mentions, namely, “Jesus answered and said, Suffer ye thus far;”784    Luke xxii. 51. with which we must connect the words appended by Matthew, namely, “Put up thy sword into his place: for all they that take the sword shall perish with the sword. Thinkest thou that I cannot now pray to my Father, and He shall presently give me more than twelve legions of angels? But how then shall the Scriptures be fulfilled, that thus it must be?”785    Matt. xxvi. 52–55. Along with these words we may also place the question to which John tells us He gave utterance on the same occasion, namely, “The cup which my Father hath given me, shall I not drink it?”786    John xviii. 11. And then, as is recorded by Luke, He touched the ear of the person who had been struck, and healed him.

17. Neither should we let the idea disturb us, that some contradiction may be found in the circumstance that Luke tells us how, when the disciples asked Him whether they should smite with the sword, the Lord replied in these words, “Suffer ye thus far,” in a manner which might seem to imply that He thus expressed Himself, after the blow had been struck, in terms bearing that He was satisfied with what had been done so far, but desired nothing further to be done; whereas the language which is employed by Matthew might give us rather to understand that this whole incident of the use which Peter made of the sword was displeasing to the Lord. For it is more correct to suppose that when they put the question to Him, “Lord, shall we smite with the sword?” He replied then, “Suffer ye thus far;” His meaning being this: “Let not what is about to take place agitate you. These men are to be suffered to go thus far; that is to say, so far as to apprehend me, and thus to effect the fulfilment of those things which are written of me.” We have further to suppose, however, that during the time which passed in the interchange of the question addressed by them to the Lord, and the reply returned by Him to them, Peter was borne on by his intense desire to appear as defender, and by his stronger excitement in the Lord’s behalf, to deal the blow. But while these two things might easily have happened at the same time, two different statements could not have been uttered by the same person in one breath.787    That is to say, while Christ’s answer to the disciples and Peter’s act might easily have been synchronous, the Lord could not have addressed Himself in different senses to two distinct parties at the same time, namely, to the persons who put the question, and to Peter. For the writer would not have used the expression, “And Jesus answered and said,” unless the words were a reply to the question which had been addressed by those who were about Him, and not a statement directed to Peter’s act. For Matthew is the only one who has recorded the judgment passed by Jesus on Peter’s act. And in that passage the phrase which Matthew has employed is also not in the form, “Jesus answered Peter thus, Put up thy sword;” but it runs in these terms: “Then said Jesus unto him, Put up thy sword;” from which it appears that it was after the deed that Jesus thus declared Himself. What is contained, again, in the phraseology used by Luke, namely, “And Jesus answered and said, Suffer ye thus far,” must be taken to have been the reply which was returned to the parties who had put the question to Him. But inasmuch as, according to our previous explanation, the single blow with which the servant was struck was delivered just during the time when the terms of the said question and answer were passing between these persons and the Lord, the writer has considered it right to record that act in the same particular order, so that it stands inserted between the words of the interrogation and those in which the response was couched. Consequently, there is nothing here in antagonism to the statement introduced by Matthew, namely, “For all they that take the sword shall perish with the sword,”—that is to say, those who may have used the sword. But there might appear to be some inconsistency here if the Lord’s answer were taken in a sense which would show Him to have expressed approval on this occasion of the voluntary use of the sword, even although it was only to the effect of a single wound, and that, too, not a fatal one. The words, however, which were addressed to Peter may be understood, as a whole, in an application quite in harmony with the rest; so that, bringing in also what Luke and Matthew have reported, as I have stated above, we obtain the following connection: “Suffer ye thus far. Put up thy sword into its place; for all they that take the sword shall perish with the sword,” etc. In what way, moreover, this sentence, “Suffer ye thus far,” is to be understood, I have explained already. And if there is any better method of interpreting it, be it so. Only let the veracity of the evangelists be maintained in any case.

18. After this, Matthew continues the narrative, and mentions that in that hour He addressed the multitude as follows: “Are ye come out as against a thief with swords and staves for to take me? I sat daily with you teaching in the temple, and ye laid no hold on me.”788    Matt. xxvi. 53. Then He added also certain words, which Luke introduces thus: “But this is your hour, and the power of darkness.”789    Luke xxii. 53. Next comes the sentence given by Matthew: “But all this was done that the Scriptures of the prophets might be fulfilled. Then all the disciples forsook Him and fled.” This last fact is recorded also by Mark. The same evangelist makes also the following addition: “And there followed Him a certain young man, having a linen cloth cast about his naked body; and when they laid hold on him, he left the linen cloth, and fled from them naked.” 790    Mark xiv. 52.

