S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .

 LIBER PRIMUS.

 CAPUT PRIMUM. Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio quae cum Dei auxilio suscipienda.

 CAPUT II. Quid res, quid signa.

 CAPUT III. Rerum divisio

 CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.

 CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.

 CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.

 CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.

 CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.

 CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.

 CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.

 CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.

 CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.

 CAPUT XIII. Verbum caro factum est.

 CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.

 CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.

 CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.

 CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.

 CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.

 CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.

 CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.

 CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.

 CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.

 CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.

 CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.

 CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.

 CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.

 CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.

 CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.

 CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.

 CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.

 CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.

 CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.

 CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.

 CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.

 CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.

 CAPUT XXXVI. Interpretatio Scripturae licet vitiosa, non est mendax nec perniciose fallax, si modo utilis sit aedificandae charitati. Corrigendus tame

 CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.

 CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.

 CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.

 CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.

 CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.

 CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.

 CAPUT IV. Unde litterae.

 CAPUT V. Diversitas linguarum.

 CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.

 CAPUT VII. Gradus ad sapientiam: primus, timor secundus, pietas tertius, scientia quartus, fortitudo quintus, consilium sextus, purgatio cordis

 CAPUT VIII. Libri canonici.

 CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.

 CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.

 CAPUT XI. Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae.

 CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.

 CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.

 CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.

 CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.

 CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.

 CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.

 CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.

 CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.

 CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.

 CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.

 CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.

 CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.

 CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.

 CAPUT XXV. In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua, quaedam commoda et necessaria.

 CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.

 CAPUT XXVII. Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae juvant ad intelligentiam Scripturarum.

 CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.

 CAPUT XXIX. Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio.

 CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.

 CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.

 CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.

 CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.

 CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.

 CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.

 CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.

 CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.

 CAPUT XXXVIII. Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa.

 CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.

 CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.

 CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.

 CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.

 CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.

 CAPUT III. Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et interrogatio quo differant.

 CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.

 CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.

 CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.

 CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.

 CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.

 CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.

 CAPUT X. Unde dignoscatur an figurata sit locutio. Regula generalis. Charitas. Cupiditas. Flagitium. Facinus. Utilitas. Beneficentia.

 CAPUT XI. Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.

 CAPUT XII. Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum judicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta judicantur ex circumstantiis

 CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.

 CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.

 CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.

 CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.

 CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.

 CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.

 CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.

 CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.

 CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.

 CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.

 CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.

 CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.

 CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.

 CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.

 CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.

 CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.

 CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.

 CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

 CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.

 CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.

 CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.

 CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.

 CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.

 CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.

 CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.

 CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.

 CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.

 CAPUT IV. Officium doctoris christiani.

 CAPUT V. Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. Unde consequi id valeat.

 CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.

 CAPUT VII. Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exemp

 CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.

 CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.

 CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.

 CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.

 CAPUT XII. Oratoris est docere, delectare, flectere, ex Cicerone, de Oratore. Quo modo haec tria praestare debet.

 CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.

 CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.

 CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.

 CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.

 CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.

 CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.

 CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.

 CAPUT XX. Exempla ex sacris Litteris, primum, dictionis submissae deinde temperatae postremo, grandis: haec tria ex Epistolis Pauli.

 CAPUT XXI. Exempla triplicis hujus generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur.

 CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.

 CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.

 CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.

 CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.

 CAPUT XXVI. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator, ut intelligenter, libenter et obedienter audiatur.

 CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.

 CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.

 CAPUT XXIX. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat.

 CAPUT XXX. Concionator praemittat orationem ad Deum.

 CAPUT XXXI Excusat prolixitatem libri.

Chapter 34.—Christ the First Way to God.

38.  And mark that even when He who is Himself the Truth and the Word, by whom all things were made, had been made flesh that He might dwell among us, the apostle yet says:  “Yea, though we have known Christ after the flesh, yet now henceforth know we Him no more.”42    2 Cor. v. 16.  For Christ, desiring not only to give the possession to those who had completed the journey, but also to be Himself the way to those who were just setting out, determined to take a fleshly body.  Whence also that expression, “The Lord created43    A.V. possessed. me in the beginning of His way,”44    Prov. viii. 22. that is, that those who wished to come might begin their journey in Him.  The apostle, therefore, although still on the way, and following after God who called him to the reward of His heavenly calling, yet forgetting those things which were behind, and pressing on towards those things which were before,45    Comp. Phil. iii. 13. had already passed over the beginning of the way, and had now no further need of it; yet by this way all must commence their journey who desire to attain to the truth, and to rest in eternal life.  For He says:  “I am the way, and the truth, and the life;”46    John xiv. 6. that is, by me men come, to me they come, in me they rest.  For when we come to Him, we come to the Father also, because through an equal an equal is known; and the Holy Spirit binds, and as it were seals us, so that we are able to rest permanently in the supreme and unchangeable Good.  And hence we may learn how essential it is that nothing should detain us on the way, when not even our Lord Himself, so far as He has condescended to be our way, is willing to detain us, but wishes us rather to press on; and, instead of weakly clinging to temporal things, even though these have been put on and worn by Him for our salvation, to pass over them quickly, and to struggle to attain unto Himself, who has freed our nature from the bondage of temporal things, and has set it down at the right hand of His Father.

CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.

38. Vide quemadmodum cum ipsa Veritas, et Verbum per quod facta sunt omnia, caro factum esset, ut habitaret in nobis (Joan. III, 3, 14), tamen ait Apostolus: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed jam non novimus (II Cor. 5, 16). Ille quippe qui non solum pervenientibus possessionem, sed etiam viam praebere se voluit venientibus ad principium viarum , voluit carnem assumere: unde est etiam illud, Dominus creavit me in principio viarum suarum (Prov. VIII, 22); ut inde inciperent, qui vellent venire. Apostolus igitur quamvis adhuc ambularet in via, et ad palmam supernae vocationis sequeretur vocantem Deum, tamen ea quae retro sunt obliviscens, et in ea quae ante sunt extentus (Philipp. III, 12-14), jam principium viarum transierat; hoc est, eo non indigebat, a quo tamen aggrediendum et exordiendum iter est omnibus qui ad veritatem pervenire, et in vita aeterna permanere desiderant. Sic enim ait, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6); hoc est, per me venitur, ad me pervenitur, in me permanetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur; quia per aequalem ille cui est aequalis agnoscitur; vinciente et tanquam agglutinante nos Spiritu sancto, quo in summo atque incommutabili bono permanere possimus. Ex quo intelligitur quam nulla res in via tenere nos debeat, quando nec ipse Dominus, in quantum via nostra esse dignatus est, tenere nos voluerit, sed transire; ne rebus temporalibus, quamvis ab illo pro salute nostra susceptis et gestis, haereamus infirmiter, sed per eas potius curramus alacriter, ut 0034 ad eum ipsum, qui nostram naturam a temporalibus liberavit, et collocavit ad dexteram Patris, provehi atque pervehi mereamur.