CAPUT V. De his quae in ejus apprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo inter se nihil appareat dissentire.

15. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicunt Matthaeus et Marcus, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, a principibus sacerdotum et senioribus populi. Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Et confestim accedens ad Jesum, dixit: Ave, rabbi. Et osculatus est eum (Matth. XXVI, 47-56, et Marc. XIV, 43-50). Dixitque illi primo, quod ait Lucas, Juda, osculo Filium hominis tradis (Luc. XXII, 47-53)? deinde quod Matthaeus, Amice, ad quid venisti? Deinde dixit, quod Joannes commemorat: Quem quaeritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis: ut ergo dixit eis, Ego sum, 1167 abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Iterum ergo eos interrogavit: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. Ut impleretur sermo quem dixit, Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam (Joan. XVIII, 2-11).

16. Videntes autem, sicut Lucas dicit, ii qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? Et percussit unus ex ipsis, quod omnes quatuor dicunt, servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus, sicut Lucas et Joannes dicunt, dexteram. Qui autem percussit, secundum Joannem Petrus erat: quem percussit autem, Malchus vocabatur. Deinde quod Lucas dicit, Respondens Jesus ait: Sinite usque huc; et adjunxit quod Matthaeus commemorat, Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri? His verbis adjungi potest quod illum eo loco dixisse Joannes commemorat, Calicem quem dedit mihi Pater, non vis bibam illum? Tunc, sicut Lucas dicit, tetigit auriculam illius qui percussus erat, et sanavit eum.

17. Nec moveat quasi contrarium sit quod Lucas dixit, interrogantibus discipulis si percuterent in gladio, Dominum respondisse, Sinite usque huc: quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit; cum in verbis quae Matthaeus posuit, intelligatur potius totum factum quo usus est gladio Petrus, Domino displicuisse. Illud enim verius est, quod cum eum interrogassent dicentes, Domine, si percutimus in gladio? tunc respondit, Sinite usque huc: id est, non vos moveat quod futurum est; permittendi sunt huc usque progredi, hoc est, ut me apprehendant, et impleantur quae de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium Dominum et illius respondentis, Petrus defensionis aviditate et majori pro Domino commotione percussit: sed non potuerunt etiam simul dici, quae simul fieri potuerunt. Non enim diceret, Respondens autem Jesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. Nam de facto Petri quid judicaverit, Matthaeus solus dixit. Ubi etiam non dixit Matthaeus, Respondit Jesus Petro, Converte gladium tuum; sed dixit. Tunc ait illi Jesus, Converte gladium tuum: quod post factum apparet dixisse Dominum. Illud vero quod Lucas posuit, Respondens autem Jesus ait, Sinite usque huc, illis qui interrogaverant responsum esse accipiendum est: sed quia, ut diximus, inter verba interrogantium et respondentis Domini, facta est uno ictu percussio, hoc ordine judicavit esse narrandum, ut etiam inter verba interrogationis et responsionis eam insereret. Non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Matthaeus, Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, id est, qui usi fuerint gladio. Videri autem posset contrarium, si Dominus ex illa responsione, saltem usque ad unum, 1168 nec ipsum lethale vulnus, usum tamen gladii spontaneum approbasse demonstraretur. Quanquam etiam Petro dictum totum congruenter intelligi possit, ut sic connectatur et quod Lucas et quod Matthaeus retulit, quemadmodum supra commemoravi, Sinite usque huc; et, converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt, etc. Quomodo autem sit intelligendum, Sinite usque huc, jam exposui: et si aliter melius potest, ita sit; dum tamen Evangelistarum veritas constet.

18. Postea sequitur Matthaeus, et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: Tanquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me. Quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis. Tunc addidit etiam verba quae Lucas ponit: Sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. Hoc autem totum factum est, sicut Matthaeus dicit, ut implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt; sicut et Marcus dicit. Sequebatur autem illum unus adolescens amictus sindone, sicut idem Marcus commemorat; et cum tenuissent eum, rejecta sindone nudus profugit ab eis.